Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ergo indesinenter orandus est nobis Deus, ut det nobis suam gratiam ad implendam voluntatem sanctam Dei, ut tam justi, obedientes reddamur, sicut angeli in cœlo.

Præterea, filioli, hic animadvertite, nos (quando oramus, Fiat voluntas tua) non solum orare pro nobis, sed etiam pro aliis, ut et alii homines voluntatem sanctam Dei faciant. Et quando homo aliquis impie aliquid conatur, aut contra voluntatem Dei quid molitur facere, tunc oramus, ut illius conatus et consilia frangantur a Deo, ut tantum voluntas Dei fiat. Ex hoc tunc sequitur, quod etiam contra Satanam et corruptissimum mundum oramus, ut nec mundi nec Satanæ voluntas fiat. Quando enim verbum Dei audimus, et huic credimus, et evangelio libenter moribus et vita responderemus, tum hoc Satanæ valde dolet, tum Satan ob id indignatur, omnia sua consilia eo intenta habet, eo omnem panurgiam suam dirigit, ut falsis et phanaticis doctrinis, seditionibus et bellis, persecutionibus et blasphemia, Dei opus impediat et Christi regnum affligat; atque ibi suarum partium habet consortium perfidum hunc mundum, nostram carnem, quæ tentant et sollicitant contra voluntatem Dei. Quando nunc dicimus, (Fiat voluntas tua,) tunc non petimus tantum ut nos et alii homines mandata Dei servemus, sed oramus etiam ut omnis acerbissima et nocentissima voluntas Satanæ, et pessimi mundi, frangatur, et tantum voluntas Dei fiat, ut pax in rebuspub. ocium et tranquillitas sit, ut verbum et evangelium Christi libere prædicetur, ut nos pie et sancte, durante vita, in hoc sæculo vivamus.

Cum ergo Christus Dominus noster nos jusserit orare, et sic promiserit, Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, faciam et dabo vobis, tunc firmiter credere debemus et nihil hæsitare, quod Satanæ callida consilia et perfidi mundi insidias et conatus Deus franget, quod contra blasphemias et persecutiones nos custodiet, ut verbum ejus retinere possimus et in pace esse. Ergo infracto animo et constantia magna evangelio adhærere debemus, verbum

Dei diligenter audire, viriliter et intrepide confiteri; ipse enim Christus Matthei x. et Lucæ xii. dicit, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo in cœlis; qui autem me negaverit coram hominibus, hunc negabo coram Patre meo in cœlis.

Deinde et hoc, filioli, diligenter discetis, atque in animis et cordibus vestris inclusum tenebitis, quod his verbis orationis sanctæ Dominicæ relinquimus nos Deo totos, et ad afflictiones perferendas promptos nos offerimus, ad omnem crucem tolerandam quæ imponi possit; petimus enim ut fiat voluntas Dei; ergo cedimus nostra voluntate, ut ea non fiat secundum nostras cupiditates, quæ eo tendunt plerumque ut sanitatem corporis, opes, honores, ocium et tranquillitatem habeamus. E contra est voluntas Dei, ut varie in hoc mundo tentemur, crucem feramus, sicut et Christus Dominus noster spinis coronatus et crucifixus est. Sic Paulus ad Rom. viii. dicit, Quos prædestinavit, hos et præordinavit, fieri eos conformes imagini Filii. Ideo et Christus Luc. ix. dicit, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.

Non est autem signum iræ quando Deus immittit afflictiones aut crucem; omnem enim filium, quem diligit aut suscipit, corrigere solet Deus. Qui ergo non sunt participes crucis et afflictionum, hi non sunt veri et germani filii Dei, sed nothi et spurii. Sicut ad Heb. xii. dicitur, et Solomon Proverb. iii. Omnem filium, quem diligit, Deus corripit. Ideo, filioli, discite patientiam, ut libenter feratis afflictiones: Tà malýμara, ut ille inquit, sunt μalýμata. Quando Deus exercet vos cruce, ut ægritudine corporis, inopia, contumelia, odiis illis acerbissimis quibus impii æstuant, et varia persecutione, gaudete ; signa hæc sunt e cœlo, quod Deus complectitur vos paterne, quod a peccato et inquinamentis mundi custodire, et vestram voluntatem vult frangere, ut discatis cognoscere sapientiam miram et voluntatem Dei. Hinc toties

K

Paulus in suis Epistolis ingerit; (ut cognoscatis quæ sit voluntas Dei ;) Nam hæc cognitio est cœlestis quædam et maxima sapientia et obedientia, referens obedientiam et sanctitatem angelorum in cœlis.

Obligati autem estis ad præstandam Deo hanc obedientiam; nam Deus per baptismum ejuscemodi pactum nobiscum fecit, quod debemus commori et consepeliri Christo, plantari in passionem et mortem ejus; tunc cum Christo conresuscitare vult, et glorificatos collocare in cœlestibus, quemadmodum et Christus resuscitatus est, et cælos ascendit.

Ergo, filioli, hæc diligenter discite, patientes estote in omnibus tentationibus et afflictionibus, sive sit ægritudo corporis, sive paupertas, sive contumelia propter evangelium, sive persecutio. Voluntas Dei sic stat, piis patiendum esse. Ideo Christus Lucæ xxi. dicit, Non cadet unus capillus de capite vestro sine voluntate Patris vestri in cœlis. Quando ergo in afflictione, aut hora tentationum et certaminum, animi exacerbantur ad impatientiam, toto corde invocate et implorate opem Dei, ut det vobis patientiam, et dicite, Fiat voluntas tua, et non nostra; sicut et Christus hic docuit, et ipse re quoque præstitit.

Hæc nunc est sententia et simplex intellectus hujus tertiæ petitionis, nempe voluntas quidem Dei sancta bene fit sine nostra oratione, sed hic petimus ut et in nobis fiat; hoc fit, quando Deus omnia mala consilia et voluntates hominum reprimit, cohercet et frangit, quæ sanctificationem nominis Dei, et regnum Dei, impediunt, sicut est voluntas Satanæ, mundi, et propriæ carnis nostræ. Item tunc fit voluntas Dei, quando Deus retinet ecclesiam et omnes pios in cognitione verbi et fidei, et in obedientia mandatorum Dei usque ad finem; hæc est paterna et bona, sancta et perfecta voluntas Dei.

Ergo, filioli, hæc diligenter discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis tertiam petitionem? respon

debitis, Voluntas sancta Dei facile etiam fit sine nostra petitione, hic autem oramus ut etiam in nobis fiat. Et si quis interroget, Quomodo hoc fit? respondete, Quando Deus omnia consilia sanguinaria Diaboli contra evangelium et regnum Dei, quando voluntates hominum, quæ impedire vellent sanctificationem et adventum regni Dei ad nos, reprimit, frangit. Quando Satanæ voluntatem et carnis cohercet et retinet nos in amore et cognitione. sancti verbi sui, in fide, in obedientia erga mandata Dei usque ad finem nostrum; hæc est paterna voluntas Dei.

QUARTA CONTIO.

Enarratio quartæ petitionis.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

[graphic]

NUNC audistis in prioribus petitionibus quomodo per eas petimus, quod Deus velit nobis dare omnia quæ ad hoc pertinent, ut sancta mandata ejus impleamus, et in omni vita nostra pie conversemur et coram Deo et coram hominibus. Ex quo clare cognoscimus, quod legem

et mandata Dei, sine gratia Christi et Dei auxilio, implere non possumus.

Ideo sequuntur reliquæ quatuor petitiones, in quibus petimus a Deo, ut velit nobis dare omnia quæ in evangelio nobis prædicata et proposita sunt, et ea promissa quæ nos fide apprehendimus. Nam hic primum sequitur quarta petitio, qua petimus, ut Deus velit nobis dare omnia quæ nobis in prima parte symboli, de Creatione, credenda et fide comprehendenda proposita sunt; nempe, ut quemadmodum nos mero gratuito dono et misericordia creavit, ita et alere et pascere velit.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Ut hanc petitionem recte intelligatis, filioli, tunc cogitate quid in primo articulo fidei de Creatione didicistis. Nam cum Deus creaverit cœlum et terram, tum est Dominus totius illius creaturæ; et omnes creaturæ in cœlo et in terra illius gubernantur arbitrio. Si autem propter nos creavit hæc omnia, tum et destinata sunt ad serviendum nobis; ideo non simus solliciti de vita nostra, aut de his quæ ad victum sunt necessaria, sed confidamus Deo Patri, qui nos creavit et vitam nobis dedit, hic vitam nostram bene custodiet, et omnia dabit ac subministrabit quibus indigemus. Nam cum sit Creator, necesse est omnes creaturas obedire illius nutui et voluntati ; et si non satis adesset creaturarum ad alendos nos, ipse novas creare posset.

Ideo nemo mortalium ita debet confidere sibi, quasi ex suis viribus se sustentare aut victui necessaria quærere possit; sed Deo Patri cœlesti ibi credendum est, hic solus et servare potest nos et alere.

Cum ergo hoc sic credimus, filioli, tum ex corde etiam hoc petere a Deo debemus, et dicere, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nam gloria Dei est, et unice ei placet, quando ab illo hoc petimus. Ideo et jussit nos sine intermissione orare, et Luc. xviii. et Jo

« PoprzedniaDalej »