Obrazy na stronie
PDF
ePub

cibum foris positum in suum corpus trajicit; præcepit ergo ut nationes per incredulitatem ante fores posite, interfecta præterita vita, societati Ecclesiæ, quam significat Petrus, inserantur. Juxta quod de seipso apostolus Paulus ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Domino vivam Christo (Gal. 1); et item: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Ibid.).

dat dextras et illæsos permittit abire: quia sæpe ta- A id quod ipse erat præcipiebat. Qui enim manducat les, qui philosophia mundi imbuti fuerant, cum ad fidem Christi convertuntur, ad destruendam stultitiam atque errorem gentilium aptiores atque habiliores fiunt; et cum eis verbum fidei pleniter prædicatum fuerit, utraque armatura instructi contra perfiliam fortius pugnant. Hinc Salomon in ædificationem [templi] Hyram, regis Tyri, ad cædenda ligna de Libano auxilium petit, quia in hac arte doctiores erant servi Hyram servis suis; sed non per se soli huic ipsi operi instabant, quando et associati servis Salomonis solemne ac decenter illud perficiebant; cujus rei causa in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Dei a Evangelii quod a Domino audire noverunt; sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatem Evangelii per eosdem apostolos transformati, melius ipsos gentium errores noverunt : et quo certius noverunt, eo artificiosius expugnare alque evacuare didicerunt.

Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam, pontibus et muris circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam, ac blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est. Civitas hæc sub cujus munitione plurimæ turbæ diversarum gentium convenientes habitaverunt, nihil melius quam mundi istius potentatum significare arbitror; cujus sub dominatione diversæ adierunt gentes, ut sub ejus defensione corporaliter tuerentur carni que sua libitu fruerentur. Hujusmodi ergo conventus, confisus in stabilitate murorum, maledictis lacessit Judam, ac blasphemans loquebatur ea quæ fas non erat : cum diversæ personæ hominum, faventes adulationi principum, eorumque beneficiis gaudentes, contraria fecere sanetis prædicatoribus, atque idola colentes, verba blasphemiæ contra ipsam Divinitatem jactaverunt. Judas ergo, invocato mundi principe, per ipsius adjutorium cepit civitatem quia sancti doctores partim orationibus, partim et dogmatibus, contra adversarios suos conflixerunt, donec ipsos Dei verbo per Domini voluntatem captaverunt principes. Sicque inenarrabiles cædes conficiebant hominum, non ut interitu æterno funditus perirent, sed ut mundo morientes Christo felicius viverent. Hujusmodi quoque Petro cædes in Actibus apostolorum (Cap. x) jussus est conficere, quando vas illud mysticum quatuor ini4iis submitti de cœlo in terram in exstasi conspexerat, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ, et volatilia coli, et dictum est ei: Surge, Petre, occide et manduca. Animalia ergo omnes gentes significabant erroribus immundas, sed in nomine sanctæ Trinitatis sacro baptismate mundandas, quæ hominis imaginem relinquentes, per imitationem bestiarum et serpentium sumpsere figuras; quas jubet vox illa cœlestis Petro occidere et manducare, quia illum occidere in gentibus id quod fuerant, et facere eos * Deest aliquid.

Nec illud et sine mysterio est quod adjacens stagnum hominum confectorum sanguine confluere videretur: quia sanguinis effusio cruentæ vitæ amissionem significat, quasi sanguis aqua effecta fluere videtur, cum in baptismatis sacramento, ubi peccato fideles moriuntur, sanguinolenta opera et carnalis B vitæ sordes ablui cognoscuntur, quando exuitur vetus homo cum actibus suis, et induitur novus, qui secundum Dominum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV).

C

Et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianæi, Judæos: et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio, etc. Audivi quondam Hebræum disserentem Tubiaeos Judæos illos nuncupari qui, alienigenis convocatis, in adjutorium Judæ venerunt, et dictos Tubianæos quasi alienis tubis conductos.

Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem millia viros. Isti duo duces, hoc est Dositheus et Sosipater, sanctos prædicatores designant, qui, viri Machabæi dispositione, hoc est fortissimi præliatores (de quo in psalmo scriptum est: Dominus fortis et potens in prælio [Psal. xxin]) contra omnes errores perfidorum belligerare destinantur : qui apte binario numero notantur, quia duorum Testamentorum spiritali scientia satis instructi, prælium Domini rite conficere noscuntur. Hi ergo a Timotheo relictos in præsidio decem millia viros interimunt, cum socios hæresiarcharum, ad tuendam nequitiam suam ab ipsis constitutos, legi Dei contraria sentientes, per ejusdem legis auctoritatem atque severitatem spiritali gladio juste interficiunt.

Judas autem vehementer instabat puniens profanos, D et prostravit ex eis triginta millia virorum, etc. Quæritur quomodo Timotheus hic narretur ob precum suarum humilitatem a Judæis ducibus vivus dimissus, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi contingeret, si ipse esset occisus; et paulo ante narratur quod ipse fuisset in Gazaræ præsidio, ubi a militibus peremplus si enim ibi tunc fuisset occisus, nullo modo hic nunc vivus esset dimissus; quod haud aliter, ni fallor, potest solvi, nisi quod aut ibi per anticipationem dicatur occisus, aut alius ille Timotheus intelligatur qui in Gazaræ præsidio est interfectus, et alius iste qui per Dositheum et Sosipatrum legitur

in errore conversantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis (II Petr. 11). Judas enim cum suis usquequaque Fostium turbas stravit et victoriam habuit, quia doctores sancti veritatis assertores, et universi erroris expugnatores, divina ope adjuti, ubique de hostibus suis tropæum victoriæ capiunt. Unde dicere cum Paulo possunt : Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestal per nos in omni loco (II Cor. 11). Esse communiter communis. (?)

dimissus. Quod autem Judæ duces, considerantes A deriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt, qui fratrum utilitatem ac suorum redemptionem, Timotheo pepercerunt, ostendit quod aliquando cum errantibus mitius est agendum, non dico ut eorum consentiatur iniquitati, sed pietate paterna consulatur corum infirmitati, et maxime illis locis ubi fructus aliquis de errantium conversione speratur, quatenus mansuetudine ecclesiastica provocentur a diaboli laqueis effugere, et convenire ad catholicam ibertatem. Unde in Africano concilio de Donatistis hæreticis constitutum est ut levius cum eis ageretur, ubi ita scriptum est: Pertractatis et consideratis omnibus quæ utilitati Ecclesia convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei decernimus cum memoratis hominibus, quamvis de Dominici corporis unitate inquieta dissensione sen- B tientibus, leniter et pacifice agere, ut, quantum in nobis est, omnibus qui in eorum communione et societate hæretici sunt per universas provincias Africanas penitus innotescat quam miserabili errore devicti sunt, nequando, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. 11).

Judas autem egressus est a Carnion, interfectis viginti quinque millibus. Post horum fugam et necem movit exercitum ad Ephron, civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat; et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant, etc. Diximus in prioris libri expositione, ubi de C Timotheo tractatum est, quod ejus exercitus significaret turbam hæreticorum; similiter et de Ephron urbis habitatoribus, quod illos figuraliter exprimerent, qui ritum Judaismi temporibus gratiæ extenuaverunt, ut fuerunt ipsi Judæi et hæretici, qui cum Evangelio legis cæremonias servare volebant: quia isti carnaliter sentientes spiritualem scientiam discere volebant, nec intelligere poterant quod finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. x), Judæo scilicet atque gentili. Quinque millia prostrata in bello Ephronitico leguntur, sicut in ill bello quod in carmen [Carnion] confectum est, quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum est, et prudentia carnis mors est (I Cor. m); Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. 1). Unde D item per Paulum dicitur: Stultam fecit Deus sapien. tiam hujus mundi (I Cor. 1). Et iterum, animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest ea intelligere quæ spiritaliter examinantur (I Cor. 11). Hinc Jacobus apostolus, scribens ad dispersos, ait (Cap. 1): Quod si zelum amarum habetis et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem: non est enim ista sapientia desursum descendens de Patre summo, sed terrena, animalis et diabolica. Cujus sectatores princeps præliorum [apostolorum] fontes sive aqua et nebulas turbinibus exagitatas appellat, quibus caligo tenebrarum reservatur : sunt enim vanitates loquentes, pellicientes in desi

Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat, etc. Scythopolita qui Judæos Eenigne tractantes, pro beneficiis suis apud Judam gratiam et laudem promeruerunt, significant cos qui doctores sanctos et confessores recte fidei rapiunt [excipiunt], et solatiis corporalibus pro ziribus adjuvant: quorum merces in vacuum non peribit; maxime cum Dominus in Evangelio de talibus ad apostolos dicat: Qui recipit vos me recipit; qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiel: et quicunque recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et quicunque dederit potum uni ex minimis istis, et calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam (Matth. x). Unde Joannes scribens ad Gaium, in epistola sua ait: Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddideruni charitati tuæ in conspectu Ecclesiæ: quos benefaciens deduces digne Deo, qui pro nomine ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujuscemodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan. 5). Sic et Paulus hoc laudavit, scribens ad Corinthios: Obsecro, fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici, quoniam sunt primitiæ Achaia, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: ut et vos subjecti sitis hujusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. Gaudeo autem in præsentia Stephane, et Fortunati, et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt (I Cor. xvi).

Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam, præpositum Idumææ. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. Quibus congressis contigit paucos ruere Judæorum. Gorgias,præpositus Idumææ, bene potest typum gerere diaboli, qui rubea atque sanguinolenta semper delectatus conversatione, speciem tamen aliquando virtutum simulat, licet ipse per vitia sedulo contra virtutes pugnet. Unde simplices quoslibet de fidelium numero astu deludens interficit sed tamen victoria diurna non potitur, quoniam potius per ducatum viri Judæ, militibus ipsius Dominum invocantibus adjutorem, ac precibus atque hymnis insistentibus, pars adversa, timore confusa, in fugam vertitur, et triumphi honor veris Dei cultoribus tribuitur. Unde Petrus, scribens ad credentes, in Epistola sua ait (Cap. v): Humiliamini

igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tem- A facta collatione duodecim millia drachmas argenti

pore visitationis: omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Hinc et per Jacobum dicitur: Resistite diabolo et fugiet a vobis (Jac. Iv). Quod vero Dositheus Gorgiam voluit capere vivum, sed non poterat quia, humero cjus amputato, hostis ejus evasit: hoc per figuram ostendit, quia non humana fortitudine, sed ope divina hostis antiquus vincitur. Nam qui propria virtute cum Peligranistis [Pelagia nistis] confidens, victoriam adipisci posse sperat de diabolo, is profecto non hostem vincit, sed nec voluntatis suæ statum illæsum custodit.

[ocr errors]

Et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulcris paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos, etc. Hi qui ab hoste propter idololatriam occultam prostrati sunt, quos melius significant quam eos qui se in secreto cordis per cupiditatem atque avaritiam contaminant. De idolorum donariis sub tunica gestant, qui virtutum opera causa cupiditatis terrena, seu ambitionis humanæ laudis, foris agitant, sed sub velamine pietatis dolum nequitiæ intus celant; tales merito ab hostibus prosternuntur, quia virus doli, quod vestra (sic) aspectum hominum latuit, interni judicis intuitum non fefellit. Quod autem cupiditas alque avaritia idololatria sunt, ostendit Paulus diGens (1 Tim. vi): Radix omnium malorum est cupiditas; quam quidem appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Et iterum (Ephes. v) : Hoc autem, inquit, scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus,non habet hæreditatem in regno Christi et Dei: propter hæc enim venit ira Dei in filios dissidentiæ [Vulg. diffidentia]. Contra hoc vitium Salvator humanis mentibus medicari volens, in Evangelio docet, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est (Matth. v1). Et iterum, Videte, inquit, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita est his quæ possidet (Luc. XII).

Mysticus Judas militibus suis propter simulationem casum evenire considerans, non descrit eos, sed paterna pietate consulit, tam precibus pro peccatis eorum interveniendo, quam et verbo prædicationis atque exhortationis errorem illorum corrigendo, quatenus pietatis cultui iterum restituti, cautius deinceps se observent, ne simili ruina iterum in deterius cadant, juxta illud evangelicum: Ecce sanus facius es, noli ultra peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. v).

At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. Et

B

C

D

misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, etc. Quod vero post exitum vitæ præsentis pro fidelium peccatis exorandum sit, et eleemosynarum opus agendum, quatenus hi pro quorum remedio res agitur a peccatis solvantur, et præsens locus ostendit, et in Evangelio Dominus, ubi de Spiritus sancti blasphemia, irremissibile peccatum illud ostendens, ait: Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro (Matth. xn). Cum enim dixerit unum illud irremissibile peccatum, ostendit alia tam in præsenti quam et in futura vita posse remitti. Qualiter autem pro defunctorum salute agendum sit, ostendunt sancti Patres in scriptis suis. Unde placuit unum de opusculis sancti Augustini huic operi inserendum, lectori mandantes his similia in aliorum Patrum dicta requirenda; refert enim memoratus Pater in opere quod ad Laurentium de Fide, Spe et Charitate conscripsit, ita dicens: Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquæque digna est vel requie vel ærumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynæ in Ecclesia fiunt: sed prosunt eis qui, cum viverent, hæc ut sibi postea possint prodesse meruerunt: est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem; nec tam malus, ut non ei prosint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut hæc non requirat, et est talis rursus in malis, ut nec his valeat, cum vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem putet se quod hic neglexerit, cum obierit, a Domino promereri. Non igitur ista quæ pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolicæ sunt adversa sententiæ qua dictum est: Omnes enim astabimus tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum (Rom. xiv), quia et hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut ei ista possint prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter merita vitæ quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum, pro baptizatis defunctis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum sunt consolationes. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena fiat remissio, aut ut tolerabilior fiat damnatio.

ante

CAPUT XIII. Venit Antiochus contra Judæam. Occidit Judas in castris Antiochi quatuor millia, et maximum elephantorum, et accipit Ptolemaidem, etc.

A gentilium observarent. Demetrius autem, audita relatione Alcimi et cæterorum qui inimici erant Judæ, et in accusatione favebant, statim Nicanorem præpositum et elephantorum ducem misit in Judæam, datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet, el eos qui cum illo erant dispergeret, et ut constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. Qui in Judæam veniens, primum pacis se finxit foedus cum Judæis habere velle; postea manifestata mimicitia monstravit se esse hominem nequissimum magis quam fidelem amicum. Sed divina virtute prostratus, blasphemiæ contra Deum prolata et pertinacia suc pœnas luit; quæ omnia in prioris libri historia continentur; licet aliqua quæ ibi propter festinationem narrantis omissa sunt, in hujus narratione inserta

Sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. Quibus Judas cognitis, præcepit populo, ut die ac nocte invocaret Dominum, quod sicut semper et nunc adjuvaret eos, quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur ; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemiis rursus nationibus subdi, etc. Historia quæ bellum Antiochi Eupatoris, et Lysia procuratoris ejus contra Judæos, narrat, in priori libro commemorata simul et juxta allegoriam explicata est: sed illud consequenter narratur quod in castris regis interfecta nocte fuissent per Judæos quatuor millia, B reperiantur: allegoria autem sensus juxta modum

et maximus elephantorum cum his qui suppositi erant, in priore narratione manifestius exprimitur, ubi refertur quod Eleazarus filius Saura, Judæus, videns unam de bestiis loricatam loricis regis eminentem super cæteras bestias, cum existimaret quod in ea esset rex, irrumpens in legionem subtus pedes clephantis cucurrerit eumque interfecerit; qui cadens super ipsum pondere suo eum oppressit, et mortuus est: cujus significatio spiritalis ibi explanala est, cum jactantia superborum proprio nisu contrita monstratur, dicente Scriptura: Omnis arroyans abominatio est apud Deum (Prov. xvi); et item: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur (Ibid.); et alibi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. 1v); et in Evangelio Dominus dixit, Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. xxm).

Post hæc autem historia explicat qualiter Demetrius, filius Seleuci, in Judæam veniens, et regno potitus per Alcimum incitaretur adversus Judam et socios ejus, ubi ita scriptum est:

CAPUT XIV.

Demetrius incitatur contra Judæos,mittens Nicanorem qui cum Simone concertat; sed Judas effugit manus ejus. De Razia et ejus constantia.

C

Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, venit ad regem Demetrium, etc. Quod dicitur regi talos [thallos] simul cum corona D aurea, et palmam Alcimus obtulisse, ostendit quod ei regni dignitatem, et victoriam hostium, simul cum templi cultu, pro indicio munerum suorum portando promisit. Talia enim dicuntur vasa offertoria esse, juxta modum turrium facta, cum quibus in præcipuis festivitatibus offerebant; quorum similitudo hactenus in quibusdam locis habetur. Assidæi autem dicuntur illi esse Judæi qui semper cultui divino insistebant, ab assiduitate vocati dictique Assidæi, quasi assidui ; quales Judas et sui auxiliatores în cultura Dei et observatione legis ipsius fuere. Alii vero Assidæos a munditia vocatos asserunt, quasi mundos Judæos, eo quod se ab idololatria et a ritu

ingenioli mei de hac eadem re ibi expositus est, nec iterare operæ pretium esse videtur.

Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, etc. liæc quidam legentes et invenientes ibi scriptum quod Razias, propria manu sibi inferens mortem, elegisset nobiliter mori potius quam subditus esse peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi: ne forte simplicioris animi credant, cum necessitas urserit, potius sibi proprio actu aliquo modo inferendam esse mortem quam incidendum vivum in manus peccatorum, utile fore arbitratus sum ex dictis venerandi Patris Augustini huic operi nostro aliqua inserere, unde lector sobrius quid sibi de talibus rebus agendum sit intelligeret; refert autem memoratus Pater in primo suo libro de Civitate Dei, ubi utrum alicui liceat seipsum interficere copioso tractatu disputavit ita dicens: Multi se interfecerunt ne in manus hostium pervenirent. Non modo quærimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio exemplis anteponenda est cui quidem exempla concordant, sed illa quæ tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchæ, non prophetæ, non apostoli, quia ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate in civitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. Por:o si hoc ille non jussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac vita migrarent, quibus migrantibus se mansiones æternas præparaturum esse promisit, quæli. bet exempla opponant gentes quæ ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum verum Deum. Restat ut de homine intelligamus, quod dictum est, Non occides, nec alterum ergo, nec te, neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro tempore expressa jussione: non autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti sicut adminiculum gladius utenti; sicque nequaquam contra hoc præceptum fecerunt quo dictum est: Non occides.

bus ejus, quia excelsus reputatus est (Isa. 11)

Ipse sacerdotalis ergo ordo per bomines qui in
templo Dei sub Veteri Testamento divino officio
rite fungebantur, non solum pro populi delictis exo-
rabatur, sed et incarnationem mediatoris nostri fu-
turam demonstrat, cujus ope mundus salvandus
erat. De quo Joannes apostolus in Epistola sua ait :
Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum
justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et
non tantum pro peccatis nostris, sed et pro totius
mundi (I Joan. 11).

Hic ergo dedit gladium aureum Judæ cum divinam
Scripturam sensu spiritali fulgentem ad munimen-
tum totius Ecclesiæ defensionemque populi sui con-
cessit doctoribus, quatenus contra hostes univer-
sos armatura uterentur, et hostium prosternerent
multitudinem, etc.

qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam ge- A Quiescite, inquit, ab homine cujus spiritus in nari-
rentes publicæ potestatis secundum ejus leges, hoc
est, justissimæ rationis imperium, sceleratos morte
punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus
crudelitatis crimine, verum et laudatus nomine pie-
tatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed
obedienter, occidere. Et merito quæritur utrum pro
Dei jussu sit habendum quod Jephte filiam, quæ pa-
tri occurrit, occidit, cum id se vovisse immolaturum
Deo dixerit, quod ei redeunti de prælio victori pri-
mum occurrisset (Jud. 11). Nec Samson excusatur
aliter, qui semetipsum cum hostibus ruina domus
oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat,
qui per illum miracula faciebat. His ergo exceptis
quos vel lex generaliter justa, vel ipse fons justitiæ
Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem B
vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii cri-
mine innectitur; et quicunque hoc in seipsis perpe-
traverunt, animi magnitudine fortasse admirandi,
non sapientiæ sanitate laudandi sunt. Quanquam si
rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem ani-
mi magnitudo recte nominatur, ubi quisque non va-
lendo tolerare vel quæque aspera vel aliena peccata
seipsum interemerit. Magis enim mens infirma de
prehenditur, quæ ferre non potest vel duram sui
corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem;
majorque animus dicendus est, qui vitam ærumno-
sam magis potest ferre, quam fugere; et humanum
judicium, maximeque vulgare, quod plerumque cali-
gine erroris involvitur, præ conscientia luce ac
puritate contemnere.

CAPUT XV.

Exhortati itaque Juda sermonibus bonis valde,
de quibus extolli posset impetus, etc. Narrat liber
Esther quod, Aman suadente, rex Assuerus jussit
omnes Judæos in regno suo interfici, et ad hanc ne-
cem conficiendam decreta fuerunt dies triginta men-
sis duodecimi, qui vocatur Adar, bonaque corum
diriperentur: sed Domini nutu cadem sententia con-
versa est in percussores eorum, ita ut memoratus
rex, mediante Mardochæo Judæo, post veteres scri-
ptiones novis epistolis missis, mandaret ut Judæi
pso die quo sibi ab hostibus suis occisio præpa-
rabatur, hostes ac persecutores suos interficerent.
C Quod et fecerunt in decima tertia et decima quart
die mensis; de quo in eadem historia scriptum est
ita Dies decimus tertius mensis Adar unus apud
omnes interfectionis fuit, et quarto decimo die cœ-
dere desierunt, quem constituerunt esse solemnem,
ut in eo deinceps omni tempore vacarent epulis, gan-
dio atque conviviis.

Apparet Onias et Jeremias qui tradit Judæ gladium
aureum a Deo missum. Manibus Judæi pugnabant,
cordibus orabant. Caput Nicanori abscinditur, etc.
Erat autem hujusmodi visus: Oniam, qui fuerat
summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecun-
fum visu, modestum moribus et eloquio decorum, etc.
Si quis autem quæsierit utrum hæc visio ad mi-
nisterium aliquod referri possit, hoc ni fallor ex
eo sentiri potest quod Onias sacerdos sacerdotalem
significat ordinem; et Jeremias propheta, qui in-
terpretatur excelsus Domini, ipsum Dominum et
caput exprimit prophetarum; de quo Moyses dicit:
Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, D die et in decima quarta mensis Adar habitæ pariter
ipsum tanquam me audietis (Deut. XVII); et Isaias :

Unde modo scriptum est quod interfecto Nica-
nore, et manifeste auxilio Dei ostenso, omnes Ju-
dæi communi consilio decreverunt decimam ter-
tiam diem mensis Adar, qui voce Syriaca pridie Mar-
dochæi dies dicitur, omni tempore solemnem babe-
re, et ita hæ due solemnitates invicem sibi couve-
niebant: hoc est ista quæ in Machabæorum, et illa
quae in Esther historia legitur, ut in decima tertia

jungerentur

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »