Obrazy na stronie
PDF
ePub

struendo, baptizando, communicando Dominici corporis et sanguinis mysteria, prima nobis Ecclesiæ præsentis limina pandunt; quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem ange, lorum, sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui conditoris adhærent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant, quo a voluntate illius, cui ministrant, nunquam oculos avertant? Aperiuntur enim et clauduntur ostia congruo tempore, sed nullo suum cardinem tempore descrunt, quia angeli et homines sancti, sive in hanc vitam fidei, seu in illam spei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice æternæ dilectionis fixum tenent. Unde bene iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicet vel meritum propriæ claritatis, vel illius, quam habent in Deum, charitatis. Quod autem dicit, ostia esse cælata tam interioris domus quam etiam exterioris, significat quod non solum angelicæ virtutes, sed etiam sanctæ Dei Ecclesiæ doctores variarum virtutum decore sunt honorabiles, et ad imitandum nobis salubres. Quicunque enim eorum decori in justitia, sanctitate, et veritate per fidem, spem ct charitatem in præsentiarum propinquare studuerit, procul dubio eorum gloriæ participem in futura vita se esse gaudebit.

implevit. In quo figura exprimebatur sanctorum, qui A templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui indum, neglectis temporalium rerum cupiditatibus, tota intentione cœlestia quærunt, velut intus in vicinia oraculi sunt positi, nec longe sunt remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur: quia corpore tantum terram incolunt, cæterum secundum interiorem hominem totam habent conversationem in cœlis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum usque perveniunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. 111). Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur (Exod. xxxvII): quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quæ in ara sui cordis immolantes Domino mactant, sed solummodo lacrymarum B et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. Fecit quoque Salomon et altare æneum ad holocausta et sacrificia, cujus factura et mysteria superius jam exposita sunt, sicut et ex mensurarum significatione. Cum autem de candelabro cum lucernis suis facto et colorato ante oraculum dixisset, adjunxit: Et florentia quædam ad lucernas et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. Floren.ia quædam nominat species liliorum in candelabro factas, super quas ponebantur lucernæ. Forcipes autem aureos emunctoria nuncupat, quibus emungebantur lumina candelabri, ut reparata melius lucerent. Cæterum forcipes illi, qui in altaris usum jussi sunt fieri, ænei fuere. Sed et hi forcipes, quibus emungebantur lucerna, quid nisi interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia, designant? Ipsi enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, et ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesia Dei super candelabrum mysticum positi, multiplicant, ac prædicando renovant, atque ideo dicuntur de auro mundissimo facti, quia lumine veræ sapientiæ existunt clarissimi. Thymiamateria quoque et thuribula et phialas et mortariola ex auro purissimo. Thymiamateria ergo atque thuribula, etc., vasa in quibus thymiama odorabatur, bene possunt exprimere corda electorum, in quibus oratio pura et suave flagrans Domino defertur, de qua dicit psalmista: Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo (Psal. CXL). Unde et in Apocalypsi Joannes vidit, sanctos habere phialas aureas plenas odoramentorum; quod confestim exponendo subjunxit: Quæ sunt orationes sanctorum (Apoc. v), quæ ex aromatibus virtutum in mortario puræ conscientiæ conditæ suavissimum odorem exhibent Domino.

Et ostia cælavit templi interioris, id est, in sancto sanctorum, et ostia templi forinsecus aurea. Hinc in libro Regum ita scriptum est: Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (111 Reg. vi). Si ostia dounus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quæ nobis de corpore egressis introitum vitæ cœlestis reserant (Luc. xvi), et ostia domus PATROL. CIX,

C

CAPUT V.

De eo quod intulit Salomon omnia quæ voverat David pater suus, aurum et argentum, et universa vasa simul cum arca Domini, et paratura tabernaculi in templum Domini. Quod sacerdotibus collocantibus arcam in sanctis sanctorum, Levitæ cymbalis et psalteriis et citharis laudes Deo canebant, quando nebula implevit domum Domini.

Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini. Perficit Salomon quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit; quia corda electorum Dominus ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nulli tamen in hac duntaxat vita commoranti, absque peccato esse tribuit: namque hoc donum futuræ vitæ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc Ꭰ dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos suos æternum perducit ad regnum. Quod bene significatur in eo quod templum septem annis ædificatum est, octavo autem perfectum atque dedicatum. Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur, octava autem est dies judicii et resurrectionis futuræ, de qua psalmus sextus et undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit aperte quod sequitur:

Intulit ergo Salomon omnia in dedicatione, quæ voverat David pater suus; argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. et reliqua. Argentum namque ad nitorem eloquentiæ, aurum ad splendorem sapientiæ, vasa generaliter ad rationabilem creaturam vovit, sive, ut in libro Regum

15

habetur, sanctificavit David pater Salomonis argen- A apparebant ultra extrinsecus. Qui et fuerunt ibi x3

tum (111 Reg. VIII), cum Deus Pater eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiæ filiis ejusdem Spiritus gratiam largitur, adamando illos et appetendo dona perpetuæ salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, hæc sanctificata vasa Salomon refert in templum. Unde consequenter scriplum est:

B

Portaverunt Levitæ arcam, et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis, etc. Cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos, et doctorum videlicet cæterorum fidelium cœtum in gaudium regni cœlestis introducit, reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos, qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerunt, abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum (Psal. xxx). Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent; et una non diversa est patria illa cœlestis, quæ electis promittitur omnibus : quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. xv). Quod utrumque judex ipse, ac distributor præmiorum Dominus una C sententia demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. xiv). Unam ergo domum Domini fecit Salomon, multos in ea thesauros ad recipienda vasa diversi generis; una tamen benedictione sanctificata paravit, quia nimirum una est domus Patris non manufacta, æterna in cœlis (11 Cor. v) sed multæ in ea mansiones (Joan. xiv) ad recipiendos omnes, quos timentes se ac diligentes Dominus benedicit, pusillos cum majoribus.

Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubim, ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. Ve

clium autem, quibus portabatur arca, quia paulo longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eas videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moyses in Oreb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægyp:o. Hinc quoque in libro Regum ita scriptum est: Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum, in oraculum templi, in sancta sanctorum, subter alas cherubim. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arca, el protegebant arcam el vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates corum foris sanctuarium ante oraculum, non

D

que in præsentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigi: fœdus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Ægypti (III Reg. VII). Quod illata arca in sancta sanctorum dicitur, cumque eminerent vectes et apparebant ultra extrinsecus, notandum juxta id quod in Paralipomenon scriptum est, quia etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent: quia nimirum necesse crat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes, arca et cherubin abderentur interius: quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendura hostiis locum non darent.

Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit. Constat enim, quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam superna patriæ felicitatem designavit. Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem, et intra velum regie cœlestis inductam; vectes vero quibus arca portabatur, prædicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit typice denuntiant. Quod autem dicitur nihil esse in arca, nisi duas tabulas, quas posuerat Moyses in Oreb quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægypto, ostendit generaliter nihil esse in ipsa arca quod contrarium fuerit præceptis legis Domini in duabus tabulis comprehensis, sed ca ibi solummodo condita, quæ juxta ejusdem legis mandata ad cultum unius Dei, et ad fidei nostræ commendationem typico schemate gesta fuerunt, ut figura, umbra futurorum per omnia dicto ac facto venturæ veritati testimonium præberet, sicque ea iu mundo apparente fidem certam tempore congruo suæ historiæ observantiæ acciperet. Erat autem in arca, ut Paulus apostolus in Epistola sua ad Hebræos testatur, urna aurea habens manna (Hebr. 1x) : Quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. 1). Erat virga Aaron, quæ excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulæ Testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. (Col. 11). Adhærebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc præsenti visione congaudent gloriæ Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. 1), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed solummodo qui propius accedentes attentius ea quæ intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca. qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oracu

quod legislator, juxta hujus numeri quantitatem, annorum seriem implevit, et in coenaculo Sion in die Pentecostes eodem numero credentes gratiam Spiritus paracleti acceperunt, prædicationibus validis turbis fidelium splendorem solis justitiæ innotuerunt, ut utrique, hoc est, docentes et audientes lumine veræ sapientiæ decorarentu (Act. 11).

lum intrassent, videre licebat, quia nullus sanctorum A tenarium et vicenarium numerum sunt expressi, co in hac adhuc vita positus (tametsi multum in altitudine se mentis attollens), sed soli illius patriæ cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt et jam nunc perfecti quique et electi, qui nos præcesserunt de mundo, in abdito vultus Dei a conturbatione hominum (Psal. xxx). Quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his qui appropinquant visuntur, cum perfeetioribus quibusque atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quæ nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur, quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus, quæ sunt interna gaudia, gaudent.

Omnes enim sacerdotes, qui ibi poterant inveniri, sanctificati sunt, nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat, tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Heman, et qui sub Idithun. Ha dum quatuordecim turmæ sortem miserunt, quis primus aut secundus aut tertius ministraret, omnes sanctificati pariter serviebant.

B

Filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti, canentes tubis. Qualiter autem Josephus de vestibus sacerdotalibus ab Salomone confectis nar- C ret, videamus: Fecit, inquit, stolas sacerdotales pontificibus cum his que pendebant ad pedes et superhumerales et rationales et gemmis mille. Corona vero, in qua Dominum Moyses inscripserat, una fuit : ad hunc diem usque permansit. Sacerdotales autem stolas et bysso contextas et zonas purpureas singulis decem millia, et tubas secundum præceptum Moysi ducenta millia. Item stolas Levitarum hymnos dicentium ex bysso ducenta millia, et instrumenta musica et ad hymnos ducendos inventa, quæ vocantur nabla et cinara, ex electo constituit quadraginta millia. Hæc omnia ad honorem Dei Salomon coPlose et magnifice fabricatus est, in nullo parcus existens, sed circa ornamenta templi usus est præcipua largitate, quæ etiam in thesauros Dei recon- D didit. Mystice autem quid per stolas byssinas, nisi candens decore munditiæ corporalis castitas designatur? Hanc ergo induere decet omnes, qui officio divino assistere debent, et laudem ejus in ore, moribus et actu concrepare : quia cymbala oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ vero mortificationem carnis, et bonorum actuum strenuitatem, viginti quatuor chordis spiritualibus, hoc est, propheticis et apostolicis doctrinis instructa designant. Et bene dicitur, quod starent ad orientalem plagam altaris, quia juxta altare fidei ortum lucis æternæ exspectabant, cum quibus et sacerdotes centum et viginti pariter stabant, quia doctores sancti per cen

Igitur cunctis pariter et tubis et voce et cynibalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur; ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus, impleretur donus Dei nube, nec possent sacerdotes stare et minis:rare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. Quid est quod sacerdotibus et levitis organis et diversi generis musicorum laudem Dei in templo concinentibus propter caliginem, sive, ut in libro Regum scriptum est, propter nebulam non potuerunt stare et ministrare (III Reg. vin), nisi quod, prædicantibus Salvatore et apostolis ejus Evangelium, superbi Judæorum pontifices, exigentibus meritis, dum divina mysteria per parabolas audiunt (Matth. x), quasi sacerdotes in domo Domini propter nebulam ministrare nequiverunt? Qui et in Testamento Veteri 'dum sensus mysticos litteræ velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium propter nebulam perdiderunt; quibus et tunc in nebula doctrinæ suæ vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam Ego et Pater unum sumus (Joan. x)? Quid est apertius quam: Ante Abraham ego sum (Joan. vIII)? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat. Igitur, ut jam diximus, per nebulam caligo intelligenter designatur. Et quia, apparente in carne Domino, sacerdotum sensus de ejus intellectu caliginem pertulit, nebula synagogam, id est, domum Domini implevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum ab intellectu incarnationis Dei perfidiæ suæ peste obscurati sunt, veri sacerdotii ministerium perdiderunt. Compleverat enim gloria Domini domum Dei, quia mysteria, quæ ante in lege sub umbra et velamine latebant, per adventum mediatoris Dei et hominum omnia in lucem recte credentibus et digne accipientibus in Evangelio processerant cæteris vero, qui ad fidem accedere nolebant, pristina obscuritas, imo magis cæcitas remanebat. Unde ipsa Veritas in Evangelio discipulis, sciscitantibus ab eo de quibusdam parabolis suis, ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et qui vident, cæci fiant (Luc. vin).

CAPUT VI. De basi anea, super quam stetit Salomon, quando dedicavit templum Domini. De solemnitate dedicationis templi in mense festivo, et maxima celebratione ipsius festivitatis.

A qui rigat sed, qui incrementum dat, Deus (I Cor. I). Sed quantum valeat hominis prædicatio, prædictus Apostolus subsequenter exponit dicens: Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis (Ibid.). Igitur ipse sanctificavit suum templum, quasi Deus et Dominus inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando. Sequitur:

Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum; et convertit faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israel, et reliqua. Juxta illud beati Job: Nubes latibulum ejus (Job. xxII). Et Psalmista inquit: Caligo sub pedibus ejus (Psal. xví). Latibulum ergo Domini Scriptura est sacra, quæ multiplicibus parabolis ac figuris cœlestia gestat sacramenta. Sed quæ infidelibus ac superbis tecta atque abscondita sunt, humilibus ac Deum per fidem catholicam rite quærentibus secreti B sui pandit introitum, secundum quod Salvator in Evangelio exsultans Spiritu ad Patrem ait: Confiteor tibi, Pater, domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Matth. x1).

Siquidem fecerat Salomon basin æneam, et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos ,ongitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos in altum stetitque super eam, et reliqua. Quid per basim æneam, quam fecerat Salomon, nisi soliditas veræ humilitatis designatur? quam Salvator noster præcipue docuit verbo, et ostendit exemplo; cujus longitudinem secundum quinarium numerum metitur, cum secundum legis Dei traditionem longanimitatem patientiæ, et latitudinem dilectionis habendam nobis commendat. Cujus et altitudo trium est cubitorum: quia sanctæ Trinitatis confessionem in fide, spe et charitate nos tenere docet, firmiterque in ea bene operando omni tempore persistere.

CAPUT VII.

Quod expletis annis viginti, primus domum Domini, el domum suam et civitates plurimas construxit, et alienigenas subjugavit, et fecit eos tributarios.

Et dedicavit domum Dei rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum : quoniam in æternum misericordia ejus. Domus Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sui gratia sanctificavit, ac diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo prædicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad meliora et perfectiora convertere satagit: Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos (I Cor. 1). Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non æqualiter perficiunt, quia de Christo Jesu ait: De plenitudine ejus nos omnes accipimus, et gratiam pro gratia (Joan. 1). Hinc PauLus ait: Itaque neque qui plantat est aliquid, neque

Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini. Obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum; quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium atrii offerens ibi holocaustum et sacrificium? Propterea quia altare æneum quod juxta constitutionem legis ante fores templi positum erat non poterat totum capere, nisi quod Christus ea, quæ in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit. Ipsa est eum atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum Domini in Hierusalem cœlestem. Quod ergo holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per proC phetam ait: Holocausta et sanguinem victimarum nelui (Isa. 1), et item in Psalmis: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Proinde superius scriptum est quod rex Salomon et universus cœtus Israel, et omnes qui fuerant congregati, ante arcam immolarent arietes et boves absque ullo numero, quia quidquid electi Dei, qui sunt membra regis in bona operatione ac congrua gubernatione suimetipsius suorumque agunt, totum Deo acceptabile constat esse sacrificium.

D

Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti, etc. Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath, usque ad rivum Ægypti coram Domino, per introitum Emath Septentrionalem terræ repromissionis plagam, per rivum sive torrentem Ægypti, quæ Verba Dierum nominant, designat Australem. De quibus aliqua Latinis ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: Pars Meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum qui circumibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna et perveniant a Meridie usque ad Cadesbarne, unde egre

dientur confinia ad villam nomine Adar et tendent A termini in Rebla quæ nunc Syriæ vocatur Antiochia.

Et ut scias Reblam hanc significare urbem, quæ nunc in Colesyria robilissima est, sequitur contra fontem, quem perspicuum est significare Daphnon, de quo fonte supra dieta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Cenereth, id est, ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quæ congregationes aquarum appellant maria. Et tendent, inquit, usque ad Jordanem et ad ultimum claudentur mari, vel Mortuo vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est. Quod autem dicitur, fecisse Salomonem solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnem Israel cum eo, ecclesiam magnam valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti, fccisseque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus et solemnitatem celebrasset. diebus septem, sicque die vicesimo tertio mensis septimi dimiserit populum in tabernacula sua, non puto aliud hic velle intelligi, nisi quod, expletis diebus septem dedicationis templi, subsecuti sunt Scenopegiæ quæ a quinto decimo die mensis septimi secundum legem inchoabant et in die vicesima secunda finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et Scenopegiarum octava die finita, dimisit rex Salomon ad sua lætantes, atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus David et Salomoni, et Israel populo suo. Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo Salomon ecclesiam, C cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebræis, id est, vitulos quidem 22,000, oves autem 120,000. Tunc enim prius in templo sacrificia celebrata sunt, et in eo epulati sunt omnes Hebræi cum uxoribus suis et filiis, insuper etiam et festivitatem quæ vocatur Scenopegia faciens ante templum clare uimis et magnifice diebus quatuordecim rex cum omni populo suo pariter epulatus est. Cumque hæc fuissent suflicienter exhibita, nihilque deesset circa pietatis divinæ culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi propter providentiam quam habuisset, et opera quæ fecisset, el orantes Dominum ut eis regem præberet longævo tempore Salomonem, abibant revertentes cum gaudio sublimiter, et cum delectatione hymnos decanD tantes, ita ut ea jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hic quod Salomon completo opere templi festivitatem celebrem fecit, et omnis Israel cum eo, multitudo magna, ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo, significat æternum gaudium sanctorum quod cum rege suo vero videlicet, pacifico, perpetualiter habent. Nec enim loca ipsa quibus termini terræ Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivus Ægypti, huic significationi contradicunt. Emath enim interpretatur Domini veritas et rivum sive torrentem Ægypti quid melius intelligere possumus quam mortein temporalem? Quia hanc in Ægypto, id est, in tene bris istius mundi, consistens nullus evadere potest.

usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur (Num. XXXIV). Pro quo in ultima visione prophetæ Ezechielis ita dicitur: Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum (Ezech. XLVII), quod significat latissimam solitudinem Sin, quæ est juxta Edom et in mari Rubro terminum circumire, et per ascensum Scorpionis et per Senna et Cadesbarne, et atrium sive villam Adar et Asemona pervenire usque ad torrentem Ægypti, qui juxta urbem Rinocoluram mari influit. Hic vero terminus plaga Australis incipit a Thamar, quæ urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit et hodie Palmyra nuncupatur. Hebræoque B sermone Thamar dicitur quæ in lingua nostra Palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum hoc quod Ægypti Palæstinæ que prætendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem Occidentalis a mari magno incipiet el ipso fine claudetur, hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet Rinocoluræ qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriæ, cujus in hac plaga et nomen posuit Ezechiel: Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath, quæ nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho, crudelissimo tyrannorum, nomine commuLato, nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad Septentrionalem, inquit, plagam a mari magno termini incipient pervenientes usque ad montem altissimum, a quo veniant in Emath usque ad terminos Sedada; ibuntque confinia usque ad Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis (Num. XXXIV). Dicunt Hebræi Septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palæstina, Phoenicis, et Syriæ quæ appellatur Cole, Ciliciæque prætendit littoribus et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit pervenientes terminos usque ad montem altissimum, idem Hebræi autumant vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. Ibuntque, inquit, confinia usque ad Zephrona. Quamobrem hodie Zephium oppidum Cilicia vocant. Quod autem sequitur et villam Enan, pro quo in Hebræo scriptum est Haserenan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicit Ezechiel Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon (sive Asez),terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem, terminus Emath, plaga Septentrionalis (Ezech. XLVII). Inde me:abuntur, inquit, fines contra Orientalém plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim inde pervenient contra Orientem ad mare Cenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultinum salsissimo claudentur mari (Num. XXXIV). A fine ergo Septentrionalis plagæ, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebræi Aphamiam nominant, et de Aphamia descendunt

« PoprzedniaDalej »