Obrazy na stronie
PDF
ePub

scriptum est: Novit Dominus viam justorum, et A rat præmia, sicut e contrario mala perpetua promeiter impiorum peribit (Psal. 1). ›

In unaquaque gente præposuit rectorem, et pars Dei Israel facta est manifesta, et omnia opera il«lorum velut sol in conspectu Dei, et oculi ejus sine <intermissione inspicientes in viis eorum. › Rectores quos proposuit Deus in unaquaque gente, aut angelos possumus intelligere, quos deputavit ad custodiam singularum gentium, juxta illud Deuteronomii: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, et princeps Græcorum, princepsque Persarum, nec non et princeps populi Dei Michael esse in Daniele legitur (Dan. x); aut doctores sanclos, quos in orlem terrarum electio divina ad prædicandum verbum suum direxit. Unde in Apocalypsi Joanni præcipitur, ut scribat angelo Ephesi, et B angelo Smyrnæ, atque angelo Pergami, angelisque cæterarum ecclesiarum (Apoc. 1, 11). Pars autem Dei Israel facta est manifesta, hoc est, congregatio sanctorum probata, quorum dogmata lucent sicut sol in conspectu Dei, et actiones Deo sunt placitæ.

Oculi enim Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, quoniam oculi eorum ad Dominum intendunt, et amor cordis eorum anhelat (Psal. XXXII); ex quorum videlicet persona, Propheta loquitur, dicens: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV); sed quia illorum iniquitas, qui resistunt verbo Dei, et repugnant veritati, Evangelium Christi opprimere non potest, neque destruere, sed magis ipso prævalente illi deficiunt, ideo subjungitur :

Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Verbum enim Domini non est alligatum, sed ejus exosores æternis vinculis pœnarum sunt mancipandi, quoniam catenis scelerum eorum jam sunt vincti; funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, et ideo Dominus justo judicio tales damnat, quia perversas vias eorum esse considerat. 4 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. ›

Eleemosyna enim viri quasi signaculum cum < ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conser‹ vavit. › Misericordiæ quippe opera reconsignatam mercedem factoribus suis in cœlis restituent, et gratiam virtutum in bene meritis certissime conservabunt, juxta sententiam ipsius Veritatis qua dicit : ‹ Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v). › Et alibi: Date, ait, eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. ›

‹ Et postea resurget et tribuet illis retributionem < unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. Resurget enim Dominus in judicio, hoc est, ad retributionem se præparat, et retribuet unicuique juxta meritum suum, et juxta intentionem cordis sui, secundum quam judicia sua temperat. Unde dicit, convertet in interiores partes terræ, hoc est, judicat secretum voluntatis internæ; quia voluntas bonà æternæ beatitudinis præpa

C

retur tormenta.

Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. Voluntas est bona, ut post perpetrata peccata homo se per confessionem et panitentiam convertat ad justitiæ opera, cui Dominus commissa delet peccata, et confirmat debiles gressus in virtutum semita, ut post condignos labores, in sorte electorum coelestia percipiat præmia.

CAPUT VI.

De convertendo ad Dominum et relinquendis peccatis.

Convertere ad Deum, et relinque peccata tua; precare ante faciem Dei, et minue offendicula : revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia <tua, et nimis odito exsecrationem, et cognosce justitiam, et judicia Dei, et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. Postquam enim sapientia narravit de conditione hominis, quomodo ad imaginem Dei ab initio creatus est, et cæteris creaturis terrestribus judicio Dei honore prælatus, nunc pari modo hortatur, ut post lapsum peccati rursum convertatur ad factorem suum, et relinquat errorem, per quem semetipsum illudendo decepit; deprecetur Dominum assidue pro offensionibus suis, atque tota animi sui intentione ad divinam confugiat pietatem, spernat idololatriam, ac diabolicæ servitutis fallaciam, et discat mandatorum Dei normam rectissimam, ut in sorte sanctitatis, qua præelectus est, permaneat, et in laudibus perseveret Altissimi.

In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Sæculum sanctum est quies æternæ vitæ, quæ alibi nuncupatur sæculum æternum, et sæculum sæculi, seu sæcula sæculorum. Necessarium ergo est unicuique ut dum vivit et prævalet, locum sibi æternæ beatitudinis recte credendo et bene operando præparet, quia post finem istius vitæ non est tempus operationis, ut recipiat unusquisque prout ante gessit, sive bonum sive malum. Unde ipse Dominus in Evangelio auditores suos admonuit, dicens: Currite dum lumen vitæ habetis, ne forte tenebræ vos comprehendant (Joan. XII). Et item: Vigilate, inquit, omni tempore Dorantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. xx1). › Hinc et per Paulum dicitur: «Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes (Galat. vi). › Hinc et Ecclesiastes ait: In die bona fruere bonis, et diem malum præcave (Eccle. vii). ›

CAPUT VH

[ocr errors]

Non esse demorandum in societate impiorum. Non demoreris in errore impiorum ante mor‹ tem confitere. A mortuo quasi nihil perit confessio. < Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et ‹ laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus ‹ illius. » Morari in errore impiorum, certa est perditio hominum, quia post finem præsentis vitæ in

nihilum deputabitur omnis pompa humanæ gloriæ; A sor Domini, ita dicens: Qui post me venturus est,

qui autem spatium præsentis vitæ in divina consumit laude, et justa quandiu vixerit semper instat operatione, hic postmodum feliciter remuneratus in æterna exsultat beatitudine. Unde Ecclesiastes more suo nos admonens instruit, ne perdamus otium concessi temporis; sed ad utilitatem nostram illud convertamus, ita dicens: Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam. Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccl. 1x). ›

• Quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se!» Soli illi dulcedinem misericordiæ Dei noverunt, qui ad ejus pietatem toto corde se convertunt. Unde et per Jeremiam dicitur: animæ Bonus est Dominus sperantibus in eum, quærenti illum (Thren. 1). Hinc et psalmista ait : ‹ Quam magna multitudo dulcedinis tuæx, Domine, quam abscondisti timentibus te! perfecisti autem eam sperantibus in te in conspectu filiorum hominum (Psal. xxx). ›

ante me factus est, quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Ibid.).

Quid lucidius sole, et hic deficiet; aut quid ne<quius quam quod excogitavit caro et sanguis, et ‹ hoc arguetur. Ostendit quod omnis mundi machina temporalis et transitoria est, nec lux corporalis, quæ illuminat terram, perpetuo eadem mansura est; quanto magis vani cogitatus, quos fragilitas humana exprimit, instabiles sunt et omnino decidui.

• Virtutem altitudinis cœli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. In coeli nomine cœBlestem designat creaturam, in hominis vero terrestrem; et hoc ostendere vult quod cœlestis et terrestris creatura ejus æqualiter factura est. Mystice autem virtutem altitudinis cœli Deus conspicit, quando perfectionem sanctorum probando dinumerat. Hominis vero fragilitatem nihilominus novit, cum peccatorem reprobando vitam despicit, quorum opera pulveri et cineri comparantur, quia examine venturi judicii omnino dissipabuntur, et ad nihilum redigentur.

Nec enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vani‹tate malitiæ placuerunt. › Non possunt esse omnia in omnibus, sed juxta dispensationem Dei unusquisque proprium habet donum ex Deo, sicut per Paulum dicitur: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem C Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. x11). › Quod autem ait : « Quoniam non est immortalis fiJius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt, › ostendit quid habeat homo per corruptam naturam, et quid habeat per divinam gratiam. Postquam enim homo per liberum arbitrium peccando naturæ suæ bonum corrupit, perversæ voluntatis suæ per prava exempla multa indicia præbuit. Unde scriptum est: Sensus enim humani cordis ad malitiam pronus est omni tempore ab adolescentia sua (Gen. vIII). » Et in Genesi legitur: « Videns autem Deus, quod multa D malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, pœnituit eum, quod hominem fecisset in terra (Gen. vi). » Et item: Cumque, inquit, vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram) dixit ad Noe: Finis universæ carnis venit coram me; repleta est terra iniquitate a facie corum, et ego disperdam eos cum terra (Gen. vi). Sed postquam ipse, qui hominem condidit, inter homines incarnari voluit, et Verbum caro factum habitavit in nobis, dicit de eo evangelistǝ Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis (Joan. 1). De quo et paria sensit Joannes præcur

(CAP. XVIII.) Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul per species formata non est, et quod simul exstitit per substantiam materiæ, non simul apparuit per speciem forma. Cum enim simul faclum cœlum terraque describitur, simul spiritalia atque corporalia, simul quidquid de cœlo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Sed hanc utique creationem materiæ ante omnem diem hujus sæculi fecit, cum in principio cœlum creavit et terram, quando etsi terra erat inanis et vacua, et tenebræ super abyssum, in ipsis tamen terræ et abyssi, id est, aquarum natura quasi per substantiam seminalem simul condita latebant, quæ postmodum ex hujus opere conditoris non simul erant producenda.

Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. Quid est quod Deus solus justificari dicitur, cum sæpe in Scripturis leguntur justi homines, qui juste viventes laudem meruerunt justtiæ, sed ille solus est justus, sicut et bonus, per naturam, cæteri autem per gratiam. Unde scriptum est in psalmo: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » Et in Job: Nunquid justificari potest homo comparatus Deo, aut appa rere mundus natus de muliere? Ecce etiam non splendet luna, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus, quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job. iv, xxv).› Ad bonitatem ergo el justitiam Dei comparata bonitas vel justitia angeli sive hominis, jam non bonitas atque justitia esse videtur, quia majestate sempiternæ bonitatis atque justitiæ inestimabiliter superatur. Unde ipsa Veritas in Evangelio ad eum, qui se magistrum bonum

appellavit, respondit : Quid me dicis bonum? A vellet quærere, cur Moysi ita loquatur Deus ‹ Quis Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. x) › : quoniam fecit mutum et surdum, videntem et cæcum, (nonne ad ipsum omne bonum referendum est. Omne da- ego Dominus Deus? et dicat, Cur cæcus et surdus tum optimum et omne donum perfectum desursum et mutus ita creati sunt? et cætera his similia, sumenest, descendens a Patre luminum (Jacob. 1), hic dum est in hoc loco testimonium de septimo decimo manet invictus rex in æternum, quia ejus potentia psalmo, in quod ad Dominum dicitur: Cum sanomnia vincit, omnia superat: cui nemo resistere cto sanctus eris, et cum perverso subverteris, › et potest, sed universa in voluntate ejus sunt posita; dicendum est, sanctum Deum esse cum eo qui sanquapropter scrutator et contemplator iste mira- ctus est, et perverti apud eum qui sua voluntate ante bilium Dei obstupescens, adhuc subjungit, dicens: perversus fuerit.

[ocr errors]

Quis sufficit enarrare opera illius? Quis enim investigavit magnalia ejus? Virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? Et quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? In eo enim quod dicit, quis sufficit, seu quis investigavit, vel quis enuntiavit, ostendit neminem per semetipsum ido. B neum esse penetrare profunditatem consilii Dei, aut magnitudinem virtutis ejus scire posse per omnia, vel enarrare, sed tantum quemque nosse, quantum ille voluerit ei revelare, vel suo dono concesserit eun posse lingua proferre. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Matth. x1). » Quam sententiam ita oportet ut intelligamus, et Patrem et ipsum Filium per Filium nobis revelari, quia ipse est mentis nostræ lumen; Verbo enim suo se Pater declarat ; Verbum autem non solum id, quod per Verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat. Erubescat EuHomius tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habent jactitans, quid si inde C contendit et suam consolatur insaniam? quia sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Aliud est naturæ æqualitate nosse, quod noverat; aliud revelantis dignatione.

«Non est minuere, neque adjicere: nec est invenire magnalia Dei. In meditando ergo et in legendo Scripturas sacras debemus esse cauti, nec quid adjicere ad ea quæ scripta sunt, nec demere aliquid ab eis quæ ab auctoribus divinarum Scripturarum in libris comprehensa sunt, sed ea cum summa veneratione habere quæ ibi inveniuntur, et omni nisu adimplere quæ ibi præcepta sunt. Manifeste enim dicit Joannes in Apocalypsi sua, quæ clausula est totius canonis divini: «Contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus. Si quis apposuerit ad hæc, D apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis prophetiæ huJus libri, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto (Cap. ult.). Hæc quoque propter falsatores dixi, non propter eos qui simpliciter quod sentiunt dicunt, in nullo prophetia mutilata, et sensu catholico depravato. Hinc constat illud nobis de Scripturis sacris rimare sufficere, sive illa contemplatione elementorum scire et intelligere quæ facta sunt; non tamen causas rationesque perquirere, quare unumquodque sic factum sit, vel aliter fieri deuisse quam factum est; verbi gratia, si quis

Cum consummaverit homo, tunc incipiet; et cum quieverit, operabitur. Quando enim homo mandata Dei pia consummaverit operatione, tunc jam ostendit, se rerum latentium mysteria scire, et cum se ab omnibus mundanis curis quietum reddiderit ad complendam veritatem Dei, et justitiam voluntatis ejus, tunc incipiet opus Dei operari, hoc est, sanæ fidei regulam servare. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam (Joan. vi). › Respondentibus autem turbis et interrogantibus eum quomodo opera Dei possent operari, ait: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Ibid.).› Ille enim recte credit, qui rite inandata Dei custodit; qui autem aicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, hic mendax est. Confitetur quidem se nosse Deum, factis autem negat.

‹ Quid est homo, aut quæ gratia illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? Postquam iste disputator magnalium Dei a contemplatione majestatis divinæ se contulit ad considerationem humanæ substantiæ, parvum sibi videbatur omne quod in ea reperit, quia nihil in ea immutabile sive diutius idem mansurum, sed mutabile et cito dectduum invenit. Unde et subjungit:

Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt. Et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi, Paucitas dierum humanæ vitæ bene comparata est gultæ aquæ maris et calculo minuto arenæ, quia ad comparationem perpetuæ felicitatis nimia in ea brevitas et maxima miseria invenitur. Unde in Job scriptum est: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore repletur multis miseriis; quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job. xiv). › Et iterum : Homo, inquit, ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus (Job. v, vii). ›

Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super illos misericordiam suam. Vidit præsumptionem cordis illorum, quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. Quid suffert fragilitatem nostram nisi bonitas conditoris nostri, qui indignos fovet, ingratos pascit, contemptores tolerat, aversos revocat, et conversos ad pœnitentiam misericorditer suscipit, et omnium peccatorum largis

tatem.

[ocr errors]

simam veniam tribuit? Unde quid tantæ pietati con- A justificato, videlicet ut datum exhiberi debeat diguum possumus rependere? aut quid retribuere per pietatem, et bonum verbum tribui per humiliDomino pro omnibus quæ retribuit nobis? › nisi hoc, quod psalmista ait: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo? (Psal. cxv.) › Dicaniusque gratulando cum eodem propheta : ‹ Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis; miscricors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in æternum, et in sæculum sæculi (Psal. xLvII, xcv, cxliv). ›

Miseratio hominis circa proximum suum; misericordia autem Dei super omnem carnem. Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor B < gregem suum. › Raro invenitur qui perfecte opem misericordiæ impendat in proximum, at Domini pietas redundat in universum mundum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et recte, quia omnium conditor et Dominus universorum ipse est. Grex enim Domini Ecclesia est catholica per totum orbem diffusa, cujus pastor unus est, quia ex duobus populis unum sibi construxit ovile, ut gregis dominici fieret unum ovile et unus pastor.

[ocr errors]

‹ Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis suis. Hortatur eos qui doctrinam evangelicam, in qua gratia prædicatur, accipiunt, ut ipsi misericordiam proximis suis impendant, et festinent judicii diem misericordiæ operibus prævenire, semperque exaltent misericordiam judicio, quia judicium ei sine misericordia, qui non fecit misericordiam. ‹ Beati ergo misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v).› Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Recte docet, ut bonis operibus non intermisceamus verba improperii, neque maculemus bonum datum sermonibus perversis quia corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. xv), et ingratum faciunt bonum donum verba injuriosa. Dicit enim Jacobus apostolus de ipso Domino: «Qui dat omnibus affluenter et non improperabit (Jacob. 1). › Unde decet, ut datum bonum bonis commendemus sermonibus: «Beatus homo qui non peccat in lingua sua (Jacob. 111). › Qui autem non offendit verbo, hic perfectus est vir. Sed sunt nonnulli qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, post dona largituri, in eos prius contumeliosa verba jaculantur, qui et rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt. Ita plerumque videtur, quod illatæ jam injuriæ satisfactionem solvant, cum post contumelias dona largiuntur, nec magni est operis, quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suæ munere vix eumdem excessum sermonis tegunt, quibus bene hoc loco dicitur: In omni dato non des tristitiam verbi mali; › et paulo post, ‹ Ecce verbum super datum bonum, et utraque cum homine

C

D

Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum ‹ melius quam datum. Sicut ros segetes refrigerans defendit ab ardore solis, sic verbum bonum gratiam impendens muneri largientis protegit eum a nequitia linguæ irascentis. Unde alibi scriptum est: ‹ Sermo durus suscitat rixas, et sermo lenis mitigat suscitatas (Prov. xv). ›

Nonne ecce verbum super datum bonum, et • utraque cum homine justificato. Sæpe verbum præcedit donum gratum, quia lingua eucharis maximam gratiam præbet homini. Unde Salomon ait : Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ (Prov. XVIII). Et item : Qui moderatur, inquit, sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus (Prov. XVII), sed utraque, hoc est, verbum et munus conveniens dat, qui justitiæ viam graditur, quia utraque proximo suo competenter offerre molitur. E contrario vero ille, qui nequam est, ea facit quæ sequuntur.

)

‹ Stultus acriter improperabit, et datus indiseiplinati tabescere facit oculos. › In ore ergo stulti, (ut alibi legitur) virga est contumeliæ, et ideo donum ejus exstat ingratum, quia mentem accipientis exacerbat verbis malignis. Mystico autem sensu hæc sententia denotat hæreticos, qui quidquid proferunt sub virtutis specie, pravo polluunt sermone, stultas moventes quæstiones, et contentiones, et pugnas legis. Et ideo Apostolus jubet nos illos devitare, scientes quia subversi sunt ejusmodi : ‹ Sermo eorum ut cancer s ›rpit, et tota doctrina eorum dolo et mendacio plena veraciter improperium est (II Tim. 11). › Propterea dicit : « Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII), quorum tamen finis interitus, et procella tenebrarum in æternum eis servata est. Unde admonet auditores suos sapientia, ut prævideant sibi in posterum, et de futuris præcogitent, qualiter evadant pœnam vindictæ, et misericordiam inveniant coram oculis Dei.

Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce; ante languorem adhibe medicinam, et ante judicium interroga teipsum, et in ‹ conspectu Dei invenies propitiationem. Ante lan‹ guorem humilia teipsum, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. Hæc enim omnia ad cautelam fidelium dicta sunt, ut semper parati sint, et nunquam perniciosa securitate sibimetipsis blandiantur, sed omni nisu in servitio Dei usque ad finem vitæ suæ laborare contendant, ante judicii tempus et diem illum, quo unusquisque debet pro se rationem Deo reddere. Ille discit atque justitiam sibi præparat, qui quotidie rimatur, quid de conversatione sua et actibus Deo placeat, quidve displiceat, et ita se per compunctionis lacrymas et castigationem corporis, studet a delictis mundare,

recta fide et bonis operibus levant orationes suas ad Deum.

Memento iræ in die consummationis, et tempus ‹ retributionis in conversatione faciei. › ‹ Memento, inquit, iræ, hoc est vindictæ, quæ peccatoribus reservatur in die universalis judicii, et in resurrectione cunctorum, quando corpora immortalia resurgunt, qualis tunc retributio a justo judice unicuique restituatur. Justus enim Dominus, et justitiam diligit, æquitatem vidit vultus ejus, qui reddet singulis secundum opera sua.

ut non necesse sit pro pollutione peccatorum æternis A est oratio, quia solummo lo illi ab eo audiuntur qui, cruciatibus in die vindictae denuo illum subire. Illam enim horam languorem appellat et tempus infirmitatis, quando justa retributio unicuique pro astibus propriis rependitur. Nec jam licet cuiquam operari, sed fas est operum suorum mercedem unumquemque recipere. Hic enim dies qualis sit, Sophonias propheta ostendit, dicens: Juxta est dies Domini magnus et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, dies tubæ et clangoris, super civitates munitas, et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt, et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora; B sed et argentum eorum et aurum non poterit liberare eos in die iræ Domini; in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Soph. 1). ›

CAPUT VIII.

Ut non impediamur orare Dominum semper, Apostolo dicente: Sine intermissione orate.

[ocr errors]

Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Det manet in æternum. Apostolica exhortatio hæc est quæ dicit: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis (I Thess. v). › Idem Apostolus alibi de nuptiis disputat quomodo innupta cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu, et qualiter illa quæ nupta est cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro, et subjungit dicens: Porro hoc ad utilitatem. vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi (I Cor. vu). › Hinc et ipsa Veritas in Evangelio ait: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. xx1), quoniam merces Dei, inquit, manet in æternum. › Prudens lector, attende quod dicit mercedem Dei manere in æternum. Et scito quod frustra hæretici suspicantur supplicia peccatorum non esse æterna. Juxta evangelicam ergo sententiam : « Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv), et utrique ordini sua retributio perpetualiter permanet.

Ante orationem præpara animam tuam, et noli ‹ esse quasi homo qui tentat Deum. › De hoc quidem in Evangelio discipulos suos præmonuit, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut Pater vester, qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra (Marc. x1). Ille enim homo Deum videtur teatare, qui ita orat, ut docuit, et tamen non hoc agit quod jussit. Cujus infructuosa

D

Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. › Saluberrima doctrina est ut in tempore istius vitæ quo licet operari, eleemosynæ et misericordiæ actibus operam demus, nec perdamus otium nobis concessum, quia veniet tempus, quando jam non licet operari. Hoc enim bic tempus paupertatis et diem necessitatis nominat. Unde Salvator in Evangelio discipulos suos docuit, dicens: Currite dum lumen habetis, ne forte tenebræ vos comprehendant (Joan. xn). › Et item : « Facite, inquit, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Lut. xvi).›

A mane usque ad vesperam mutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Domini. - A mane > dicit, hoc est ab ortu nativitatis, usque ad vesperam › senectutis mutabitur tempus ætatis hominis, quia repletus multis miseriis fugit velut umbra, et nunquam in codem statu permanet (Job. xiv). › Vel aliter: A mane, hoc est ab initio creationis mundana usque ad vesperam sæculi semper mutabuntur tempora, et ver, æstas, autumnus et hiems, dies et nox, nunquam requiescunt : et tamen hæc omnia ad statum æternitatis comparata cito transire videntur, nec aliquid de corporalibus rebus perpetuum manet. Sed omnia coram oculis Domini transeunt, et certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.

Homo sapiens in omnibus metuit, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Homo, inquit, sapiens in omnibus metuit, quia beatus homo sem per pavidus est. Ille quippe vere sapiens est, qui timorem Dei semper ante oculos cordis habet, ita ut ab omnibus delictis, quantum possibile est, caveat, oblivionem præceptorum Dei fugiat, et mandata ejus opere implere studeat, quia propheta testanteInitium sapientiæ est timor Domini, intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. cx). » Cogitationes enim robusti semper in abundantia, et omnis piger semper in egestate erit.

‹ Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. Astutus, hoc est, diligens et intentus meditator legis Dei agnoscit sapientiam Dei esse Christum; et postquain invenerit eum, et corde credulo ejus agnitionem perceperit, ipse dabit ei confessionem rectæ prædicationis, et studium condignæ operationis.

« PoprzedniaDalej »