Obrazy na stronie
PDF
ePub

sacrarum virtutum odorem redolet, ac gratiam Spiritus sancti fidelium mentibus infundit.

Ego quasi terebinthus extendi ramos micos. › Terebinthus arbor est Græcum habens nomen, generans resinan omnium resinarum præstantiorem. De terebintho autem Plinius secundus ita refert:

vineas appellat, quia in vinearum morem extoilun- A ctrina, et ab omni hæreticorum macula aliena, quæ tur, quæ sine adminiculis scipsæ sustinent, quippe viti similiores quam myrto. perpetua coma insignes proceritas intra bina cubita subsistit, semen vino proximum gustu, colore rufum, ramus crassior quam myrto, quæ certo anni tempore balsamum sudant, sed et agricolæ virgulta eorum acutis lapidibus sive osseis solent incidere cultellis, nam ferri tactus kedit. Per quas incisiones emanat succus odoris eximii, et lacrymis pulchre rorantibus, exceptus lanis parva colligitur in cornua, quod quia per cavernam profluat corticis sæpius, opobalsamum nominatur; ope enim, ut diximus, Græce caverna nuncupatur; singularumque arborum largior vena ter omnibus percutitur æstibus præcipua autem lacrymæ gratia, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. B Quæ cuncta Redemptori nostro, si sollicite considerantur, aptissime conveniunt, qui humilis in carne, sed plenus gratiæ et virtutis apparens vulneratus est propter iniquitates nostras, ac de suis vulneribus vitæ nobis et salutis sacramenta profudit. Unde et ipse, qui virtus et sapientia Dei est, loquitur in præsenti Ecclesiastico: et quasi balsamum non mistum odor meus. Mirandus sane ordo verborum, ut prius sponsa dicat accumbente rege nardum suam odorem dedisse; deinde ipsum fasciculo myrrhæ comparet; tertio eumdem botrum Cypri cognominet; ad ultimum in vineis Engaddi eum esse commemoret, quia et prius discumbentem in cœna Dominum mulier devota nardo perfudit. Deinde discipuli crucifixum ac sepeliendum myrrha unctum linleis involverunt, et post hæc ipse gaudio resurrectionis mox adveniente, spiritalia fidelibus dona distribuit. Nec prætereundum quod Engaddi fons hædi interpretatur, quo nomine patenter lavacrum sacri baptismatis ostenditur, in quo peccatores adhuc et sinistra parte digni descendimus, sed jam mundati a peccatorum fœditate atque in agnorum numero computandi ascendimus. Et bene cum lætitiam Dominicæ resurrectionis significaret dicendo: ‹ Botrus Cypri dilectus meus mihi, › addidit continuo, ‹ in vineis Engaddi, id est, fontibus hædi, quod est aperte dicere in donis spiritalibus, quæ ex tempore baptismi fidelibus conferuntur. Hactenus Ecclesia a Redemptore suo accepit dona, quæ dilectionis pignora testatur. Bene ergo dicit Sapientia divina, ‹ Quasi balsamum non mistum odor meus, quia nullam ia se habet erroris contagionem, nulla recipit consortia perfidorum, sed pura et sincera ejus est do

Syria terebinthum habet. Ex his mascule sinc fructu, feminarum duo genera sunt. Alteri fructus rubet, lentis magnitudine; alteri pallidus, cum vite. maturescit, non grandior faba, odore jucundior, tractu sinuosus. Circa Idam Troadis, sed in Macedonia brevis arbor harc atque fructuosa. In Damasco Syriæ magna materies et admodum lenta ac splendens, flos racemosus olivæ modo, sed rubens, folia densa : fert et folliculos emittentes quædam animalia ceu culices, leviorque resina quæ ex cortice erumpit. Et quid per terebinthum nisi Ecclesiæ status figuratur, quæ per totum orbem terrarum extendit ramos suos? quia per prædicationem Evangelii per singulas gentes ramos fidei expandit, et dilatat locum habitationis suæ; cui sub alia similitudine per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et peiles tabernaculorum tuorum extendere ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit (Isa. LIV). › Cujus resina est præstantissima, quia medicina illius, qua subvenit ægritudinibus animarum, est optima: cui etiam hoc convenit quod de C genere ipsius arboris jam diximus: quia mascula arbores sine fructu sunt, feminarum autem duo sunt genera, quorum uni fructus ruber, alteri pallidus, cum vite maturescit, quia illi qui per e'ationem mentis aliquem vigorem propriæ virtutis sibi adscribunt, sine fructu virtutum existunt; qui autem infirmitatem suam agnoscentes totam spem suam in opem et gratiam sui conditoris ponunt, hi nimirum aut fructum martyrii per tolerantiam passionis exquirunt, aut per continentiam et munditiam cordis atque corporis speciale præmium in cœlesti regno cum agno possidebunt, cantabuntque canticum illud quod in Apocalypsi memorantur cantasse centum quadraginta quatuor millia qui stabant cum agno supra montem Sion: Et nemo poterat dicere canᎠ ticum illud, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sine macula sunt ante thronum Dei (Apoc. xiv). ›

CAPUT PRIMUM.

LIBER SEXTUS.

Sapientia matris affectu loquitur, sicut ibi : Hierusa-
lem, Hierusalem, quoties volui congregare pullos
tuos, sicut gallina.

Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris,
PATROL. CIX,

et flores mei fructus honoris et honestatis. › Quid per hanc vitem nisi ipse exprimitur qui in Evangelio discipulis suis ait: Ego sum vitis vera et vos palmites (Joan. xv); cujus vitis liquor letificat cor hominum, quando bibendo sanguinem ejus gauden. 30

tes laudant re lemptionis sue venerabile sacramen- A parabilis est dulcedinis; et hæreditas superna que tum. Hæe vitis fructificat suavitatem odoris, quando per totum orbem fama spargitur evangelicæ prædicationis, floresque ipsius fructus sunt honoris et honestatis, quia jucunditas et decor omnium virtutum quotidie ejus dono florescit atque clarescit in credentium turbis.

Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sancte spei. Sapientia ergo Dei, quæ est Christus, mater est pulchræ dilectionis, et origo omnium virtutum, quia ipsius gratia generatur in cordibus electorum affectus veræ charitatis, timor salubris, intellectus scientiæ spiritalis, spesque vitæ æternæ, et gaudii futuri; sine co quoque nihil boni Labemus, quoniam omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, ipse est fons vite; et in lumine ejus videbimus lumen (Jacob. 1). › De quo et Paulus ait: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum (I Cor. v). Unde et sequitur.

CAPUT II.

Sapientia hortatur dicens: Qui concupiscitis me, a generationibus meis implemini; et Spiritus meus super mel dulcis; ille nimirum Spiritus, de quo dicit: Quem Pater mittet in nomine meo Spiritum veritatis et qui de meo accipiet, ipse vos docebit omnia, etc.

B

In me gratia omnis vitæ et veritatis, in me omnis spes vitæ et virtutis. Per ipsum habemus prosentem vitam, quia in ipso vivimus, movemur, et sumus, per ipsum habebimus in futuro veram et perpetuam vitam, per ipsum speramus immortalita- C tem nobis conferri, atque coronam gloriæ supernam. Unde ipso tribuente certamus pro modulo nostro calle virtutum gradiendo pervenire ad quietem patrice cœlestis.

Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Materno affectu admonet sapientia filios suos, ut ad ipsam concurrant, cjus munere ditentur, ac ope reficiantur. Tale est et illud Evangelii testimonium, quo Salvator misericorditer laborantes hortatur ad se venire: ‹ Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. x1). » Et item: Qui sitt veniat ad me, et bibat; et de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. vII). ›

D

in agnitione et dilectione Dei tribuetur sanctis, quando eum videbunt facie ad faciem, et delectabuntur in dextera ejus usque in finem, non est enarrabilis, sed omnino est inestimabilis, quia scriptum est Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (I Cor. 11).1

Memoria mea in generationem sæculorum., Memoria enim sapientiae Dei in generationem omnium sæculorum permanebit, quia ipsam laudant angeli, collaudant archangeli, vaticinantur prophetx, prædicant apostoli, omnisque militia clestium virtutum, et infinita multitudo sanctarum animarum adorant et glorificant in æternum.

Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Magna enim distantia est inter corporales delicias et spiritales, quia corporales deliciæ cum non habentur, grave in se desiderium accendunt; cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur, in fasti lio sunt; cum vero habentur, in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet; in illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat : in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitam parit. Augent enim spiritales delicia desiderium in mente dum satiant: quanto magis carum sapor percipitur, co amplius cognoscitur quod avidius ametur, et idcirco non habitæ amari non possunt, quia carum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Proin le Psalmista nos admonet cum dicebat : « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. xxxin). › Ac si a parte dicat, Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis; sed cibum vitæ ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit; extractus enia a cibo æterne dulcedinis os clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis ærumna hic fastidiosi jam venimus, nescimus quid desiderare debemus; tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat, et eo jain internas delicias non appetit, quo cas comedere diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inedia peste fatigamur; et quia gustare intus nolumus paratam dulce linem, amamus foris mi

Spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. › Spiritus enim iste non alius quam Spiritus est sanctus, qui communis est Patri et Filio, quia procedit a Patre, procedit et a Fillo; mittitur a Patre, mittitur et a Filio, sicut ipsa Veritas in Evangelio testatur, dicens : « Para-seri famem nostram; sel superna nos pietas nec

cletus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcunque dixero vobis (Joun. xiv). » Et item: Ego, inquit, mittam promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. XXIV). Iste enim Spiritus super mel est dulcis, quia charitas Dei, quæ per ipsum infunditur in cordibus electorum, incom

deserentes se descrit, contemptas enim illas delicias ad memoriæ nostræ oculos revocat, easque nobis proponens in promissionem, torporem excutit, alque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat. Sed quid spiritalium deliciarum gustus utilitatis habeat, sequens sententia manifestat:

« Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non pece.bunt. Quid est enim audire ct

diligere Dominum, nisi ejus mandatis obedire? sicut A gni non erit finis. Hic ergo ex semine David se

ipse in Evangelio ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. xiv). › Ilic profecto non confundetur, quia pro obedientia præceptorum Dei æterna mercede coronabitur, qui vero operantur in sapientia et dilectione Dei non peccabunt, sed peccatorum maculam omnino fugiunt; scriptum est enim : Charitas, inquit, non agit perperam, nen irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati (I Cor. xш). » Et Joannes apostolus: Omnis, inquit, qui manet in eo, non peccat (I Joan. 11). ›

Qui lucidant me, vitam æternam habebunt. » Quid est ergo sapientiam elucidare, nisi ejus plenam et perfectam agnitionem percipere? Qui ergo perfectam habebit notitiam Dei, ille nimirum vitam æternam et gaudia possidebit cœlestis regni. De quo ipsa Veritas in Evangelio ad Patrem ait: Hec est autem vita æterna, ut cognoscant te unum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum (Joan. xvn). › Sed quia nemo in hac vita perfecte visione Dei frui potest, sicut ipse testatur, dicens: «Non enim videbit homo, et vivere potest (Exod. xxx) futuræ vitæ hæc gratia reservatur: Nunc enim videmus per speeulum et in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. › Nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus.

Hæc omnia liber vitæ, subauditur continet. Et quis sit ille liber, statim subjungit:

[ocr errors]

Testamentum Altissimi et agnitio veritatis. » Liber iste continet Novum et Vetus Testamentum, in quo est agnitio veritatis, quia per ipsum demonstratur fides ac doctrina Salvatoris. De hoc libro Ezechiel propheta commemorat (Ezech. 11), et Joannes apostolus in Apocalypsi sua non tacet (Apoc. x). Legem mandavit Moyses in præceptis justitia‹ rum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Manifestum est quod Dominus per Moysen legem dedit domui Jacob, hoc est populo priori, in quo præcepta fuerunt justitie, scilicet ut peccata caverent, et virtutibus sacris Deo deservirent; in hac promissiones Dei ad Israel fuerunt, quia per adventuin Salvatoris redemptio humani generis in ea prædicebatur, ut est illud Mosaicum in Deuteronomio: Prophetam, inquit, vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis (Deut. xvm). » Et non solum in lege, sed etiam in prophetis eadem sponsio facta est, sicut scriptum est: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: de fructu ventris tui ponam super sedem meam (Psal. cxxx1). Unde et sequitur.

Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. Hae quidem sententia non ad historicum Salomonem pertinet, qui propter peccatum perdidit regnum, sed ad verum pacificum, Dominum videlicet nostrum, qui fortis in prælio fortem vicit diabolum; cujus est potestas æterna, et cujus re

B

C

D

A

cundum carnem natus, non solum Judææ sed et totius orbis, imo coeli terræque perpetualiter possidet

regnum.

Qui impiet quasi Phison sapientiam, et sient Tigris in diebus novorum, qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis, qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon, in tempore vindemia. › Dicamus primum de ipsis naturis fluminum, quæ a scriptoribus naturalium rerum percepimus, et sic allegoriam eorum consequenter retexemus. Phison fluvius est, qui alio nomine Ganges dicitur, et exiens de paradiso pergit ad India regiones. Dictus autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magais sibi adjunctis impletur, et efficitur unus. Ganges autem vocatus a rege Gangaro India; fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. Tigris fluvius Mesopotamia de paradiso exoriens, et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens; vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar besti tigridis nimia pernicitate currentis. Euphrates fluvius Mesopotamia, de paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit; hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit, nam Hebraice euphrata fertilitas interpretatur: Mesopotamiam etenim in quibusdam locis ita irrigat sieut Nilus Alexandriam. Sallustius autem auctor certissimus asserit, Tigrin et Euphraten uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum millium : quæ tamen terra, quæ ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Jordanis, Judææ fluvius a duobus fontibus nominatus: quorum alter vocatur Jor, alter Dan; his igitur procul a se distantibus in unum alveum fœderatis, Jordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Judeam et Arabiam, qui per multos circuitus juxta Jericho in mare Mortuum influit. Gion fluvius de paradiso exiens aique universam Ethiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suæ exundationis terram Egypti irriget. Ge enim Græce, Latine terram significat. Hic apud Egyptios Nilus vocatur, propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem, unde et Nilas dictus est quasi Niam ciaon; nam antea Nilus Latine melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Ægypto, ul i aquilonis flatibus repercussus, aquis retro luctantibus, intumescit, et undationem Ægypti facit. Quod autem quatuor flumina paradisi ex uno fonte procedentia assimilat sapientia regi, qui ex David ortu est, significat ex Domino nostro Jesu Christo vero Filio Dei, nec non et vero filio hominis, hoe est David, quia ex ejus semine secundum carnem natus est, quatuor Evangelia procedere: quæ totam terram nationum prædicatione sua irrigant, ut credentes Christo multiplices virtutum fructus germinare faciunt. Ab co et

Jordanis alveus procedit, quia baptismi sacramen- A unde et cum Alexander eum transgredi vellet ponte tum ad abluenda crimina generis humani hujus dispensatione in mundum venit: qui mittit disciplinam sicut lucem, quia ejus præcepta lucem vitæ æternæ fidis operatoribus suis tribuunt. Unde ipse quando post resurrectionem suam discipulos suos ad docendas et baptizandas gentes misit, in Evangelio ad ipsos ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus saneti docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII). ›

fabricato, tanta vi inundavit, ut pontem diruere!. Hic brevibus intervallis ab Euphratis ortu capul tollit, ac deinde Caspium fertur in mare. Doricum autem a Græcis hunc æstimant nuncupatum; est autem pars Græciæ gentis Doris nuncupata, ex qua teta lingua Græcorum Dorica appellata est. Mystice autem sapientia comparat se fluvio rapidissimo, et aquæ egredienti de paradiso, quia doctrinal Salvatoris de cœlesti prodiens thesauro omnia obstacula errorum atque persecutionum sua velocitate atque fortitudine disrumpit ac frangit, ita ut per ora prædicatorum in totum orbem longissima atque latissima diffluat. Unde scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ

Qui perficit primum scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. A mari enim abundavit cogitatio illius, et consilium ipsius ab abysso magna. Vere B verba eorum (Psal. xvIII). › enim Dominus noster auctor est scientiæ spiritalis et salubris doctrinæ, quia ipse per Moysen primum condidit legem, ipse inspiravit prophetas, ipse docuit apostolos, ipse ordinavit evangelistas, et prædicatores Novi Testamenti, nec alius est plenus et perfectus investigator el agnitor sapientiæ Dei, nisi is qui cum Patre et Spiritu sancto unus est Deus, de quo scriptum est: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1; Luc. x). › Quod autem dicitur: ‹ A mari abundavit cogitatio illius, et consilium ipsius ab abysso magna, ostendit profunditatem sapientiæ divinæ inestimabilem et incomprehensibilem esse, quia nemo secreta illius per omnia penetrare potest, nisi ipse unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui semetipsum per omnia novit, et consilii sui verus agnitor est. Dat creaturæ suæ tantum de se nosse, quantum novit illi expedire; et doctrinæ suæ fidelibus suis secundum modum dispensationis suæ tribuit intellectum.

Ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio. Ergo Christus sapientia Dei effudit in mundum flumina doctrinæ evangelieæ, quæ abundantissime reficiunt et satiant avidas mentes electorum. Ipse est trames aquæ immensæ de fluvio, quia sicut Deus de Deo, lumen de lumine, ita ipse aqua immensa de fonte Patre sive fluvio, tropice dici potest, quoniam Pater origo est divinitatis, quando sicut de Patre genitus est Filius, ita et Spiritus sanctus procedit a Patre: quem in Evangelio aquæ nomine Dominus nuncupavit, dicens : Qui biberit aquam quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. Iv). › Et item: Qui sitit veniat ad me, et bibat, et de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. vii). Et alibi legitur Aqua sapientiæ salutaris potavit eum (Eccli. xv). ›

:

Ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Hunc fluvium quidam historialiter Araxim amnem Armeniæ esse putant, qui ab uno monte cum Euphrate diversa specie oritur; dictus autem quod velocitate cuncta prosternat,

C

[ocr errors]

‹ Dixi: Rigabo meum hortum plantationum et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropin<quavit ad mare, quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Deo. Hortus enim plantationum sapientia sancta est Ecclesia, quam ipsa Veritas suo dogmate semper irrigat et inebriat, ut fructum partus spiritalis quotidie proferat, in doctrina videlicet catholica et sacris virtutibus; et merito, quia illuminata a vera luce, ‹ quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1), a sole justitiæ ipsoque oriente, de quo scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. 1). › Et alibi Ecce vir oriens nomen ejus (Zach. vi). Facit suam doctrinam enarrari in longinquo, hoc est, in finibus orbis, ut omnes agnoscant veritatem ad salvationem humani generis venisse. Peneirat autem inferiores partes terræ, quoniam carnalium corda et cogitationes scrutatur. Inspicit omnes dormientes qui vel ignorantiæ somno vel torpore negligentiæ dormitant, et illuminat recta fide et agnitione sperantes in Deo, quoniam qui sperat in Deo beatus est. Beneplacitum enim est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus (Psal. cxLvi). ›

Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum ‹ sanctum. Insinuat quippe scriptor historia hac sententia, quod mysticus iste liber sit, et spiritalem quærat intelligentiam, et quod valde utilis sit ad legendum, quia juxta historiam moralitatem docet, ac juxta allegoriam fidei imbuit sacramento: ‹ Et non desinam, inquit, in progenies illorum usque in ævum sanctum, quoniam non cessat Scriptura sacra ab ævo usque in ævum docere genus humanum, quatenus intelligat ex præceptis Dei quid vitare debeat quidve agere, ut nemo sit qui rite se possit excusare, quasi nescierit quid præceptum sit in lege divina, cum sapientia viam veritatis et normam ja

stitiæ palam omnibus demonstret. De quo adhuc A valde animæ illorum: pauperem superbum, divisubditur:

‹ Videte quoniam non solum mihi laboravi, se! omnibus exquirentibus veritatem. Doctor ergo ecclesiasticus verba Dei scribendo et docendo non solum sibi laborat sed et aliis; quia sibi laborat pro æterna mercede et quiete, aliis autem pro vera saInte ac perpetua requie. Unde in Daniele scriptum est: Qui docti fuerint fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas æternitates (Dan. xn). › Hinc et Jacobus ait: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. v). De quo et Paulus ad Timotheum scribens, ait : Attende tibi et doctrinæ sanæ, insta in illis; hoc B enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audient (II Tim. Iv). Ilinc et ipsa Veritas in Evangelio ait : « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno cœlorum (Matth. v). Et item: Vos, inquit, estis lux mundi; sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Ibid.). ›

CAPUT III.

Sapientia loquitur in tribus placitum esse spiritui
ejus in concordia fratrum, et amore proximorum,
et in viro cum muliere bene sibi convenienti.
(CAP. xxv.) In tribus placitum est spiritui meo, C
quæ sunt probata coram Deo et hominibus: con-
<cordia fratrum, et amor proximorum, et vir et
mulier bene sibi consentientes. Placet quippe
sapientiæ divinæ quæ in lege Dei probabilia et ac-
ceptabilia, et hominibus salubria esse manifestan-
tur, hoc est concordia fratrum, de qua Apostolus
monet Ephesios, ut supportantes invicem in chari-
tate solliciti sint servare unitatem spiritus in vin-
culo pacis (Ephes. 1v). Et alibi rogat auditores suos
ut idem sapiant, et unum dicant omnes; amorque
proximorum, de quo idem Apostolus scripsit, di-
cens: Dilectio proximi malum non operatur. ›
Plenitudo ergo legis est dilectio (Rom. x).

Et vir et mulier bene sibi consentientes: > Quod juxta historiam, et juxta allegoriam intelligere possum, quia secundum historiam mandat apostolica auctoritas viris, ut diligant uxores suas, sicut Chrisius dilexit Ecclesiam; similiter et mulieribus, ut subjectæ sint viris suis, sicut Deo: quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiæ (Ephes. v). Allegorice autem possumus in viro spiritum, et in muliere animam intelligere; quæ si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint secundum voluntatem Dei, impetrabunt. Unde ipse Dominus ait in Evangelio: Si duo consenserint ex vobis in unum, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo (Matth. xvIII). ›

Tres species odivit anima mea, et aggravor

tem mendacem, senem fatum et insensatum. » Ergo sapientia, quæ cuneta odit vitia, tres species sibi dicit esse odibiles, et aggravatam se asserit animis perversorum, co quod contraria sibi sentiant. pauperem vidclicet detestans superbum, qui contra conditionem paupertatis suæ animo elato superbit; et divitem mendacem, qui concessis bonis non secundum legem Dei in veritate fruitur, sed abutitur in mendacio; et senem fatuum et insensatum, qui longævi temporis negligenter perdit otium, quando discendi sapientiam nullum habet studium. Mystice autem ille vere pauper est, qui virtutibus inops fit, et tamen ad exercitium virtutum non vult superbum inclinare animum. Dives mendax est hæreticus, qui abundat sensu et sermone, sed potius elegit in his errori quam veritati deservire. Senex fatuus et insensatus est, qui præfert præsentis vitæ delicias vite futuræ, et magis amat caduca quam æterna. Cum manifeste Joannes apostolus hoc prohibeat, dicens :

Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt; mundus enim transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Domini, manet in æternum (I Joan. 11). Possunt hæ tres species odibiles Deo ad apostatam angelum, hoc est diabolum, per significationem transferri, qui pauper et superbus est, qui cum supernam gloriam propter superbiam suam perdidisset, adhuc superbire non cessat; dives est et mendax, quia cum terrenas divitias in avaris et cupidis possessoribus possidet, totus mendacio deditus est, sicut ipsa Veritas in Evangelio de eo testatur, dicens:lle homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est (Joan. VIH): › cum enim loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus; senex fatuus est et insensatus, quia cum inter cæteras angelicas virtutes in gloria coelesti per sapientiam Dei in initio creatus est, sapientiam sibi datam non conservavit, eo quod conditori suo subjectus esse noluit: et hactenus in ipsa stultitia perseverat, quando contra conditorem suum rebellare non cessat. De quo sene fatuo in Ecclesiaste per Salomonem dicitur: Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit prævidere in posterum, quando de domo vinculatorum egreditur in regnum D (Eccle. Iv). Quem locum Origenes et Victorinus super Christo et diabolo interpretati sunt, volentes puerum pauperem Christum intelligi, qui natus est in regno senis diaboli, et idcirco dicit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. xvi). › In illius itaque senis stulti regno, qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam ejus, natus est optimus puer, et de domo vinculatorum. De quibus Jeremias in Lamentationibus loquitur, dicens: Et humiliare sub pedibus ejus omnes vinctos terræ (Thren. 111). ► Processit ad regnum, ut sub sua potestate haberet cœlestia simul et terrena, unde ipse post resurrectionem suam ait: Data est mihi omnis potest: s in cœlo et in terra. ›

« PoprzedniaDalej »