Obrazy na stronie
PDF
ePub

brum sive prophetia alieni judicii, justo Dei judicio A
super peccatores; princeps utique exercitus regis
Babylonis Jerusalem intelligibilem succendit domum
Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis
et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum
spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem
invadit fidelium, et domum regis, et domos Jerusa-
lem, id est, rectores et eos qui videbantur in visione
pacis manere inflammatos cupiditate subvertit.

‹ Omnemque domum combussit igni,› cum uniuscujusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit.

( Et muros Jerusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quæ contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniæ ad divina currant auxilia, et correctioris B vitæ apprehendant munimina. Populumque in captivitatem ducens, de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas, quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivat, et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiæ spiritualis et frumentum sanæ doctrinæ in vineis et agris populorum fructificet, sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.

• Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et inare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. » Columnas æreas et bases doctores possumus accipere, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum, vel quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere, ita ut non remaneat testa, qua possit igniculus ferri de incendio.

Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et <scyphos et mortariola, et omnia vasa ænea, in quibus ministrabant, tulerunt. › Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes, in suum usum nequissimum converterunt.

Necnon thuribula et phialas. › Cum orationem, qua divinitas placari potuit, et poculum verbi, quibus lassi refocillari debuerant, impediendo subvertunt,

Emath, et translatus est Juda de terra sua. › Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatis captivare satagit. Unde de ipso in Job scriptum est : « Escæ ejus electæ sunt (Job. XLI). Tulit quoque Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est amore voluptatis terrenæ, in vitiorum catena constringit. < Tulit quoque similiter et Sophoniam,› qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis, hoc est, presbyteros, qui talentum verbi Dei in terra fodientes absconderant, in suum Dominum subigit. Et tres janitores: illos vidclicet janitores qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ, nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt (Luc. x1).

Et de civitate eunuchum unum, qui præfectus erat super viros bellatores. Eunuchus iste signifieat eos quos alibi Scriptura sacra stultas virgines appellat (Matth. xxv). Qui vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant, qui frustra super viros bellatores, constituuntur, cum arrogantiam præcavere non meditantur. Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege, illis profecto, qui quinque sensibus corporis voluptati servientes regi vitiorum semper assistebant.

Et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terræ. Sophar interpretatur disC sipáns vel dividens, significans eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, in cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sex viros e vulgo,› qui inventi fuerant in civitate, hoc est, stultos operatores qui merito vulgi nomine nuncupantur, quia utilitatem consiliorum divinorum discere et factis implere neglexerant. Hos scilicet omnes tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

‹ Quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea, tulit princeps militiæ. › Quia tam sensum pretio- D sum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

Tulit quoque princeps militiæ Sarariam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secun‹ dum et tres janitores, et de civitate eunuchum ‹ unum qui erat præfectus super viros bellatores, et quinque viros de his qui steterant coram rege, ‹ quos reperit in civitate, et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terræ et sex ‹ viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad re‹gem Babylonis in Reblatha: percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra

Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit in Reblatha in terra Emath,› quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem prædam ab Ecclesia evellens tollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuæ mortis interfectionem eos perducat, quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum et amore voluptatum, unde Scriptura dicit: Lata et spatiosa est via, quæ ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. vII). ‹ Et translatus est Juda de terra sua, › cum illi, qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera et peccata multiplicia de terra virtutum translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reædificare : hi post ærumnam præsentis vitæ tradentur in carcerem mortis perpetuæ, ubi vermis eorum nunquam morictur, et ignis non

exstinguetur (Isa. LXV1). Implebiturque in eis illa A traditum est sancto mandato (II Petr. n). › Quia et beati Petri apostoli sententia qua dicit: Melius quippe erat eis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis

testante Veritate: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit, et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII). ›

BEATI RABANI MAURI

FULDENSIS ABBATIS ET MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI

COMMENTARIA IN LIBROS II PARALIPOMENON.

ANNO 834.)

PROLOGUS RABANI SUPER LIBRUM PARALIPOMENON

AD LUDOVICUM IMPERATOREM.

Domino serenissimo et gloriosissimo atque plenis- B reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum simo, in veraque religione excellentissimo, LUDOVICO regi, RABANUS vilissimus servorum Dei servus, flexis genibus æternam optat in Christo salutem.

regnetis. Accipite ergo regum priorum historiam, et sensum spiritualem ad gratiam Christi pertinentem super omnia in illa amate. Lex enim Dei spiritualis est (Rom. vii), et revelatione opus est ut intelligatur, ac revelata facie gloriam Dei contemplemur (II Cor. 1). Unde in Apocalypsi liber septem signaculis signatus ostenditur (Apoc. v), quem nemo aperit, nisi ille reseret, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. 1). Quapropter sciendum est, quod inter Scripturas Veteris Testamenti præsens historia Paralipomenon non ignobilem locum tenet: de qua divinorum librorum peritissimus interpres beatus Hieronymus ita ait Paralipomenon itaque liber idem Instrumenti epitoma tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, se ipsum irrideat. Per singula quippe nomina juncturasque verborum et prætermissæ in Regum libris tanguntur historiæ, et innumerabiles explicantur Evangelii quæstiones. Hæc ergo ideo commemoravi, ut sciat lector quam utilis est ipse liber ad scrutandum et ad intelligendum. Nam quid ego, quasi doctus magister, per omnia ipsius mysteria indagare aut explanare potuissem? sed Patrum vestigia sequens, ea quæ explanata ab eis inveni, et ad similitudinem sensus eorum (gratia Dei annuente) per me investigare potui, in ordinem disposui, atque in unum opusculum colligere curavi. Non enim longos florentesque tractus, in quibus plausibilis ludit

Cum sæpius jam dudum per alios audirem in cultu pietatis vos esse devotissimum atque strenuissimum Dei famulum, et postmodum ipse præsentialiter viderem atque probarem id verum esse, quod antea solum auditu perceperam, cogitavi aliquod servitium, ut amantissimo decet domino, vobis exhibere quod etiam vestræ nobilitatis in divinis legibus potuisset nostro labore aliquo modo florens' exercere ingenium divinaque sacrorum librorum testimonia rimando, regni gubernacula secundum Patrum præcedentium exempla legitime tenenda in- C struere. Idcirco decrevi Expositiunculam nostram in librum Paralipomenon, quem Hebræi Dibre Haiamin nuncupant, hoc est, Verba dierum, vestræ dilectioni offerre, licet non condignam tantæ excellentiæ, tamen non ingratam vestræ benevolentiæ, ut haberetis quoddam obsequium ex nostra parvitate, vestro ordini decentissimum. Fas enim erat ut regi Christianissimo et in divinis præceptis studiosissimo historia regum Juda, hoc est, confitentium spirituali sensu aliquantulum explanata offerretur. Nam quia populum ecclesiasticum filii Dei pretioso sanguine redemptum (Act. xx), et in confessione nominis Dei assuetissimum, vestra nobilis ad servitium Dei regit prudentia, ideo bene convenit piissimo principi, hoc est, rectori membrorum veri Regis Christi unigeniti D oratio, sed commentarios in divinas historias scri

videlicet Dei, ritum regiminis secundum divinam Scri-
pturam habere et agere, maxime cum Sapientia,
quæ in ipsis litteris manifestissime elucet, admonens
dicat: Per me reges regnant, et conditores legum justa
decernunt (Prov. vin). Et item: Concupiscentia,
quit, sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Sap.
vi). Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus,

in

here decrevi, quorum officium est præterire manifesta, obscura disserere. Ante annos enim aliquot rogatu Hildonii abbatis in Regum libros, secundum sensum catholicorum Patrum, quatuor commentariorum libros edidi, quos et sacratissimo genitori vestro, Ludovico imperatori, præsentialiter in nostro monasterio tradidi: in quibus, sicut et in præ

senti opere feci, Josephi, Judæorum historici, nar- A aliorum silentium quam nostrum studium probant. rationem, necnon et Hebræi cujusdam, modernis temporibus in legis scientia florentis opiniones plerisque in locis interposui; sed non ita, ut quasi leclorem invitum ad ipsorum traditionis assensum pertraherem, sed magis judicio ac probationi ipsius illa derelinquens. Cæterum si hæc aliquos offenderint, non nostræ est culpæ, sed forsitan ipsorum perversi judicii, qui magis volunt aliena opuscula carpere, quam sua condere; qui odio nominis notri non res, sed personas considerant, magisque

Nos enim simpliciter ea quæ invenimus posuimus. Nostrum est citare testes, ipsorum de fide testium judicare. Tu autem, rex nobilissime, contra invidorum morsus nos defende, et fidei scuto atque framea divini zeli nos protege, quia qualescunque sumus, vestri devoti famuli sumus et adjutores in gratia Dei. Divina potestas, et æterna Christi majestas, hic et ubique nunc et in perpetuum vos feliciter regnantes conservare dignetur.

INCIPIT

EXPOSITIO IN PARALIPOMENA.

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Catalogus generationum ab Adam usque ad Abraham.
Item ab Abraham usque ad Israel.

(I PAR. 1.) Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Henoch, Mathusale, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Japheth. Decimus ab Adam Noe fuit, sicut in libro Geneseos manifeste ostensum est, et in capite Paralipomenon similiter emicat. Hic etiam tres filios habuit, hoc est, Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies. Et apte dicitur Noe in catalogo patrum esse decimus, quia perfectus. Nam primum de eo scriplum est: Noe vir justus erat et perfectus in generationibus suis. Cum Deo ambulavit, et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth (Gen. v1).

Filii autem Japheth, Gomer, Magog, Madai et Javan, Thubal, Mosoch, Tiras. Japheth, filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram Masia, ab Amano et Tauro Coelesyriæ et Cilicia montibus usque ad fluvium Nathanain; in Europa vero usque ad Gadera nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, cætera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer Galatæ; Magog Scythæ; Madai Medi; Javan Iones, qui et Græci, unde et mare Ionium; Thubal Biberes, qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur; Mosoch Cappadoces, unde et urbs apud cos usque hodie Marecha dicitur. Porro LXX Interpretes Capturini Cappadoces arbitrantur. Thiras Thraces quorum non satis immutatum vocabulum est. Hæ itaque septem gentes, quas de Japheth venire stirpe memoravi, Aquilonis partem inhabi

[blocks in formation]

B vir secundum linguam suam, cognationem suam, et gentem suam (Genes. x). De Ionibus, id est, Græcis nascuntur Elisei, qui vocantur Eolides. Unde et quinta lingua Græciæ Acolis appellatur, neuty awackton vocant. Tharsis Josephus Cilicias arbitratur, et aspirationis litteram vitiose a posteris in tay dicens fuisse corruptam. Unde et Metropolis eorum civitas Tharsis appellatur a Paulo apostolo gloriosa (Act. xx1). Cethim citu, a quibus hodie per urbes Cipricitin nominatur. Dodamin Herodii, ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros, et Smirnii Capitonis, et Græcum Phlegonta, cæterosque eruditissimos, omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas Græcis accolis occupatas, qui (ut supra C diximus) ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possedere Britannicum.

[ocr errors]

Filii Cham, Chus et Mesraim, Phut et Chanaan (Gen. x). Chus hodieque ab Hebræis Æthiopia nuncupatur. Mesraim Ægyptus. Phut Libya, a quo et Mauritaniæ fluvius usque in præsens Phur dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores, tam Græci, quam Latinii, hujus rei testes sunt. Quare in una tantum climatis parte antiquum Libya nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judæi deinceps possederunt, ejectis Chananææis.

Filii autem Chus, Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha (Gen. x). Saba, a quo Sabæi, de quibus Virgilius:

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

nominantur. Regma vero et Sabathacha paulatim A num reservavit. Aradii sunt, qui Arabum insulam

antiqua nomina vocabula perdidere, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur.

Porro filii Regma Saba et Dadan (Gen. x). Hic Saba per sin litteram scribitur; supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabæos. Interpretatur ergo nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus: Reges Arabum et Saba munera offerent (Psal. LXX1), in Hebræo scriptum est: Reges Saba et Saba: primum nomen per sin, secundum per samech. Dadan gens est Æthiopia in Occidentali plaga.

possederunt angusto fretu a Phoenicis littore separata Samaria. Emissa nobilis Colesyriæ civitas; Amathusque ad nostrum tempus tam a Syris quam ab Hebræis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnarunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii, licet non vere, tamen opinjonem suam quasi verisimili vocabulo confirmantes, Emaus primam ab Autiochia mansionem Edissam pergentibus appellari putant et eamdem esse quæ apud veteres dicta sit Emath.

Filii Sem, Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram (Gen. x). Hi ab Euphrate fluvio partem Asix,

Elam a quo Elamitæ principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Niniven urbem condiderit. Arphaxad, a quo Chaldæi. Lud, a quo Lydia, Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Da..

mascus.

Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra (Gen. x). Potentem dicit Nemrod propterea, quia insuetam tyrannidem primus in populis arripuit. De quo in Geneseos scriptum est: quod ro- B usque ad Indicium Oceanum tenent. Est autem bustus venator esset coram Deo (Gen. x), quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus de eo narrat, dicens: Fecit autem eos esse elatos ad injuriam Dei atque contemptum Nemrod filius Cham filii Noe. Qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat eis, ut non Deo ascriberent quia hominibus per illum felicitas eveniret, sed quod hoc eis propria virtute præberetur; et cognatos generis sui ad causam tyrannidis adduxit, solus ipse præsumens homines a Dei timore revocare, et spem suam in propria virtute reponere, ulciscique esse dementes in Deo putabant interminantem fere diluvium terræ. Ob quam causam turrim ædificandam altiorem suadebant, ubi aqua non posset ascendere. Multitudo autem prona erat, ut Nemrod præceptioni- C bus obedirent, grave putantes servitium, obsequi Deo turrim ædificabant in nullo sua studia deserentes. Regnavit autem Nemrod in Babylone et Marech, hoc est, et in Ederam et Machad, quæ nunc dicitur Nisibis, et in Chalamie, quæ postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleúcia, vel certe quæ nunc Ktycium appellatur.

Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim, Phetrusim quoque et Casluim. De quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim (Gen. ). Exceptis Laabim, a quibus Libyi postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Casluim, qui deinceps Philisthiim appellati sunt, quos nos corrupte Palestinos dicimus, cæteræ sex gentes ignotæ nobis sunt, quæ a bello Æthiopico subversæ, usque ad oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram Agaza usque ad extremos fines Ægypti.

Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, et Hethæum, Jebusæum quoque, et Amorrhæum, et Gergesæum, Hevæumque et Aracæum, et Sinæum, Aradium quoque, et Samaræum et Hamathæum (Gen. x). De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Dein Arachæus, qui Archas, condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, a quo haud procul alia civitas fuit, nomine Sivi, quæ postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristi

Fili Aram Hus et Hul et Gether et Mes (Gen. x). Hus Draconitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Colesyriam tenuit principatum, a quo Septuaginta Interpretes in lib. Job, ubi in Hebræo scribitur, Terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt Hul, a quo Armenii. Gether, a quo Acarnani sive Carii. Porro pro Mes LXX Interpretes Mosoch dixerunt, qui nunc vocantur Meones.

Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. Porro Heber nati sunt duo filii : nomen Uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan (Gen. x). Heber, a quo Hebræi vocati sunt, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguæ in Babylone divise sunt. Narrat autem Philo, in libro Quæstionum suarum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente nati sint nongenta quatuordecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes super se duces constitutos, hoc est, filii Sem, Jectan ducem; filii Cham Nemrod; filii autem Japheth sub Phenet duce fuerunt constituti. Porro post obitum Noe convenerunt undique omnes hi duces cum agmiD nibus suis subjectis in campum Sennaar, ibi denique turrim construere conati sunt (Gen. x1). Cum autem initiassent ædificare turrim, divisit Deus linguas eorum, et mutavit eorum effigies, et non cognovit unusquisque fratrem suum, nec audiebant singuli quique linguam proximi sui. Sicque factum est, ut du ædificatores ministris suis juberent afferre lapides, illi afferrent aquam; et si deposcerent aquam, illi afferrent stipulam; et sic, intercisa cogitatione eorum, cessaverunt ædificare civita tem dispersit eos Dominus in superficiem totius

terræ.

Jectan autem genuit Elmodad et Saleph, et Asarmoth et Jare Adoram quoque et Huzal, et Decla, He

XXV).

Filii Esau, Eliphaz, Rahuel, Jehus, Illelom, Core. In libro Genesis narratur (Gen. XXVI, XXVII, XXXVI), quod Esau acceperit uxores de filiabus Chanaan, Cada, filiam Elon Hethæi, et Oolibama, filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi, Basemath quoque filiam Ismael, sororem Nabaioth. Peperit autem Ada Eliphaz. Basemath genuit Rahuel Oolibama edidit Jehus et Ihelon et Core.

bal etiam et Abimael et Saba, necnon et Ophir, et He- A nati de uno concubitu Rebeccx uxoris Isaac (Gencs. vila, et Jobab. Omnes isti filii Jectan (Gen. x). Harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in præsens quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur. Possederunt autem a Cophene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria. Sem, Arphaxad, Sala, Heber, Phaleg, Ragau, Serug, Nachor, Thare, Abram: iste est Abraham. Prudens lector, nota quod sicut in principio ab Adam usque ad Noc decem generationes posuit, ita et Sem usque ad Abraham denarii summam servavit, non sine ipsius utique numeri mysterio sanctissimo.

Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel: et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, et Masma, et Duma, В Massa, Hadud et Thema, Jethur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis. Duodecim filii nascuntur Ismaheli, e quibus primogenitus fuit Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, et quæ pars Arabiæ est. Nam et familiæ ipsorum, oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam dicitur.

Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamram, Jecsan, Madan, Madian, Jesboch et Sue.Porro filii Jecsan, Saba et Dadan. Filii autem Dadan Assurim et Latussim et Laomim. Filii autem

......

Madian, Epha et Epher, et Enoch et Eldaa. Omnes C
hi filii Ceturæ. Cetura Hebræo sermone copulata
interpretatur, aut vincta. Quam ob causam suspi-
cantur Hebræi immutato nomine eamdem esse Agar,
quæ Sara mortua de concubina transierit in uxorem.
Et videtur depositi jam Abrahæ excusari ætas, ne se-
nex post mortem uxoris vetulæ novis arguatur nu-
ptiis lascivisse. Nos, quod incertum est, relinquen-
tes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham
juxta historicos Hebræorum occupaverunt....
et Arabiam, quæ nunc........ usque ad maris Ru-
bri terminos. Dicitur autem unus de posteris Abra-
hæ, qui appellatur Epher, duxisse adversum Libyam
exercitum et ibi victis hostibus consedisse, ejusque
posteros ex nomine atavi Africam nuncupasse. Hu-
jus rei testis est Alexander, qui dicitur..... et Deo
demus cognomento Machus, Græco sermone barba-
ram historiam retexentes. Quod autem ait: Et filii
Dadan fuerunt Assurim et Latussim et Laomim, As-
surim in negotiatores transferri putant; Latussim
æris metallis cudentes, Laomim vero phylarchus, id
est, princeps multarum tribuum atque populorum.
Alii ab hoc Assurim vocatos Syros esse contendunt,
et a plerisque filiis Abrahæ et Ceturæ occupatas In-
die regiones.

Generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israel. Abraham ergo licet plures filios habuerit, tamen solum Isaac Sara habuit ex repromissione, cujus fuerunt filii Esau et Israel gemini,

Filii Eliphas. Theman, Omar, Sephi, Catham, Cenez, Thamna. Cujus Scriptura in Job volumine recordatur (Job. II, XXII). Quæritur autem, cum Thamna in Genesi (Gen. xxxvi) legatur concubina esse Eliphaz de genere Horræorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amelech, quomodo hic inter filios numeretur? maxime, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror esse Lotam. Filii Seir, qui etiam est Edom. Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, co quod fuerit totus in modum pellis pilosus. Edom autem dicitur rubens sive fulvus, lingua Hebræa. Ab eo ergo, quod rubeo cibo vendiderit primogenita sua (Gen. xxv), fulvi, id est, Edom sortitus est nomen. Porro Hebræi hanc quæstionem ita solvunt, dicentes Thamna fuisse concubinam Esau, et generasse ei filium Amalech, sed tamen eum ut filium inter filios ipsos esse edu

catum.

Filii Sobal, Alian et Manahath et Ebal, et Sephi, et Onam. Alian ergo, qui de genere Horræorum est, in Genesi (Gen. xxxvi) scribitur Alvan, id est, exaltatus. In Paralipomenon vero Alian, id est, ejectus: significans, quia Horræi exaltati fuerunt, antequam Edom terram illam caperet ejecti, postquam ab eo triumphanti patriam amiserunt. Sephi autem filius Sobal in Paralipomenon legitur unipes; in Genesi quoque Sepho (Ibid.), hoc est, bipes: utrumque tamen per sin litteram. Bipes quoque inde dicitur, quia processu temporis in multitudine sobolis majorem efficaciam habuit quam in parente primo. Filii Sebeon Aia et Ana. De quo in Genesi ita scriptum est: Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Ibid.). Pro quo alia editio habet: Ipse est Ana quả invenit aiamim in deserto, cum pasceret asinos Sebeon D patris sui. Multa et varia apud Hebræos de hoc capitulo disputantur. Apud Græcos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant iamim maria appellata; iisdem enim scribuntur litteris maria quibus et nunc hic sermo descriptus est; et volunt illum, dum pasceret asinos in deserto patris sui, aquarum congregationes reperisse, quæ, juxta idioma linguæ Hebraicæ, maria nuncupantur; quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant aquas calidas, juxta Punica linguæ viciniam, quæ Hebraicæ conterminata est, hoc vocabulo significari. Sunt qui arbitrantur onagros ab hoc admissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissime ex his

« PoprzedniaDalej »