Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

Magna in his verbis fides regis, magna claret pietas. fides quidem, quod populum præ cæteris nationibus Dei esse populum intellexit, pietas quod nullo prorsus excepto omnes qui vellent liberos patriam redire permisit. Fides quod eumdem Dominum Deum et habitare in cœlis et esse in Hierusalem et cum singulis revertentium de Babylone in Hierusalem ascendere posse confessus est. An non luce clarius est quod hunc non corporeum et loco comprehensibilem, sed spiritum et ubique præsentem credidit, quem ita in Hierusalem et in templo habitare confessus est, ut simul cœli regno præsidere non dubitaret, ita in cœlis regnare credidit, ut nihilominus cum suis fidelibus esset in terra, eorumque et animos et manus al ea quæ salutaria essent facienda dirigeret. Cæterum omnia Scripturæ hujus verba spiritualem sensum redolent. Cum enim non facile pareat, solos illos cum quibus Deus est, de confessione peccatorum ad virtutum opera quasi de servitio de Babylone in Jerosolymam ad libertatem posse transire, quia sine ipso nihil possumus facere. Quis non videt recte in eadem sententia ascensionem esse nominatam ? Quia nimirum omnes qui peccant cum sæculi curis serviunt in imo sunt; qui vero placent, ad altiora necesse est mentem erigant, cœlestia suspirent, pompas mundi omnes atque illecebras æternorum amore transcendant. Hierusalem quoque esse in Judæa, hoc est in confessione memoratur, ut qui per oblivionem Dei captivari a Chaldæis, qui interpretantur quasi dæmonia, hoc est, malignis spiritibus mancipari meruimus, per confessionem divinæ pietatis, ad visionem liberæ pacis et lucis redeamus, ibique ædificemus domum Domino Deo Israel, hoc est, in unitate catholicæ pacis, in confessione sive nostræ iniquitatis, seu divinæ miserationis et gratiæ præparemus corda nostra, in quibus Dominus ipse propitius inhabitare atque ea sua præsentia illustrare dignetur, sed et proximorum corda ad laudem sui conditoris et opera pietatis accendere curemus. Utroque etenim modo domum Domino ædificamus, cum vel nosmetipsos in operibus justitiæ exercemus, vel eos quos vellemus ad iter justitiæ et exemplis provocamus et verbis. Sequuntur reliqua ejusdem scripturæ Cyri regis :

auctores, ditioni substravit. Qui portas inferorum A Israel, ipse est Deus qui est in Hierusalem (1 Esdr.1). destruxit, ut ablatos inde electos suos ad libertatem patriæ cœlestis introduceret. Qui errores contrivit gentium, et doctrinas humana ratione munitas, per humilium ora subvertit, ut eisdem correctis, lumen suæ fidei et veritatis aperiret, in quo sunt thesauri omnis sapientiæ et scientiæ absconditi. Quos videlicet thesauros et idem Dominus noster in natura divinitatis æternaliter ex Patre habuit, sed in assumpta humanitate ex tempore accepit. Assimilavit ergo Cyrum Dominus unigenito Filio suo et Domino nostro Jesu Christo; quia sicut nimirum ex quo ipse esse homo cœpit, ille destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit ac in patriam remisit, templumque quod erat incensum Hierosolymis reædificari præcepit, et hoc ipsum edictum etiam per litteras manifestare curavit ut implerentur verba Jeremiæ, quibus hoc futurum ipse prædixit, ita mediator Dei et hominum, destructo per orbem diaboli regno, electos suos qui erant dispersi ab ejus tyrannide revocatos in suam congregat Ecclesiam, quæ et in præsenti justificata ex fide pacem habet ad Dominum per ipsum, et ad visionem perpetuæ pacis festinat in futuro. Hierusalem quippe visio pacis dicitur. Qui etiam templum quod erat incensum restaurat, cum illos qui insidiis antiqui hostis fidem perdiderant ad salutem reducens, sua habitatione dignos efficit. Sed et Scripturas sanctas in universum misit mundum, quibus fidem sui nominis ac spem salutis cunctis qui ad suum regnum pertinent, hoc est eleetis omnibus prædicaret. Quod ita futurum non Je-C remias solus, sed et communi sensu omines prædixere prophetæ juxta hoc quod ipse discipulis ait : Quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psulmis de me (Luc. XXIV). Suscitavit autem Dominus spiritum Cyri regis Persarum, ut agnita potestate ac providentia Dei Israel faceret quæ de eo narrat Scriptura, ac Dominus in Evangelio ait Judæis Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater hæc loquor (Joan. VIII). Quod vero in Scriptura sua dicit, idem Cyrus: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli (11 Par. xxxv1; I Esdr. 1): bene quidem Dominum Israel, Dominum Deum cœli confessus est, quem etiam regna terræ omnia in potestate habere et cuicunque vellet dare posse cognovit, sed minus verum videtur sonare, quod sibi omnia regna terræ ab eo tradita dicit, nisi forte intelligendum est quod eo tempore quo hæc scripsit nullum sibi regnum-adversarium habuerit, vel certe victore destructo atque exhausto tam robusto tanquam antiquo Chaldæorum imperio, nullum sibi regnum in toto orbe resistere posse crediderit. Veraciter autem hic sermo convenit majestati ejus qui dixit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. xxvIII). Sequitur eadem scriptura Cyri: Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso et ascendat Hierusalem quæ est in Judæa, et ædificet domum Dei

D

Et omnes reliqui in cunctis locis ubicunque habitant adjuvent eum viri de loco suo, argento et auro et substantia et pecoribus, excepto quod voluntarie offerent in templo Dei, quod est in Hierusalem (1 Esdr. 1). Notanda distinctio verborum, quia omnibus solutis ab injuria captivitatis dedit facultatem rex, ut quicunque vellet ad ædificandum templum Domino duce ascenderet, non tamen omnes illuc ascendere jussit. Qui enim essent de eodem populo Dei, quos plus aliis quibusque in locis libertate donata uti delectaret, hoc ascendentibus auxilio esse de suo quoque loco præcepit, data scilicet illis in necessitatem tam longi itineris pecunia sive pecoribus. Sed et alia illis dona cos dare et commendare desideravit,

ejusdem possint esse consortes. In quorum persona dicit Gaio Joannes : Pro nomine enim ejus profecti sunt nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (Joan.). Quamobrem nunc dicitur, quod hi qui ascendebant ad ædificandum domum Domini adju vari deberent largitione pecuniarum ab amicis suis, ubicunque habitarent, id est, sive in Chaldæa, seu in aliis locis, in quæ ob metum profugissent Chaldæorum. Excepto, inquit, quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Hierusalem, quia oportet eos qui temporalibus abundant divitiis, non solum ex his pauperibus Christi necessaria ministrare, verum etiam ipsos bona, quæ possunt, pro se libenter ope

quæ illo pervenientes in templum Domini pro me- A gitate subveniri, ut etiam ipsi divites prædicationis moria mittentium afferre deberent. Omnes ergo de captivitate Babylonia liberati sunt, omnes pietatis actibus sunt dediti, sed perfectiores ad ædificandum Domino templum ascenderunt, cæteri eos qui ascenderant adjuvarunt, quia etsi omnes ejecti de potestate tenebrarum eruti ad libertatem pertinerent gloriæ filiorum Dei, omnes ad societatem sanctæ civitatis, id est, Ecclesiæ se annumerarí lætantur, non tamen omnium, sed perfectorum solummodo est in ædificatione ejusdem Ecclesiæ etiam aliis prædicando laborare. Unde tales præ cæteris fidelibus duplici honore ab Apostolo digni esse censentur, sicut et Angelus Danieli: Qui docti fuerint, inquit, fulgetunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates (Dan. x11). B rari, quatenus horum merito velut oblationis sponQui nimirum eruditores multorum, quo magis suos auditores ad cælestia quærenda ac diligenda instituunt, eo minus ipsi pro terrenis acquirendis sive possidendis curam gerunt; imo etiam sæpissime temporalia jam acquisita pro spe æternorum relinquunt. Unde necesse est eorum inopiæ, ut ad prædicandum subsistant, ditiorum, qui prædicare nequeunt, lar

taneæ et ipsi in templo Dei, quod est Ecclesia, partein mereantur habere.

Explicit Liber IV Commentariorum Rabani Mauri in
volumen Paralipomenon.

Finito libro sit laus et gloria Christo,
Omnibus inceptis postremos cernite casus,
Omnipotens omnes servet Deus hic habitantes.

BEATI RABANI MAURI

FULDENSIS ABBATIS ET MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI

EXPOSITIO IN LIBRUM JUDITH.

(ANNO 834.)

EPISTOLA DEDICATORIA

AD JUDITH AUGUSTAM.

(Mabill., Annales SS. ordinis sancti Benedicti.)

Dominæ electæ, et merito magnæ pietatis ab omni- C gorico sensu ad sanctæ Ecclesiæ mysterium a nobis bus venerandæ atque amandæ, JUDITH Augustæ, RABANUS, servorum Dei servus, æternam in Christo supplex optat salutem.

Cum celsitudo magnitudinis vestræ, atque largitio benignitatis, quæ non solum amicis, sed etiam inimicis, ab ipsius Domini ore instructa, prodesse didicit, plurimos faciat sibi devotos; nos etiam quantulacunque pars plebis a Deo vobis commissæ, sub pietate vestra degentes, devotum cogitamus vobis exhibere obsequium. Qui licet non simus censu pretiosarum opum locupletes, tamen studio sacrarum orationum non sumus onunino vacui, quas incessanter quotidie pro vobis, vestroque domino simul ac sobole offerimus: deprecantes ut ipsius dono diu hic incolumes, et in futura vita semper sitis felices atque gaudentes. De cætero, quia D vos comperi laudabili excellere ingenio, et sanctarum mulierum quas sacra Scriptura commemorat, virtutes ac studium in bono opere imitari, non frustra arbitratus sum quarumdam illarum historiam, alle

translatam, vestro nomini dicare atque transmittere, Judith videlicet, atque Esther quarum unam coæquatis nomine, alteram dignitate. Quæ quidem ob insigne meritum virtutis, tam viris, quam etiam feminis sunt imitabiles, eo quod spiritales hostes animi vigore, et corporales consilii maturitate vicerunt. Sic et vestra nunc laudabilis prudentia, quæ jam hostes suos non parva ex parte vicerat, si in bono cœpto perseverare atque semetipsam semper meliorare contenderit, cunctos adversarios suos feliciter superabit. Adhuc ergo in agone consistitis, ac ideo necesse est divinum implorare auxilium, ut qui suo sanguine mortem vicerat, mortisque auctorem captivaverat, in certamine istius mundi veram vobis victoriam pariat; sicque veraciter triumphantes, ad æternæ beatitudinis gaudia vos pervenire concedat. Accipite ergo Judith homonymam vestram, castitatis exemplar, et triumphali laude perpetuis eam præconiis declarate: ipsumque super omnia benedicite,

præferebant, perpetua victoria triumphantem, cœlestis patriæ secum efficiat possessorem, Jesus videlicet Deus et Dominus noster, qui vos intus et foris, hic et ubique, nunc et semper custodire dignetur. Optamus vos bene valere, domina Augusta, memorem nostri.

qui ei virtutem talem tribuit, ut invictum omnibus A rat, et universam Ecclesiam suam quam ipsæ typo hominibus vinceret, insuperabilém superaret. Esther quoque similiter reginam regina, in omni pietatis et sanctitatis actione imitabilem, vobis ante oculos cordis semper ponite, quatenus illius sanctitatis meritum adæquantes, de terreno regno ad cœlestis regui apicem conscendere valeatis: per ipsius scilicet gratiam, qui illas sanctas mulieres triumphare fece

PRÆFATIO.

Summe Sator rerum, qui verbo cuncta creasti,
Atque opus omne tuum dextra tu rite parasti,
Luminibus cœlum et ramis florentibus arva
Ornans, sicque tuæ deitatis jura revelas
Divis, unde Patrem summum te scire queamus;
Atque parem semper tibi Christum eredere natum.
Flatus nempe sacer iste tibi Numine claro
Permanet æqualis, tecumque in sæcula vivit.
Tu Deus es hominum rector Salvator et idem,
Præmia qui justis, pœnamque merentibus indis.
Sexus, personas, ætates perspicis auctor
Mercedem et propriam donas justissimus omni.
Te quoque deposco ni linquas lædere quemquam
Reginam fraude, foveasque benignus amatam,
Tu ut facias fortis Judex regnare quietam
Istic, sicque polo Judith ipsa paretur adire.
Quo dignatque vocata ipsa sit munere Christi,
Quam hic memores lætus placat; sis et ubique

lili quo valeat canere odas dicere et astris, Nec jam fit voto reus altum ad culmen Olympi B Qui tendit mente casam ordinis atque beati Ambit quam tribuit illi super æthera sedem, Arbiter omnipotens, qui solus regnat in arce. Hic tu, Christe, tui servas per sæcula regnum et Quos salvas illic, hie corripis ante benignus Rex severus, justus, sanctus, mitis, amandus. Fac nos velle, rogo, tua jussa implereque rite Condignis factis fidei, bene jura tenendo. Quo sedem superam regem te valde sequentes Scandamus læti, et capiamus regna serena, Lux ubi perpetua est vitæ, laus, gloria vera Quo Pater, ac Natus, regnat et Spiritus almus, Vivus namque Deus verus summusque creator, Parvos qui et magnos sanat per sæcula justus, Omnium et est factor judex atque omnibus æquus.

C

INCIPIT

EXPOSITIO IN LIBRUM JUDITH.

CAPUT PRIMUM.

De Arphaxad rege Medorum, qui, superatis multis gentibus, Ecbatanis civitatem exstruxit, et quomodo postmodum a Nabuchodonosor superatus

est.

Arphaxad itaque rex Medorum subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civi- D tatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis. › Quidam quærendum putant, historia Judith quo tempore, quibusve sub regibus edita fuerit; ob hoc maxime, quia ipsi reges in historia notati sunt, hoc est, Arphaxad et Nabuchodonosor, apud eos qui Assyriorum vel Medorum historias conscripsere, in ordine regum utriusque regni inserti non reperiuntur. Nam rex primus apud Assyrios, qui eminere cæteris potuit, Ninus fuit, qui in regione Assyriorum civitatem nominis sui, hoc est, Ninum, quam Hebræi vocant Niniven, dicitur condidisse. Hic ergo cum gentes plurimas bello petivisset ac superasset, postremum bellum illi fuit cum Zoroastre Bactryanorum rege, qui primus fertur artes magicas inve

nisse, hocque occiso et ipse decessit. Post quem Semiramis uxor ejus totius Asia regina Babylonem urbem instauravit, caputque regni Assyrii ut esset instituit, sicque regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit. Sed cum Arbatus, quem alii Arbacen vocant, præfectus Medorum, idemque natione Medus, Sardanapalum regem suum apud Babyloniam interfecisset, regni nomen et summam in Medos transtulit: ita nimirum Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud LatinosProcas Amulii et Numitoris pater, avus autem Rex Silviæ, quæ mater Romuli fuit, regnare cœpit. Discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldæi, quia Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita Babyloniæ potestas apud Medos, proprietas apud Chaldæos fuit, Chaldæi autem propter antiquam regiæ urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare voluerunt. Unde factum ut Nabuchodonosor, cæterique post eun usque Cyrum reges, quamvis Chaldæorum viribus potentes, et Babyloniæ nomine clari le gantur, in

ephus

Et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudinem cubi<torum septuaginta, et latitudinem cubitorum tri<ginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubi<torum centum. › Ecbatanis Media provinciæ metropolis est, quam superius diximus a Dejoco Medorum rege conditam, sed quia modo præsens historia ædificatam esse ab Arphaxad civitatem potentissimam murorum nimia celsitudine atque amplitudine, turrium altitudine narrat, possumus eam intelligere a Dejoco primitus conditam, sed ab Arphaxad amplificatam; sicut et Josephus narrat Danielem prophetam sub Dario rege in eadem civitate Media mausolæum valde præclarum et mirabiliter nimis

ctenus, videntibus creditur mirum ædificatum, ita ut ea die qua conspicitur putetur esse constructum, sic ei pulchritudo nova videtur et solida, nullaque senectute tam magni temporis longævitate confecta, cum ædificia eadem quæ homines patiantur, et ad vetustatem perveniant, et sua fortitudine longævitate careant, ac proprii decoris amissione marcescant. Hactenus enim sepeliuntur ibi Medorum reges atque Persarum, pariter et Parthorum. Et cui hæc cura committitur, sacerdos est Judæorum, et hoc fit usque ad præsens tempus. Sequitur :

numero et ordine regum non habeantur illustrium. A
Equidem eo tempore quo Azarias, qui et Ozias no-
minatus est, super duas tribus in Jerusalem regna-
vit, et Jeroboam filius Joab regis Israel super de-
cem tribus in Samaria regnaverat, regnum Assyrio-
rum per Arbatum destructum, atque in Medos trans-
latum est, et interim sine principibus res agebatur,
usque Dejocum regem, qui Ecbatanis condidit civi-
tatem; in medio autem tempore, Chaldæi proprie
prævalebant; quorum separatæ quædam regum suc-
cessiones, ut supra dictum est, feruntur. Denique
Thelgathphalnasar et Salmanasar et Sennacherib
reges Assyriorum, terram Israelitarum iisdem tem-
poribus vastasse, atque eos in captivitatem duxisse
describuntur, antequam Dejocus in Media regnarit.
Noster autem Nabuchodonosor Jerosolymam vasta- B instruxisse, quod equidem, ut ipse dicit, manet ha-
vit. Tamen aliquorum regum Medorum inter Arba-
tum et Dejocum in Chronicis introducta reperimus
nomina, ubi refertur quod post Arbatum viginti
octo annis regnantem, secundus Sosarinus in Me-
dis triginta annis regnaverit. Post quem Medus ter-
tius annis quadraginta; post hunc quartus Car-
duceas annis tredecim; deinde Dejocus annis quin-
quaginta quatuor; post Dejocum autem Phraates
annis viginti in memorata gente regnavit. Post hunc
Cyaxarus sive Diocles annis triginta duobus, qui
moriens imperium Astyagis ex filia regno privavit,
ac regnum Medorum in Persas transtulit et Baby-
loniam vastavit, ac regnum illius penitus destruxit,
interficiens Baltassar abnepotem Nabuchodonosor
regis Babylonis, juvante sibi Dario, ut Josephus te- C
statur, propinquo suo, filio utique Astyagis, annos
ætatis habente sexaginta duos. Hæc autem ideo po-
suimus, ut lector diligens aliquam notitiam regum
Assyriorum atque Medorum in prædicto opere bre-
viter a nobis succinctam inveniens, paratius agnitis
regum successionibus historiæ indagare possit veri-
tatem, cui maxime prædictorum regum ordo narra-
tionis conveniat. Cæterum Eusebius in Chronicis
suis asserit Cambysem filium Cyri, qui post patrem
triginta annis regnantem octo annis in Perside re-
guavit, ab Hebræis secundum Nabuchodonosor vo-
cari, sub quo Judith historia conscripta sit. Sed quia
ipsa historia Arphaxad dicit esse regem Medorum,
et Nabuchodonosor regem Assyriorum, qui regnaret
in Ninive, ipsumque Nabuchodonosor superasse re- D cent a flumine Tigri usque ad flumen Euphraten.
gem Medorum, et obtinuisse eum, non invenio quo-
modo regnum Assyriorum a Medis atque Persis de-
structum atque vastatum rursus prævaluerit ipsis
Medis, si Cambyses Nabuchodonosor esse intelliga-
tur, nisi forte dicamus quod ipse Cambyses, quia
gentes finitimas impugnare et Ægyptum superasse
describitur, cum regnum Assyriorum atque Persa-
rum eo tempore unitum erat, aliquem regem, nomi-
ne Arphaxad, in Media repugnantem vicerit, ac suo
imperio subjugaverit. Sed ad hanc opinionem se-
quendam neminem invitum trahimus, eligat quis-
que quod sibi utile videatur tantum ut sensus ejus
veritati non discordet.

Et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate ma‹gna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau circa Eu<phraten et Tigrim, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. › Per nomina locorum situs denotantur gentium, quia et cosmographi produnt a flumine Indo, quod est ab Oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ab Occasu, regiones sunt istæ: Aracusia, Parthia, Assyria, Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. Ha a Septentrione habent montem Caucasum, a Meridie mare Rubrum, et sinum Persicum. În medio autem sui flumina præcipua Idapem et Arbiminin. In eis sunt gentes triginta duæ. Sed generaliter Parthia dicitur, quamvis Scripturæ sanctæ universam sæpe Mediam vo

Mesopotamia est incipiens a Septentrione inter mon tem Taurum et Caucasum, cui ad Meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldæa, novissime Arabia Eudemon, quæ inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terræ tractu, et montem versus extenditur. In his sunt gentes viginti octo, sicque factum ut duo potentissima regna inter se confligentes plurimarum gentium in confinibus suis comparaverint exercitus; ubi demum victoria ad Chaldæos, sive Assyrios concessit. Mystice autem per Arphaxad arrogantium typus atque superborum potest exprimi, quorum totus nisus et labor, qui per fastum tumoris atque per elationem mentis agitur,

facile in partem spiritualis Nabuchodonosor, id est Agitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo diaboli, cadit. Ipse enim est, ut Scriptura testatur, rex super universos filios superbiæ. Unde etiam sequitur: Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elatum est,› quia quando proditorum multitudinem decipiendo ac prævalendo antiquus hostis suæ subjicit voluntati, tunc elatum est cor ejus, propriæ illud ascribens fortitudini, non promisso divini judicii, et eo magis exardescit ad plurimorum interfectionem, quo se videt quibusdam prævalere per pravam suggestionem, et multos interitus sui habeat principes, de quo subditur :

Terminus

Et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco, et ad gentes, quæ sunt in Carmelo et ‹ Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno B Esdredon, et ad omnes, qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque Jerusalem, et omnem terram Jesse, quousque perveniatur ad montes Ethiopiæ. Per diversas provincias spiritualis Nabuchodonosor legatos suos mittit, cum turbas malignorum spirituum ad seducendas gentes dispergit, nec parcit quantum permittitur alicujus dignitati seu honori, sed omnes secum vult ad gehennam trahere, et socios facere propriæ perditionis. Ad ipsos quoque fideles actus sui nequitiam porrigit, nec eos securos et quietos esse permittit, quod nomen Jordanis atque Jerusalem figuraliter ostendit. Neque sibi satis est ethnicos per errorem captivare, imo et studet, si possibile est, electos ipsos subvertere, de quo in Job scriptum est: ‹ Absorbet flu- C vium, et non mirabitur, habet et fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Et item: Escæ, inquit, ejus electæ sunt sed quia licet multos superet, tamen a multis contemnitur, atque, ut justum est, cum pravis suggestionibus suis indigne repellitur atque abjicitur, sicut sequentia demonstrant, ubi dicitur :

Omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abjecerunt. Sed quia malignus hostis, licet aliquando a piis superetur, tamen a cœpta malitia non desistit, sed in protervia sua perseverans rediviva rursum suscitat bella, ac totum furoris sui effundit tumultum; unde subjungitur. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam juravit per thronum et regnum, quod defenderet se de omnibus re(gionibus his.}

CAPUT II.

De Nabuchodonosor rege Assyriorum, qui propter sprelos nuntios suos Holofernem principem militiæ cum exercitu direxit, ut ei omnem Occidentem subjugaret.

Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis, vi<gesima et secunda, die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se., Vocavitque omnes majores nalu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui; dixitque co

D

<subjugaret imperio. › Quid est quod Nabuchodonosor furore repletus, et fastu arrogantiæ elatus, promittit se ulcisci in his qui resistebant sibi, ja. etatque sc omnem terram suo imperio subjugare velle, nisi quod diabolus propria superbia excitatus, totius orbis sibi spondet imperium, certatque pro viribus, ut a cultu pietatis abstracto, impietatis suæ faciat consortes. Qui se quondam jactans de potentia regni sui, juxta prophetæ sententiam, sub figura regis Babylonis taliter in corde suo locutus est dicens: In cœlum ascendam, super sidera Domini exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam su‹ per altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. › Qui et in Evangelio Redemptorem nostrum deducens in montem excelsum valde, ostendit omnia mundi regna et gloriam eorum, et ait: Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me; › arrogantia enim ei non per modum, sed infirma certum habet casum, quod in fine clarebit.

(

Vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ, et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum. Non ‹ parcat oculus tuus ulli regno, omnemque urbem <munitam subjugabis mihi. Holofernem hunc aut

gentium principatum, qui persecutus est Ecclesiam e,

Christi, aut ipsum etiam iniquorum omnium caput,

et novissimum perditionis filium possumus intelli-ant t

gere, qui extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Domini sedens, ostendat se tanquam ipse sit Dominus, in quem lọtus intrabit Satanas, ut faciat ea quæ non fecerunt patres sui, neque patres patrum ejus, et Dominumpatrum suorum non reputabit, nec quemquam deorum curabit. Qui juxta Danielis prophetiam adversus universa consurget, et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos, et figat tabernaculum suum ample inter maria super montem inclytum, et sanctum, ubi et a divina potentia contritus corruet. Huic etiam, juxta Apocalypsin, draco dedit virtutem et potestatem bestiæ, et adoraverunt bestiam dicentes: Quis similis bestiæ, et quis poterit pugnare cum ea? Et datum est ei os loquens magna et blasphemiam; et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Et aperuit os suum in blasphemias ad Dominum, blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus, et eos qui in cœlo habitant. Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Et data est illi potestas in omnem tribum et populum, et linguam, et gentem, et adorabunt eam omnes qui inhabitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ agni, qui occisus est ab origine mundi. Per fraudem enim Antichristi, et falsam ipsius potestatem diabolus sibi totius orbis pollicetur dominationem, nec parcet oculus ejus ulli regno, quia persecutionem maximam excitat in universo mundo. Erunt enim, ut

« PoprzedniaDalej »