Obrazy na stronie
PDF
ePub

Propheta attestante qui ait : Quis est qui vivit et non A lomon domum Domini et domum suam, civitates quas videbit mortem? (Psal. LxxxvII.) Unde de ipso mediatore Dei et hominum in psalmo scriptum est: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX). Torrens fuit turbulenta persecutio Judæorum de qua Dominus Christus bibit in via, id est, in hac vita dum corpore pertulit, et cum in via dicitur, illata vis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quam itinerantes vehi solent ad aliam mansionem ; Christo enim propter gloriosa meritum passionis datum est nomen quod est super omne nomen, ut in nouine ejus omne genu flectatur cœlestium, terrestrium infernorum (Philip. 11). Omnis ergo Israel a rivo Egypti usque Emath festum celebre cum Salomone faciunt, quando sancti post finem præsentis vitæ veraciter æternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Quod autem septem et septem diebus eamdem festivitatem celebrant, significare potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati et modo in hac vita, qui septenario numero dierum discurrit, gaudent in spe, et tunc in sabbato vero, hoc est in futura animarum requie, gaudent in ipsius veritatis perceptione.

dederat Hiram Salomoni ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israel. Quid est quod dicitur Hiram dedisse Salomoni civitates quas ipse Salomon ædificaverit et habitare fecerit ibi filios Israel, cum in libro Regum magis narretur quod non Hiram Salomoni, sed Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilæa dedisset? Unde egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon. Sed non placuerunt ei et ait: Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul usque ad diem hanc (III Reg. 1x). Hanc ergo Hebræi ita solvunt quæstionem, ut dicant ipsas viginti civitates quas dederat Salomon Hiram regi non acceptas fuisse ab eo, sed magis spretas. Unde Salomon quod Hiram B eas habere noluit, propriis utilitatibus deputavit.

Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua lætantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus David et Salomoni, et Israel populo suo. Bonum fecerat Dominus David quia, dimisso peccato ipsius quod commisit in Uriam Hethæum, regnum concessit illi in sempiternum; bonum fecit et Salomoni, quia illum quem de uxore alienigena natum lex prohibebat Ecclesiam Dei intrare, non solum introire permisit, sed etiam regno sublimavit. Bonum fecit et Israeli populo suo, cui post tantam multitudinem prævaricationum qua Domini mandata contemnendo sæpe transgressi sunt, Jemplum magnificentissimum pro cultu suo habere. permisit; et requiem de hostibus undique non parvo tempore concessit, donec peccatis pristinis nova adjicientes vindictam meritam juste perceperunt. Quod autem dicitur, quia in die vicesimo tertio mensis septimi, hoc est per octavam Scenopegia solemnita tis diem, ut in libro Regum dicitur, dimissus sit populus a Salomone ire in tabernacula sua, significat post finem istius vitæ, postque sabbatismum animarum sanctarum, quæ nunc quiescunt ante diem judicii, in octava ætate, hoc est in die Resurrectionis, sanctos récepturos corpora immortalia et in mansionibus cœlestibus quosque secundum meritorum qualitates collocandos. Ubi semper alacri corde lætantur gaudentes et laudantes Dominum super omnibus bonis quæ in Domino Christo Pater omnipotens contulit populo Christiano.

CAPUT VIII.

De principibus exercitus Salomonis, et Levitis atque sacerdotibus ab eo ordinatis in ministerium Domini. Ubi Salomon naves transmisit in Ophir, ut inde aurum sibi deportarent; et de regina Saba. Quod servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum ex Ohir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas. Expletis autem viginti annis postquar » fificavit Sa

C

D

Et ædificavit Salomon Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. De hoe Josephus ita narrat. Cumque rex Salomon videret muros pro munimine turribus indigere, aliaque tuitione, nam secundum civitatis meritum oportebat etiam copiosam esse munitionibus murorum, hæe effecit et turribus civitatem præcipuis valde circumdedit. Et post pauca : Pergens in desertum superioris Syriæ, eamque capiens, constituit ibi civitate n maximam duorum dierum itinere a Syria superior > distantem, ab Euphrate vero unius, et maxima Ba bylone sex mansionibus procul abstantem. Quod autem hæc civitas a partibus habitabilibus Syriæ ita destitit, hæc causa est, quod in inferiore terra aqua nusquam invenitur, in illo autem loco solummodo fontes et putei nimis abundarent. Hanc itaque ædificans civitatem et muris eminentissimis eam circum tegens, Thadamur appellavit, et hactenus apud Syrios ita dicebatur, quam Græci Palmyram vocant.

Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas, habentes portas, et vectes, et seras. Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis. Bethoron civitas est ad quam usque Josue persecutus est inimicos reges, quæ cecidit in sortem filiorum Joseph, id est, Ephraim. Sunt autem duo vici duodecimo ferme ab Helia lapide Nicopolim pergentibus. Propter situm unus dicitur Bethoron superior, quem ædificavit Salomon, et alius Bethoron inferior datus Levitis in possessionem. Balaath autem civitas est in tribu Juda. Præterea aliæ civitates simili modo in libro Regum constructæ a Salomone narrantur, hoc est Ezer, Ma geddo, et Gazer, nec non et Mello: quæ omnes per nominis sui mysterium sanctæ Ecclesiæ monstrant decorem, quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus, vel sanctificatus; Mageddo cœnaculum ejus; Gazer præcisio, vel divisio. Bethoron domus montium, et Balaath ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie Dei voluntas, hæc separata ab omni errore infidelium sanctificata est in fide et bonis operibus, ibi

refectio virtutum est, bæc discernit mundum ab im- A quia ipse universorum dominator est, et est utitur mundo, virtutes a vitiis; et domus est montium, id ad suam voluntatem, in cujus volun'ate sunt uniest, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut versa posita. Tales licet in multis adversentur, tapalina florens ascendit de virtute in virtutem, ut vi- men frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in deat Deum deorum in Sion. Omnes vicos qui ad se præsenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus pertinebant et qui erant absque muro munivit Salo- suis solatia præbent. De filiis autem Israel, hoc est, mon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, quos ipse Fisuæ protectione ita munivit, ut hostibus spiritualibus lius Dei sanguine suo liberavit, non constituit Salosemper insuperabiles existerent. mon noster servire quemquam, quod neminem cogit ritu gentilium vivere, neminem cæremonias veteris legis temporibus Novi Testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spirituales nequitias scuto fidei et gladio Spiritus dimicent, et ministros suos fieri, hoc est, speciale obsequium in bonis operibus sibi præbere, et principes et duces, scilicet ut

sive ut subditos sibi bene regant, et in semitam justitiæ ducant.

Omnia quæcunque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. Quod hic dicitur in Libano, vel templum significat quod cedrorum decore vestitum erat simul et auri laminis in ea confixis, juxta illud quod in Zacharia scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. x1); vel cæ- B bene sibi principentur, et carnis lasciviam doment, tera ædificia regia quæ similiter lignis cedrinis a Libano ductis ædificata erant, ut fuit armamentarium domus saltus Libani, et alia nonnulla. Cui sensui concordare videtur Josephus, qui de ædificiis Salomonis taliter refert: Difficile namque est enumerare magnitudinem et varietatem domuum, aularumque regalium, quanta erant maxima et quanta horum inferiora et quanta sub terra, quæ videri non poterant, nec non et pulchritudinem solariorum et viridariorum quæ erant facta delectabiliter ad aspectum, quo exusta corpora possent ab æstus ardore refugere. Et, ut breviter dicam, totam regiam domum ex lapide albo, et cedro, et auro, et argento, splendido nimis et opulentissime instruxit : cameras et parietes vestivit auro, et, quomodo Dei templum, resplendentem C exhibuit. Mystice autem omnia quæ Salomon noster voluit atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ, quia omnia in cœlestibus atque terrestribus secundum nutum propriæ voluntatis disponit atque dispensat, de quo in Psalmo scriptum est: Omnia quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. cxxxiv), nec est qui possit resistere voluntati ejus, quia Dominus universorum ipse est, et in nomine ejus flectitur omne genu cœlestium, terrestrium, atque infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. 11). Regnabit in æternum et in sæculum et adhuc, et regni ejus non erit finis.

Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis el Amorrhæis, etc., qui non erant de stirpe Israel: de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores, et primi duces, et principes quadrigarum et equitum ejus. Universum populum qui non fuerit de filiis Israel facit pacificus noster tributarios, cum eos qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judæi, sive gentiles, sive hæretici, in ejus dominatione consistunt,

D

Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum. Constat ergo numerum centenarium qui in computo digitorum de læva transfertur in dexteram nonnunquam in Scripturis vitæ cœlestis habere figuram. Quæ sicut dextra lævæ, ita merito vitæ præfertur præsenti cujus nimirum numeri frequens in divinis litteris mysterium reperitur. Ædificationem arcæ Noe centesimo anno complevit quia sanctam Ecclesiam quam in hac interim vita ædificat, Dominus in futura perficiet. Abrahæ centenario filius promissionis nascitur Isaac, quia nimirum benedictio hæreditatis, quæ in semine ejus omnibus familiis terræ promittitur, in futura cœlesti patria reddetur. Centum annos peregrinatur ipse in terra repromissionis, quia qui filii Abrahæ per fidem efficimur, in spe supernæ hæreditatis debemus peregrinam in præsenti Ecclesia ducere vitam. Sevit Isaac in Geraris, quod interpretatur incolatus, et invenit ipso anno centuplum, quia quæcunque filii promissionis in hac vita peregrinantes bona operamur, mox egressi de corpore in cœlesti vita recipiemus.

In qua figura et semen evangelici sermonis, quod in bonam terram cecidit, exortum fecit fructum centuplum, quia qui temporalia bona propter Christum et propter Evangelicum relinquit, centuplum accipit in præsenti, et in sæculo futuro vitam æternam, id est, gaudium fraternæ societatis nunc in spe vite cœlestis, et tunc in re ipsam vitam regni cœlestis. Quinquagenarius ergo numerus remissionem peccatorum, et requiem æternam, ac gratiam Spiritus sancti significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio descripta est peccatorum, et per jubilæum requies futura expleta, atque per Pentecosten in adventu Spiritus paracliti septiformis gratia est expressa. Constituit ergo Salomon noster ducentos quinquaginta principes super totum exercitum suum, quia ex utroque populo elegit pastores atque rectores Ecclesiæ, qui per gratiam Spiritus sancti illuminati atque plene edocti, remissionem peccatorum impetrandam, vitamque æternæ

quietis et beatitudinem perpetuam appetendam suos A consilium ac sapientiam suam, ut ratio dispensatioquotidie salubriter instituebant, et ut ad illam perve- nis exhibeatur, et electi populi salvatio misericordinirent, per progressum bonorum operum in fide re- ter compleatur. eta, toto nisu laborabant.

Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. Misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Ailath in Rubro mari, ubi classis Josaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen est provinciæ, ex Ophir uno de posteris Heber nominata, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophne usque ad regionem Judææ quæ vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut

in Asiongaber, quæ festinantes aut fortes sive virili-
ter interpretatur, non aliam esse puto quam Eccle-
siam fidelium, quæ in mari istius mundi posita, stu-
dium impendit thesauros sapientiæ et scientiæ
opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Salomo-
nis, dum gentiles sæculari sapientia eruditi, cum his
qui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur.
Hos
ergo Salomon noster in Ophir, quæ interpreta-
tur infirmans, mittit, ut sumptumn inde aurum ad se
deferant, cum in vilitate litteræ sensum pretiosum
jubet quærere, et sic acceptam summam quadrin-
gentorum quinquaginta talentorum auri ad regem
deferunt, cum sensum pretiosum historiæ, allegoriæ,
tropologiæ, atque anagogen in divinis libris per gra-
tiam Spiritu sancti inveniunt, et eum sapientiæ et
consilio divino ascribentes tribuunt.

Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod exstruxerat ante porticum, ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis, in kalendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate Azymorum, et solemnitate Hebdomadarum et in solemnitate Tabernaculorum. Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in oruine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei. Offert pacificus noster per membra sua, in altari fidei catholicæ, quod construxit in Ecclesia sua ante ingressum cœ- B Josephus narrat. Classem itaque quam fecit Salomon estis patriæ, holocausta bonorum operum Domino per singulos dies, hoc est, per omne tempus præsentis vitæ, usque ad consummationem videlicet sæculi. Offert et in sabbatis et in kalendis, et in festis diebas, ter per annum, cum pro æterna quiete, et novitate vitæ futuræ et pro coelestis gaudii perceptione in sanctæ Trinitatis fide, quidquid acceptabile ac gratum divino arbitratur conspectui, pia intentione ac summa devotione totum exhibet. Holocaustum crgo, totum incensum dicitur: nam holocaustum crematur in altari, cum in corde cujuscunque electi, qui seipsum totum, et carne videlicet et corde Deo voverat, opus bonum fervente charitatis igne patratur. Ordinat præterea rex noster officia sacerdotum ac ministeria Levitarum secundum dispositionem C David patris sui, cum secundum id quod in lege et prophetis de eo scriptum est, juxta ritum uniuscujusque diei, hoc est, juxta congruentiam atque convenientiam cujusque temporis, ita omnia in Ecclesia sua disponit atque dispensat, quatenus unusquisque ordo officio suo functus divinum servitium atque ministerium rite et secundum ordinem peragat ; quomodo autem juxta ritum uniuscujusque temporis digne divinum officium per aptas personas adimpleatur, solus ille novit in cujus manu omnia consistunt tempora, nec non et hi qui deserviunt tempori : hic solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibiłem, sancta Deus Trinitas, regnans per omne sæculum. Ipse enim per doctores apostolicos, atque per idoneos ministros Novi Testamenti, qui non littera solum, Spiritu sed Dei vivi sunt edocti, secundum dispositionis suæ inenarrabilem modum ordinat, quando et quomodo furentibus Christianæ religionis persecutoribus, per constantiam fidei et fortitudinem prædicatorum resistatur: quomodo et quando hæreticis insanientibus, erroris sui nequitia per Catholicorum magistrorum prudentiam illis improbetur atque obsistatur: nec non et qualiter in tempore opportuno devotis auditoribus moralis institutio, ac spiritualis scientiæ intellectus ad correctionem vitæ atque eruditionem sensus, per strenuitatem atque solertiam spiritualium magistrorum salubriter impendatur. Sicque omnia agit secundum nutum,'

D

CAPUT IX.

De ducentis hastis, et trecentis scutis aureis, et solio eburneo, quod mirifice fecerat Salomon. De magnificentia Salomonis, et divitiis ejus, atque potestate et fine Salomonis.

Regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Hierusalem, cum magnis opibus, et camelis qui portabant aromata, et auri plurimum gemmasque pretiosas. Saba est civitas regalis Ethiopia, quam Josephus a Camby se rege Meroen cognominatam ex sororis vocabulo refert. Regina autem Austri, quæ a finibus extremis excita veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc venturam de gentibus Ecclesiam, desiderantem Christum figurabat, quæ juxta prophetiam circumamicta varictate in vestitu deaurato, et populi sui, et paternæ domus oblita currebat, barbara gente non animo, quæ in aperto peregrina fuit, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum cœlesti præmio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica de Judæis adulteris judicandis ipsius ore judicis digna censetur: quia Christum in Salomone mirata verum regni cœlestis affectum, imagine mystica Ecclesiæ providentis impleverat. Quod autem dicitur hæc mulier regina esse Saba, per ipsius nominis significantiam conversionis suæ exprimit virtutem: Saba eni

conversio, vel captivitas interpretatur, quia veraci- A dem verba bene conveniunt sanctæ Ecclesiæ quæ

ter ad fidem Christi conversa ad ejus captivitatis
sortem meruit pertinere, de quo scriptum est: As-
cendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit do-
na hominibus (Ephes. Iv). Hæc in camelis apportabat
vero Salomoni aromata, et aurum, et gemmas
pretiosas, cum gentiles ad Christi fidem adducebat
fortitudine peccatorum deformes; sed tamen inge-
nio ac studio florentes, habilesque dono divino ad
percipiendum dispensantibus sanctis prædicatoribus
fulgorem sapientiæ, aromata bonæ famæ, gemmas-
que pretiosas multiplicium virtutum, quibus omni-
bus cultu celebri honorabat Salomonem nostrum, imo
honorata ab eo majorem gratiam spiritualis muneris
ipso tribuente percepit. Unde post pauca in sequenti-
bus scriptum est: Rex Salomon dedit reginæ Saba B
cuncta quæ voluit et quæ postulavit, multo plura quam
attulerat ad eum, quia et in præsenti vita gratiam
Spiritus sancti cum dono sapientiæ atque virtutum ei
contulit, et in futuro in conspectu gloriæ suæ vitam
largietur æternam.

Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcunque erant in corde suo, et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat, nec quidquam fuit quod ei perspicuum non fecerit. Sciscitatur Ecclesia a rege Christo discere volens omnia quæ in corde suo cogitabat, sibi esse salubria atque necessaria, hoc est, fidei quærens ab eo veritatem, sanctæ religionis rectitudinem, et vitae futura beatitudinem, qualiter in hoc mundo ejus cultui per omnia fideliter deservire, et in cœlesti regno ipsius contemplatione æternaliter perfrui posset. Cui omnia quæ scire desiderabat per legis suæ notitiam, ac Spiritus sancti gratiam manifesta faciebat; nec quidquam est quod non ei perspicuum fecerit, quod ex parte aliqua cognoscere et in ænigmate quædam videre ac prægustare cœlestis gaudii bona concedit; ibi vero cognitionem perfectam tribuet, quando videbit facie ad faciem, et cognoscet sicut et cognita est. De cujus cognitionis perfectione ipsa Veritas in Evangelio pro discipulis ad Patrem loquens ait: Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Joan. XVII).

Quæ postquam vidit sapientiam Salomonis et domum quam ædificaverat, nec non cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, et victimas quas immolabant in domo Domini, non erat præ stupore ultra in ea spiritus. Dixitque ad regem: Verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientiæ tuæ fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis. Beati viri tui, et beati servi tui hi qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui. Hæc qui

auditis miraculis Christi provocata est ad quærendum eum. Sed postquam ad ipsum pervenit per baptismum et fidem, consideratis sanctæ Scripturæ testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum ei videbatur esse omne quod sibi antea de eo narratum est, in comparatione perceptæ gratiæ. Unde et admirando in laudem ejus erumpit dicens, Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam, etc. His quoque similia et Psalmista in desiderio regni cœlestis exardescens, ex persona sanctorum protulit dicens : Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et defecit anima mea in atria Domini, cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Et paulo post: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæculum sæculi laudabunt te (Psal. LXXXIII). Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus, et qui æterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus quam cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam per quam ipse mundus corde dignatur se ostendere perpetualiter percipere lætantur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum est, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus diligentibus se.

Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas, de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Nunquam C visa sunt in terra Juda ligna talia. Hoc in libro Regum ita scriptum est: Fecit rex Salomon de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem (III Reg. x). De quo Josephus ita narrat. Eodem vero tempore delata sunt regi a terra, quæ vocatur aurea, lapides pretiosi et ligna pinea, quibus usus est ad fortitudinem templi, domuumque regalium, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex eis citharas et nabla, ut dicerent hymnum Deo Levitæ. Omnium vero rerum quæ fuerunt aliquo tempore regi delata, ea quæ illo die devecta sunt, magnitudinem et pulchritudinem præcellebant. Nullus. ergo arbitretur, quia ligna pinea, quæ nunc propter pretia vendentium sic appellantur, illis vicina sint; illa siquidem visione rotunda quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia; hoc autem dixi, ut nullus naturam veræ pinus ignoraret. Bene autem dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosis nimis, fecerit fulcra sive gradus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: quia conditor noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum operum. reddunt temporibus suis, ad munimen domus Domini, et domus regiæ, hoc est, ad confirmationem Ecclesiæ suæ ponit, ut corum undique vallata doetrinis atque exemplis, ruinam errorum et scelerum.

D

non sentiat. Talesque viri merito quasi citharæ et A auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in lamilyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint prosperabuntur, et laudem Domini inter adver a et prospera corde, ore simul et opere pronuntiare non cessant. Hi secundum Apostolum, quidquid agunt aut in opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per prophetam dicitur: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LX11).

Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri, excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et Satrapa terrarum comportabant aurum et argentum Salomoni. Quid autem significat B pondus auri quod Salomoni deferebatur secundum senarii numeri qualitatem augmentatum, nisi perfectionem donorum quæ regi nostro a nobis deferenda sunt? In sexaginta vero, denarii multiplicatio per senarium exstat, et in sexcentis centenarii itidem per senarium apparet multiplicatio. Denarius mandatorum significat perfectionem, et centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Valde enim desiderat rex noster nostram perfectionem, ut habeat quos perfecta mercede remuneret. Unde ipsa Veritas in Evangelio suis ait: Estote perfecti, quia et Pater vester cœlestis perfectus est (Matth. v), et ad scribam interrogantem de æternæ vitæ acquisitione respondit dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et post pauca: Si vis, inquit, perfectus C esse, vade, vende quæ habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me. Ad apostolos autem ait: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel; et omnis qui reliquerit vel fratres, aut sorores, aut patrem, au! matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. x1x). Offerunt Salomoni diversæ gentes ac negotiatores omnes, reges Arabiæ et Satrapæ terrarum, aurum atque argentum : quia unaquæque gens, et unaquæque persona certat pro viribus pacifico nostro deferre munus recta fidei, sensus puritatem, plenitudinem sacræ confessionis, atque nitorem conscientiæ, cum concordia bonorum operum ejus servitio studet se omni tempore mancipare. Unde in psalterio de eo scriptum est Reges Tharsis et insulæ munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur; trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula, posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore. De hoc in Regum ita scriptum est: Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de

nas scuti unius, et trecentas peltas ex auro probato. Trecentæ minæ auri, unam peltam vestiebant. Posuitque ea rex in domo saltus Libani (III Reg. x). Scuta ergo simul et hastæ aureæ, quibus utebantur, sicut in sequentibus ostenditur, duces qui excubabant ante ostium domus, quid significant nisi armaturam spiritualem quam habent prædicatores cuncti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus? ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes. De quibus in Canticis canticorum scriptum est: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi (Cant. 111), quia et præsentis Ecclesiæ quietem ac pacem prædicatores sancti contra hæreticorum tuentur incursus, et internam cœlestis patriæ requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene autem iterando adjungitur, ex fortissimis Israel; Israel quippe vir videns Dominum interpretatur. Omnes quidem qui ad divinæ visionis gaudia tendunt, recte Israel nomine censentur; sed fortissimi, inquit, in eis sunt, utique illi qui sive cœlestis dono speculationis sublimantur, seu prædicationis ministerium rite peragendum suscipiunt; qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium æternæ retributionis pro perfectione bonæ operationis exspectant. Omnes tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei. Ad bella dọctissimi : de quibus idem admonet dicens: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc.; et recte doctissimi : quia magna bellandi arte indigent, qui in carne conclusi, in terris positi, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus certant. Magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum archangelum tot millibus annorum ad bella exercitatum carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentæ hasta de summa sexcentorum aureorum sive siclorum, ut in Regum habetur, factæ sunt, quia patres Veteris Testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid sermone docuerunt, bonis exemplis probaverunt. Nec non et trecenta scuta, quorum singula trecenti aurei vestiebant, perfectam fidem corum significant, quam in sanctæ Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas, et scuta aurea portant, quia sancti prædicatores, qui sunt Ecclesiæ sanctæ custodes, claritate supernæ sapientiæ splendentes, et verborum et factorum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacræ fidei tela nequissimi ignca repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur: Posuit ea in armamentario quod erat consitum nemore, id apte huic mysterio congruit. Armamentarium ergo in quo conduntur arma spiritualia, sancta est Ecclesia, in qua diversæ species virtutum ac doctrinarum servantur, quibus fideles bene muniti proteguntur,

« PoprzedniaDalej »