Obrazy na stronie
PDF
ePub

han. xiii. promisit Christus se daturum quæ in illius nomine petierimus.

Nam etiam ex his verbis satis intelligi potest, quod sæpe orare et petere debemus; nam Christus Dominus noster non jussit nos petere victum in futurum aut crastinum, ad 50 aut 60 annos, ne ad unum annum quidem, ne ad mensem quidem, sed tantum panem nostrum quotidianum. Nolite esse solliciti de crastino, (inquit ipse Christus,) satis est diei afflictio sua. Si nunc de crastino non debemus esse solliciti, sed tantum petere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, tunc certum est velle id Deum, ut cras rursus petamus. Nam cras ita indigemus cibo sicut hodie, et tamen non pro crastino, sed pro hodierno tantum oravimus.

Ergo a teneris assuefacietis vos, pueri, ut libenter et sæpe oretis; nam hoc placet Deo, et valde promptus est ad dandum omnia quibus indigemus, modo honorem illi, ut Deo, habeamus et petamus. In primis autem homines pii assuefacere se debent ad orandum, cum eunt cubitum, cum mane surgunt, cum in templo sunt, cum assident mensæ; nam hæc tempora præcipue destinata sunt ad orationem, sicut scriptura multis locis testatur.

Ante omnia autem hic observate hoc, quod panem nostrum quotidianum non a nobismetipsis habemus, neque nostro labore aut industria paratum, sed Dominus Deus dat nobis victum et panem quotidianum. Ideo abstineamus ab omni dolo, fraude et impostura; (quibus fere in mundo victum et opes quærere student;) nam hæc omnia citius inopiam et egestatem conciliant, quam opulentiam. Et ut maxime ad tempus impostores habent successum aliquem, tamen nunquam constabiliunt res suas, et Deus tantum connivet, permittens ad tempus eos ditescere et florere, ut postea ejuscemodi impios incautos eo gravius puniat, et subito evertat.

Neque cogitetis, filioli, quod Dominus Deus tantum buccellam panis det nobis, et præterea nihil aliud, aut

nullum obsonium dare velit. Vocat enim hic panem quotidianum omnia quæ ad victum necessaria sunt, ut cibum, potum, vestimenta, domum, agros, jumenta, predia, pecuniam et argentum, &c. sicut et Paulus dicit, Omnia dat Deus opulenter ad fruendum. Ideo autem vocat panem quotidianum ad docendos et erudiendos nos, ut mediocri (sicut quotidianus usus postulat) contenti simus, ut non per luxum et intemperantiam cupiditatibus et carni nimium indulgeamus, et inutiliter ea prodigamus quibus possent adjuvari pauperes. Paulus enim præcipit, ut laboremus ut panem nostrum edamus, et pauperibus quoque impartiri possimus. Hoc facile præstabimus, si modo mediocribus contenti fuerimus. Qui autem splendorem, voluptates et luxum sectantur, non multum possunt benefacere pauperibus; hi, ut possint sustinere sumptus, sæpe fallunt, exugunt et deglubunt pauperes, sæpe per vim rapiunt ea quæ sunt aliorum. Sicut videmus quod avari et divites mundi, voluptatibus et luxui dediti, nihil ex suis opibus impartiuntur pauperibus.

Et hic non solum his verbis a Deo victum petimus, sed et omnia quæ ad victum sunt necessaria, ut partis bonis uti possimus; id est, oramus pro salubritate aeris, sanitate corporis, pro pace et tranquillitate in rep. pro familia fideli, &c. Nam nisi Deus det salubritatem aeris, frustra impenditur labor serendi, plantandi, et totius agriculturæ, et calamitatibus vindemiæ ac messes pereunt. Deinde qui non integra est valetudine, hic non potest uti pane aut victu, quamvis lauto, etiam si abundet opibus.

Deinde tempore belli, etiam si ditissima contingat messis et vindemia, omnia perduntur ab hostibus, adeoque etiam ab amicis, tunc non tuta sunt ea quæ possidemus, omnia tunc plena sunt rapinis, direptionibus, concussione, incendiis; igni et ferro fede vastantur omnia. Et ut maxime aliquid reliquum maneat, tamen ne his quidem reliquiis præ sollicitudine et metu, præ pavore, terrore, et turbulentia illa vitæ bellica, homines uti possunt. De

inde ut maxime sit tempus pacis, tamen si intra parietes hostem habeas, uxorem parum fidam, malæ frugi liberos, famulos aut ancillas perfidas, tum tamen victus tuus atteritur et perit. Nam hi omnes intercipiunt panem quotidianum, et causa sunt magni damni.

Horum omnium author est Satan; nam hostis est adeo acerbus, ut non solum falsis doctrinis, et dogmatibus erroneis, nos seduceret ad perdendas animas, sed etiam per tempestates, per infectum aerem, varios morbos, per famem, bella, seditiones, variam maliciam et perfidiam domesticæ familiæ et vicinorum, libenter vitam, salutem, domum, facultates nostras perderet, atque funditus everteret. Et facile in uno momento totas resp. et omnes œconomias everteret hic spiritus vere malus, nisi Deus prohiberet. Ideo orare debemus, ut Dominus hunc spiritum velit prohibere, et dare nobis panem nostrum quotidianum, et velit nos custodire ab omnibus ægritudinibus corporis, ut nostris facultatibus sano corpore uti possimus; deinde dare bonos, pios, et diligentes magistratus, qui nos defendant et tueantur, ne per vim nobis nostra eripiantur, ne per familiæ perfidiam facultates nostræ perdantur.

Deinde et, filioli, hoc quoque diligenter notate, ut hic nemo pro se tantum oret aut petat. Nam Christus Dominus noster non ita docuit nos, Pater da mihi panem meum quotidianum; sed da (nobis) panem nostrum quotidianum. Ita et plurali utitur in sequentibus petitioni

bus.

Hoc autem ideo fit, ut ad veram fraternam charitatem erudiamur; nam omnes sumus peccatores, et natura filii iræ fuimus. At Dominus noster Jesus Christus pro nobis mortuus est, et promeritus est nobis remissionem peccatorum, reconciliavit nos Patri, et fecit filios Dei. Ideo Deus nunc est Pater noster, et Christus frater noster; nos autem filii et hæredes Dei, cohæredes Christi, et sumus inter nos fratres. Si nunc Deus ita dilexit proximum

nostrum, tunc et nos eum diligere debemus, alias charitas Dei non manet in nobis.

Deinde et nosmetipsos consolari debemus quod tota Christi ecclesia pro nobis orat, et quod omnes illæ ingentes opes, Christus, regnum coelorum, evangelium, sacramenta, oratio piorum, nobis communia sunt. Nam quicunque pius aliquid a Deo petit, hic et pro nobis petit, et nemo pro se solo orare debet. Atque hæc est piis maxima consolatio; nam ubi multi homines pii concorditer petunt, ibi certum est orationem exaudiri.

Hæc nunc est sententia et intellectus simplex hujus quartæ petitionis. Deus quidem panem nostrum quotidianum facile dat sine nostra petitione; nos autem hic petimus, ut Deus det nobis hoc cognoscere vere, ut tanquam ex manu Dei, cum gratiarum actione, victum nostrum accipiamus.

Panem quotidianum autem vocat omnia quæ ad victum sunt necessaria, cibum, potum, vestes, domum, fündos, predia, jumenta, pecuniam, suppellectilem totam, uxorem honestam, probos liberos, fidelem familiam, bonos magistratus, bonum statum in politia et rep. salubritatem aeris, pacem publicam, sanitatem corporis, amicos fidos, honorem et dignitatem illæsam, bonos vicinos et similia.

Ideo hæc diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligis quartam petitionem? respondebitis, Deus panem et victum bene dat, etiam sine nostra petitione; hic autem petimus, ut Deus det nobis cognoscere, et gratias agere, quod a Deo panem habemus et omnia. Et si præterea quis roget, Quid sibi vult hæc vox, Panem quotidianum? respondete, Panem quotidianum vocat omnia ad victum necessaria, cibum, potum, vestes, domum, agros, jumenta, pecuniam, opes, uxorem bonam, liberos obedientes, familiam fidelem, bonos magistratus, bonam politiam, pacem reip. salubritatem aeris, sanitatem corporis, pudorem, honestatem in moribus, amicicias firmas, vicinos bonos, et similia.

QUINTA CONTIO.

Enarratio quintæ petitionis.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

[graphic]

JAM audistis, quomodo a Domino Deo petimus, ut ipse, tanquam unicus ille et verus Creator cœli et terræ, semper servare nos velit et alere, sicut et in primo articulo symboli de Creatione didicimus, quod hoc tantum a Deo, et a nulla creatura, quærere aut expectare debemus.

Ideo sequitur quinta petitio, in qua petimus, ut etiam omnia nobis dare velit, quæ in altero articulo symboli de Redemptione didicimus; nempe ut per passionem, mortem, resurrectionem Jesu Christi Domini nostri, ab omnibus peccatis, morte, inferno liberemur, ut læti et alacres expectare possimus illum diem, quo vivos et mortuos judicaturus est. Et hæc sunt verba:

Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.

« PoprzedniaDalej »