Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXII De Ochozia filio Joram et nefandis actibus ejus. De Jons rege Juda et Jerusalem, quem Joiada pontifex reservavit. De nece quam exercuerat Athalia; constituit se reginam super duas tribus.

A te, quæ prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eam ultione justa perimeret, atque sacerdotium vanum quod post Christi adventum inaniter habuerat destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culu.ine præcipitaret, ac rectores ipsius interficeret.

(II PAR. XXII.) Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo; omnes enim majores nutu qui ante eum fueram, interfecerunt latrones Arabum, qui irrueran! in castra. Regnavitque Ochozias filius Joram regi Juda. Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem. Quæstio valde perplexa hic oboritur, ubi dicitur Joram octo annis regnasse, et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare cœpisset, fuisse quadraginta duorum annorum. Quod ita est duobus annis antequam ipse pater natus B esset, filium genuit. Hoc nisi alio modo intelligatur, quam sit ridiculum, simplex etiam lector advertit. Unde hanc quæstionem Hebræi ita solvunt, quod Joram ipse qui hic quadraginta annis vixisse describitur, et octo annis regnasse, vixerit annos quedraginta, et regnaverit viginti octo. Etenim anni octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc utique innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni quibus postea regnavit, idcirco a numero ejus auferuntur, quia in languore et tribulatione deduxit eos. Ideoque filio ejus iidem tribuuntur, qui non amplius quam viginti annorum duorum, juxta id quod in Regum scriptum est, regnasse perhibetur, ne de numerorum summa remanentes anni errorem C in indagatione temporum facerent. Ochozias enim vixit 23 annis, ex quibus uno tantum anno regnavit. Collatio enim lectionis libri Regum huic quæstioni solvendæ magnum præbet auxilium.

Igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. Hic Azarias paulo superius Ochozias nominatus est, Ochozias enim interpretatur apprehendens Dominum, et Azarias adjutorium Domini. Ideoque et Hebræi putant mutatum ei nomen in melius in hoc loco, eo quod juxta præceptum Domini ad infirmum visitandum descenderat.

Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Joram, et cum venisset, ut egrederetur cum eo adversum Jehu filio Namsi, quem unxit Dominus D ut deleret domum Achab. Cum ergo subverteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochozia, qui ministrabant ei, et interfecit illos. Ipsumque perquirens Ochoziam, comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Refertur in historia Regum qualiter per Eliseum prophetam Dominus ordinaverit Jehu ad exstirpandum domum Achab, et sacerdotes Baal interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ochoziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in Jezrahel præcipitare fecit. Jehu enim typice potest designare gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit ut in sacrilega civita

Nec erat spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozia; si quidem mater ejus Athalia videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. Porro Josabeth, filia regis, tulit Jous filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur, absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Josabeth autem quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Joiade pontificis, soror Ochoziæ ; et idcirco Athalia non interfecit eum: fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalias super terram. Athalia ergo hæc, quæ semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogæ, quæ per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur autem Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Joiada pontificis, qui delectus Domini interpretatur, de que Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. xvII). Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet qui eum deprimere cogitabant, et interfe etricem sanctorum æternis deputabit pœnis. CAPUT XXIII. Sequitur de supra.

( II PAR. XXIII.) Anno autem septimo confortatus Joiada assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elizaphat filium Zechri, et iniit cum eis fœdus. Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de omnibus locis Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem. Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege, etc. De hac eadem re et in libro Regum quarto narratur : in cujus expositione quæ ex Patrum dictis explanata invenimus, inseruimus. Sed et nunc quomodo Josephus historicus Judæorum de hoc referat inserendum censemus, ut lector diligens cum diversorum narrationes audierit, facilius veritatem rei possit agnoscere. Qui hoc modo refert. Ochozi is ex uno

patre habuit sororem nomine Josabeth, cui copula- A ferre tentaverat. Joiada vero evocans centuriones,

tus erat pontifex Joiada. Hæc ingressa regiam domum, ubi erant interfecti filii regum, Joas nomine infantulum anniculum celatum inveniens cum nutrice, et portans in cubiculum clausit, et latenter aluit ipsa, et vir ejus Joiada in templo, septem annis, quibus in Hierosolymis super duos tribus Athalia regnavit; septimo vero anno Joiada hunc sermonem pandidit quinque viris centurionibus, eisque suasit ut ei consisterent contra ea quæ ab Athalia fuerant perpetrata, et regnum infanti traderent: percepturusque ab eis jusjurandum quod securitas talia gerentibus præpararetur, prodidit eis quæ gerenda forent atque complenda. Tunc viri quibus sacerdos Joiada suum consilium commiserat, cireumeuntes omnem provinciam, sacerdotes et Levitas B congregantes ex ea, simul et principes tribuum omnes, Hierosolymas ad pontificem deduxerunt. Qui mox fidem ab eis jurejurando petit ut quod ab eo coguoscerent cum taciturnitate servarent, donec nisus ejus intentionis potuisset impleri. Quibus jurantibus, securus effectus, deduxit eum quem de genere David enutrierat. Iste, inquit, vobis rex ex illa doino erit, quam nostis Dominum prophetasse super nos omni tempore regnaturam. Moneo siquidem ut tertiam partem vestram eum in templo custodire faciatis, quatuor vero in omnibus templi januis statuatis, reliqua vero pars teneat portam quæ ducit ad tecta regalia, alia vero inermis multitudo consistat in templo, nullumque armatum permittatis intrare, nisi tantummodo sacerdotes. Eisque præcepit ut aliqua pars sacerdotum et Levitarum circa ipsum regem assisteret, cum evaginatis gladiis circumdantes, ut si quis armatus in templum intrare præsumeret, repente perimeretur, et nihil metuenies, regem tam fortiter observarent. Illi vero consilio pontificis obedientes, suam voluntatem opere declararunt. Interea Joiada aperiens armamentum, quod erat in templo a David constitutum, divisit centurionibus, et sacerdotibus, et pariter Levitis, arma quæcunque illic invenit, lanceas et pharetras, et quodcunque aliud apprehendit genus armorum, et armatos circa templum statuit, ut manu sua totum constipare viderentur ingressum, et quasi murum habere, studere molirentur. Producentesque Joam in medio puerorum ei regium diadema posuerunt, et ungens eum Joiada, regem solemniter ordinavit. Populus itaque gaudens clamavit: Vivat rex! Porro Athalia tumultum et laudes inopinatas repente cognoscens, vehementer perturbata, cum suo exercitu de regalibus exsilivit; et eum venisset ad templum, sacerdotes quidam eam protinus exceperunt, armatos vero qui sequebantur introire prohibuerunt. Erant enim a pontifice præpositi, sicut dictum est, ut templi aditus observarent. Tunc itaque Athalia, videns puerum stantem super tribunal regium, eique diadema regale superimposiun, scissa veste sua, vehementer exclamans, jussit occiddi qui ei fecit insidias, et principatum au

C

jussit ut educerent Athaliam in convallem Cedron, eamque illic perimerent, ne templum, occidentes illic veneficam, violarent. Unum præcipiens, ut si quis ei ferre velit auxilium, pari sorte perimeretur. Tune qui lam, cui fuerat ejus injuncta peremptio, sumens Athaliam deduxit eam ad portam mularım regis, et illic interfecit. Hæc Josephus. Porro quod in historia scriptum est, quod unxerit Joiada pontifex et filii ejus Joam in regem, imprecatique dixerint: Vivat rex, filios Joiada synechdochice pro solo Zacharia posuit, qui propheta erat, quem postea idem Joas interfecit, ut ad magnum damnationis pertineret augmentum, eum interficere qui se in regem unxerat.

Quod cum audisset Athalia vocem scilicet currentium, atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes turmasque circa eum, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ, etc. Gradum dicit columnam illam sive basim quam præparavit Salomon in basilica, de quo in superioribus scriptum est quod fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilica, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos in altum, steteritque super eam, et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cœlum levatis, oraverit.

Pepigit autem fœdus Joiada inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. Quid est quod dicit Joiadam inter se, universumque populum et regem pepegisse foedus, nisi quod se loco legis et Dei, cujus minister erat, posuit? sicut in libro Regum ostenditur, ubi ita scriptum est: Pepigit ergo Joiada fœdus inter Dominum, et inter regom, et inter populum, ut esset populus Domini. Unde interpretatur Dominum cognoscens, sive Dominum diligens, quia Dominum cognoscere filios Israel docuit. Pepigit itaque fœdus Joiada inter Dominum, et populum, et regem, ut utrique, hoc est rex et populus, obedirent Deo et legi ejus. Pepigit inter regem et populum, hoc est, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum cum justitia regeret, sub manibus sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit ut præcepta Domini, et legitima ejus eis insinuarent.

CAPUT XXIV.

De eo quod Joas præcepit sacerdotibus instaurare sarta tecta domus Domini, et culturam renovavit templi. De fine Joiada pontificis: et interfectione Zachariæ, filii ejus, quem Joas rex inter templum et altare occidere jussit. De obitu Joas.

(II PAR. XXIV.) Post quæ placuit Joas ut instaurarer domum Domini. Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levite egerunt negligentius. Vocavitque rez

:

B

mus bonorum operum fructibus propitius nobis fieri dignetur. Servaturque eadem pecunia in usum, cum ex bonis actibus sequentium in Christo fidelium mores actusque confirmantur, ac tales fieri minoresque contendunt, quales fuisse eos quos cum Bomino regnare norunt agnoscunt. Sequitur:

Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerant domum Dei, et de universis que sanctificata fuerant templo Domini, ornaverant fanum Baalim. Non ideo dicit filios Athalia destruxisse cum ea domum Dei, quod ipsa filios aliquos habuerit tunc viventes, cum antea legatur quod, Ochozia mortuo, quia noi. habuerat filium, omne semen regium interficere molita sit, sed filios ejus sacerdotes nominat idolorum, qui spoliaverunt templum ornamentis suis, et ex eis ornaverunt idola sua. Plerumque in sacro eloquio filii non nascendo, sed imitando vocantur.

Joiadam principem, et dixit ei: quare non tibi curæ A moria custoditur, quatenus ex eis que illi obtulifuit ut cogeres Levitas inferre de Juda et Jerusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii. Pecunia ergo quæ constituta est a Moyse in tabernaculum deferenda, ipsa est quam Dominus in Exodo præcepit Moysi dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel, juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. Hoc autcm dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli, juxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam quæ collata est a filiis Israel in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propicietur animabus illorum (Exod. xxx). Spiritali autem sensu summa filiorum Israel summam omnium designat electorum, quorum nomina scripta sunt in cœlo. Singulique dant pro animabus suis pretium Domino, cum ei in bonis operibus exhibent sedulæ servitutis obsequium. Alioquin plaga erit in eis, cum fuerint recensiti, quia nimirum ultio manet perpetua eos qui, fidelium numero nominetenus sociati, perfecta fidei opera Domino offerre detrectant. Diciturque de talibus Non dabunt Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ (Psal. XLVIII). Redemptio enim animæ viri, divitiæ suæ, ut Salomon ait (Prov. XIII), sive temporales, scilicet cum eas C distribuerit, dederitque pauperibus, ut justitia ejus maneat in sæculum sæculi, seu spiritales, hoc est, ipsa justitia, quam fecit, vel miserando pauperibus, vel alia bona faciendo. Dabit autem omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli, hoc est viginti obolos, quod non aliud aptius quam observantia Decalogi a nobis valet intelligi. Qui enim recte intelligere legem novit, omnem in eo fidei atque operis plenitudinem et futuræ promissionem retributionis inesse cognovit; namque in primis tribus dilectio Dei, in sequentibus septem dilectio est proximi comprehensa. Et Apostolo teste, plenitudo legis est dilectio. Sed et aliud sacramentum nequaquam prætereundum eodem numero denario continetur. Nomen enim Jesus apud Hebræos a iod, apud Græcos a iota incipit: quæ utraque in sua gente denarii est nota numeri, decemque obolos in pretium animæ suæ, offerunt, qui in Jesum Christum credentes signum nominis ejus quod a denario numero incipit, in fronte et professione proferunt. Et fortasse hujus gratia sacramenti Dominus in Evangelio testatur iota unum de lege præteriri non posse, quia virtus decalogi quæ ibi continetur, fidesque nominis ipsius quæ ibi mystice signatur, nulla unquam potest infidelium perturbatione corrumpi. Suscepta a filiis Israel pecunia in monimentum eorum coram Domino infertur, cum omne quidquid agimus boni in æterna apud conditorem ac judicem nostrum me

D

Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam, posueruntque eam juxta portam Domini forinsecus, et prædicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Domini super omnem Israel in deserto. Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt, ita ut impleretur, etc. Quid est qued Joas rex sacerdotes arguit, quod inertes et minus studiosi fucrint in instauratione templi Domini, et quod pecunia collata a populo jussu regis per manus ministrorum, cæmentariis et artificibus operum dabatur, ut restaurarent scissuras parietum, et sarta tecta reædificarent, nisi quod redemptor noster, quem Joas hoc actu præfigurabat, nec non et nomine, interpretatur enim Domini robur, mandat doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniam quæ a prætereuntibus offertur in templum Domini pro pretio animæ, et voto cordis sui, cum quidquid a prætereuntibus istis scientix spiritalis, vel bonorum exemplorum, in thesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est, prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus ibi quodcunque scissum per errorem, vel per vitia læsum invenerint, restaurent; ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo audi

torum.

Dederunt pecuniam rex et Joiada his qui præerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea casores lapidum, et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini; fabros quoque ferri et aris, ut quod cadere cœperat, fulciretur, et cætera. Cum rex noster simul et sacerdos, qui semetipsum Patri obtulit pro nobis, pecuniam verbi divini dignis dispensatoribus commendabat, ut evangelici tritici mensuram conservis suis his qui operantur in domo Domini, et virtutum opera in ædificio divino componunt, tribuerent, quid ergo fecerunt apostoli, quos in Ecclesia principes electio divina constituit, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini

semina per totum orbem sparserunt? quatenus ope- A alimoniam verbi, cuique prout convenit dispertiri, rarios voluntatis Dei idoneos in auditoribus suis perficerent. Quorum alii fabricabant ligna, cum semetipsos, et eos qui sibi obediebant, quando illa quæ per hæresim et schismata rupta erant, reædificabant. Alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant. Alii metallis ferri et æris fabricabant, cum firmum robur rectæ credulitatis, et claram confessionem catholicæ veritatis ab unaquaque persona rite expetebant, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendum domum Domini, juxta illud dictum Apostoli quo ait: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. Iv). Et paulo post : Et ipse, inquit, dedit quosdam quidem apostolos, quos- B dam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios vero pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi.

Cumque omnes complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta phialæ quoque, et cætera vasa, aurea et argentea, etc. Quibusdam auten minus considerantibus sacræ Scripturæ concordiam, videtur hæc sententia contraria esse illi, quæ in libro Regum scripta est, ubi dicitur: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrio templi Domini, et fuscinulæ et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini (IV Reg. x11). C Non enim hic narratur quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templum Domini, ad instaurationem domus Dei facta fuerint sacra vasa in ministerium templi, et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, hoc est, ea quæ ex aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ, diversæ facturæ materiam præberent. Mystice autem significat quod alia debet esse ratio formandorum spiritualium vasorum in ministerium Domini; alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus : quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuantur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Sed phialæ tantum nominatim in Paralipomenon cum cæteris vasis quæ specialiter non exprimuntur, facta esse narrantur, que possunt ingenii capacitatem, vel latitudinem cordis, per dilectionem exprimere. Hæc videlicet vasa efficiuntur aptissima ad ministerium Dei. Cæterum nec illud etiam sine mysterio est, quod in Regum narratur, factas esse hydrias et fuscinulas, thuribula, et tubas. Nam hydriæ eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinæ in se continent, fuscimule quoque doctores speciales, quorum officii est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, et infidelibus abnegare; ncc non et specialem

D

quia sunt in verbis Dei nonnulla, quæ nostræ hu-
militati revelare et ad nostre epulas refectionis
concedere, dignatus est Christus. Sunt alia item
tantæ profunditatis, quæ Spiritus sancti solummodo
scientiæ pateant; nostræ vero capacitatis per omnia
mensuram transcendant. Thuribula autem illos figu-
rate demonstrant, qui mundam orationem, ex con-
scientia pura, et fide non ficta, offerunt Deo, et
cum Propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea
sicut incensum in conspectu tuo (Psal. cxL). Tubæ
autem quid aliud significant, quam prædicatores
sanctos, qui in toto orbe terrarum, vocem evange-
licæ prædicationis emittunt? Quorum personæ per
prophetam dictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba
exalta vocem tuam, et annuntia populo scelera eorum,
et domui Jacob peccata eorum (Isa. LVIII). Et Psal-
mista: In omnem terram exivit sonus eorum,
fines orbis terræ verba eorum (Psal. xvin).

et in

Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum; sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo ejus. Quid est quod Joiada bonum fecisse dicitur cum Israel et domo ejus, nisi quod plebem Israeliticam, quæ domus Jacob, vel domus Israel sæpe in Scripturis nominatur, cunetis diebus sacerdotii sui rite regebat, et ad cultum Dei diligenter instituebat? Unde illis placato Deo, bona prosperitatis et pacis provenire poterant. Josephus autem ideo cum dicit, Hierosolymis in regiis monumentis sepultum, quoniam generis David reparasset imperium. Numerus autem ipse annorum ætatis Joiadæ, bene valet perfectionem vitæ ejus significare, pro qua æternam beatitudinem merito adeptus est; nobisque figuraliter innuit, quod si tempus præsentis vitæ, in sanctæ Trinitatis fide, cum professione bonorum operum studuerimus complere, ad æternam beatitudinem, quæ est in dextera Dei, opitulante gratia ipsius, perveniemus, et quiete æterna, cum sanctis illius, qui veri reges sunt, in æternum perfruemur.

Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt princıpes Juda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. Tradunt Hebræi adoratum a principibus Juda regem Joas fuisse, ut Deum, et honores supra modum humanum a sibi sub litis exhibitos, libenter accepisse. Unde nimis offendebat Dominum, cujus iram subito expertus est. Nulla enim dementia major esse poterit, quam creaturam corruptibilem, sempiternæ deitatis sibi usurpare honorem, et per arrogantiæ fastum, propriam nolle cognoscere mensuram. Ob quam causam et Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo esse percussus, eo quod Domino non reddidit honorem. Unde nobis omne genus superbiæ et arrogantiæ omnino fugien lum est, quia superbis Deus resistit,

et omnis arrogantia abominatio est apud Deum; A vastavit eam; atque depopulavit Geth. Cum vero humilibus autem divinitas sua præstat gratiam, et super humilem atque quietum requiescit spiritus Dei. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.

Spiritus itaque Domini induit Zachariam. filium Joiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis: Hæc dicit Dominus: Quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos ? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium, in atrio domus Domini, et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur ait: Videat Dominus, et requirat. Quæstio hic oboritur, quare Dominus in Evangelio Zachariam B inter templum et altare occisum memorans, filium Barachiæ esse dixerit, cum præsens historia filium cum Joiada fuisse manifeste designet? Unde nonnulli super hac sententia diversas ponunt opiniones. Alii Zachariam filium Barachiæ, dicunt eum esse qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque nomen consentit in eo; sed ubi occisus sit inter templum et altare Scriptura non loquitur, maxime eum temporibus ejus vix ruinæ templi fuerint. Alii Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum libris approbantes, quod propheta occisus sit, quia Salvatoris prædicaverit adventum. Hoc quia de Scripturis non habuit auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. Alii istum volunt esse Zachariam, qui occisus sit a Joas rege Judæ inter templum et altare, sicut Regum Harrat historia. Sed observandum, quod ille Zacharias non sit filius Barachiæ, sed filius Joiada sacerdotis. Unde scriptum refert: Non fuit recordatus Joas patris ejus Joiadæ, quæ sibi fecisset bona. Cum ergo teneamus Zachariam., et occisionis consentiat locus, quæramus quare Barachiæ dicitur filius, et non Joiada. Barachia in lingua nostra benedictus Domini dicitur; et sacerdotis Joiada justitiæ Hebræo nomine demonstrantur. In Evangelio quoque quo utantur Nazareni, pro filio Barachiæ, filium Joiada scriptum reperimus. Simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris sive in portarum exitibus, quæ Siloam ducunt, rubra saxa demonstrantes, Zachariæ sanguine putant esse polluta. Non condemnamus errorem, qui de odio Judæorum, et fidei pietate descendit.

Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ, venitque in Judam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum, et certe cum fermodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum; in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Narrat quoque Josephus, quod Hazael Assyriorum rex in provinciam Judæorum misisset excrcitum, qui de

C

esset ad Hierosolymam venturus, metuens Joas obsessionem, evacuatis omnibus Dei thesauris, atque regalibus, et ministerii templi, misit Syrorum regi. Hic tamen redimens, ne civitas pateretur oppressionem, aut periculum rerum omnium sustineret. Cui dum satisfactum fuisset ingenti multitudine pecuniarum, nequaquam ad Hierosolymam castra metatus est. Similiter idem rex Syriae devastavit Samariam, quia eo tempore Joachaz filius Jehu imperium tenebat. Qui impie gerens, sicut priores fecere Israelitarum reges, Deum sprevisse videbatur. Hunc autem humiliavit Hazael rex. Nam civitates ei plurimas et maximas abstulit, et ejus milites trucidavit. Hæc itaque passus est Israelitarum populus, secundum Elisæi prophetiam, quando Hazael occidit Dominum suum, quia eum regnaturum esse prædixcrat super Syros et Damascenos.

Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Joiadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque illum in civitate David, sed non in sepulcris regum. Insidiati vero sunt ei Zabad filius Seniaath Ammonitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis. Denique Hebræi asserunt idcirco Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas, detestantes injustam necem Zachariæ, ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci voluerunt sacerdotem Dei: quod illi fecerunt, qui filii alienigenarum fuerunt.

CAPUT XXV.

De regno Amasia, filii Joas, in Jerusalem. Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris ejus Joadan de Hierusalem. Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto. Quæri potest quomodo Scriptura dicat Amasiam bonum fecisse in conspectu Dei, sed non in corde perfecto, cum nullo modo bonum illud opus, in conspectu Dei fieri possit, quo l non bono geritur animo? maxime cum Divinitas, Scriptura testante, intueatur cor, et voluntas effectum condigne remuneret. Sed bonum dicitur fecisse in conspectu Dei, qui quamdam speciem bonorum operum, quæ placere Deo manifestum est, coram hominibus ostendit. Hæc illi arbitrantur bona esse, quia facietenus videbant, et secundum hanc illa laudabant, sed coram Deo jam accepta non erant, quia reprobo animo facta fuerant. Unde ipse Amasias semper in deteriora relabens, novissime in idololatriam corruit, per quam et periit, quia radicem cordis probabilem non habuit, quæ pro cultu pietatis gratiam Dei promereri posset.

Congregavit ergo Amasias Judam et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones, in universo Juda et Benjamin, et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum. Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti: venit autem homo Dei ad

« PoprzedniaDalej »