Obrazy na stronie
PDF
ePub

de capitulo, duo canonici iuniores dicant evangelium et epistolam. In absentia canonicorum supradicta compleantur per capellanos et clericos.

Item vivant ipsi domini omnes de capella pacifice et quiete cum omnibus et maxime inter eos in caritate non ficta, ymo potius mutuo se diligentes. Et si quod absit, essent alique controversie immediate summarie et de plano per decanum vel eius vicarium in eius absentia terminentur. Et si aliquis contradixerit ordinationi facte a choro expellatur donec gratiam meruerit obtinere. Et si jurgia essent maiora ex quibus oriri possent scandala, detineantur incarcerentur puniantur in bonis et corpore si casus exegerit, et teneantur recepti istud promittere et iurare sub debito promissionis et obedientie.

De missis celebrandis.

Primo missa magna capitularis celebretur semper per ebdomadarium canonicum vel per alium canonicum loco sui sumptibus capituli, et quod presbiteri et clerici alternatis ebdomadis teneatur dicere omni die evangelium et epistolam.

Item diebus maius duplicibus pax detur per diaconum presbitero, per subdiaconum diacono, per cantorem subdiacono, per succantorem cantori, per assistentem a dextris succantori, per assistentem a sinistris assistenti a dextris, per unum a dextris clericum omnibus assistentibus a dextris et per unum assistentem a sinistris omnibus assistentibus a sinistris.

Pari modo diebus minus duplicibus semiduplicibus diebus dominicis et festivitatibus que coluntur in terris, per solum clericum.

Item diebus jeiuniorum missa jeiunii celebretur per ebdomadarium chori parvarum missarum ex sex presbiteris.

A die sancto Pasche usque ad vigiliam omnium sanctorum inclusive, missa magna celebretur hora octava, et a die omnium sanctorum usque ad Pascham hora nona.

Libri corrupti et rasati ad placitum corrigantur et reponantur ut prius per aliquem ad hoc commissum.

Lecta et publicata sunt supradicta statuta de precepto reverendi in Christo patris domini decani sub pena perdicionis illius hore ubi non sunt apposita, et in solemnitatibus duplicetur notanda per dominum cantorem, anno Domini millesimo quatercentesimo octuagesimo sexto.

Tenor aliorum statutorum.

In presentia totius cleri Capelle Sancte Sabaudie fuerunt subscripte constitutiones in capitulo publicate, die decima. nona mensis octobris anno Domini millesimo quatercentesimo nonagesimo secundo, per reverendum dominum decanum, dominos Aymonetum de Offens archidiaconum, Philippum Maleti cantorem, Michaelem Malebranche, Johannem Choley, Johannem Chillodi, Petrum Bergini, Anthonium de Bergone et Benedictum Beczonis canonicos dicte Capelle Sancte.

Et primo quod magna missa capitularis celebretur propter brevitatem dierum a die sancti Michaelis archangeli usque ad Pascha, hora nona et a Pascha usque ad festum sancti Michaelis hora octava.

Item omni die dictis invitatorio et psalmo Venite exultemus, ebdomadarii pedagii dicant primam et ultimam missas sub pena duorum grossorum pro quolibet per se vel alium, scilicet primus intabulatus primam missam, secundus vero secundam et post pulsationem sacramenti magne misse capitularis pulsetur pro illa et dicatur.

Item magna missa jeiuniorum sicut in quadragesima quatuor temporum et vigiliis celebretur per residentes presbiteros, hora undecima et non ante, quoquomodo et sub pena privacionis distributionum illius diei.

Item canonici, presbiteri, clerici nec habituati celebrent eorum parvas missas duo simul sed unus incipiat post alium

dicto Agnus Dei et non ante, nisi sit causa legitima et de licentia presidentis vel ebdomadarii magne misse.

Item quod nullus celebret in parva capella domine nostre nisi reverendus decanus et domini canonici sub pena perdicionis commoditatis illius misse.

Item quod omnes canonici, presbiteri, clerici, stipendiati et habituati omnibus horis et missa defferant a die omnium sanctorum usque ad Resurrectionem Domini capas nigras foderatas ut est assuetum; et a die Resurrectionis Domini usque ad diem omnium sanctorum almutias in capite officiando; et nullus intret chorum sine dictis capis et almutiis, sub pena privationis distributionum illius diei.

Item officiando, legendo, cantando responsoria in medio chori quisquis sit dimittat caudam cape sue trenare in terra, eundo stando et redeundo a stallo suo usque ad reversionem stalli, et sub pena pro qualibet vice unius grossi nisi processerit ex ignorantia.

Item canonici, presbiteri, clerici et stipendiati intersint omnibus processionibus solemnibus in quibus collegium est invitatum a sindicis ville aut aliàs et sub pena unius grossi pro quolibet.

Item quod pecunie totius recepte dicte capelle reponantur in archa capituli.

9

11 Juin 1502.

Procès-verbal de la translation du Saint-Suaire du couvent des religieux de Saint-François de Chambéry à la SainteChapelle1.

In nomine sancte Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Etsi Olympi rector inclitam, antiquissimam et illustrissimam domum Sabaudie illiusque duces hoc tam super excelso decorauerit dono, quale est Sacrosanctum Sudarium sanctissimum ac pretiosissimum redemptoris nostri Jesu Christi corpus, postquam a salutifere crucis patibulo depositum exstitit, sacra inuolutum fuisse testantur eloquia, dignum est tam diuas reliquias in loco religionis et fortitudinis reponere, ut ab omni sorde et macula, tyrannorumque et fidei catholice inimicorum manibus sint penitus remote. Ea propter ducalis excellentia de procerum subnominatorum maturo consilio, hoc insigne et vetustissimum oppidum Chamberiaci, quod totius ditionis Sabaudie caput censetur, intuendo, considerato etiam magnitudinis illius oppidi arcis splendore tam eminente, et tanto sumptu edificati, ut edificiorum splendore yllium censeatur; adest etiam in eo diuum et venerabile collegium per eosdem illustrissimos duces ipsius moderne ducalis excellentie progenitores ad Dei omnipotentis laudem maximis donis et redditibus dedi

1 Archives de Turin. Cette pièce a déjà été publiée. (Voy. Matériaux pour servir à l'histoire de Marguerite d'Autriche, etc., par le comte E. de Quinsonas; gr. in-8°, Paris, 1860.) Nous avons cru devoir cependant la réimprimer, parce qu'elle fixe positivement l'époque à laquelle le Saint-Suaire a été installé dans la Sainte-Chapelle.

catum; locum in ipso collegio seu capella pro repositione illius Sacrosancti Sudarii, in quo non solum eminent vulnerum et plagarum, ac ipsius pretiosissime sanguinis vestigia, sed et totius corporis sanctissimi effigies, duxit eligendum. Cumque foret ipsius sacrosanctum Christi exemplar de ipsius Celsitudinis ducalis mandato repositum in ecclesia et conuentu fratrum minorum Chamberiaci, velletque illud ab eodem loco pro ipsius majori protectione ad ipsam capellam apportari facere, hinc igitur fuit et est quod, anno Domini millesimo quingentesimo secundo, indictione quinta et die sabbati, quo festum sancti Barnabe apostoli colebatur, intitulata undecima mensis jugnii, in conspectu et presentia illustrissimi domini nostri domini Philiberti Sabaudie, etc., ducis, ac illustrissime domine Margarite de Austria et de Burgundia, unice filie serenissimi domini domini Maximiliani diuina fauente clementia Romanorum regis semper augusti, eius carissimi consortis, illustriumque dominorum Karoli de Sabaudia ipsius illustrissimi domini ducis fratris, ac Francisci de Lucemburgo vicecomitis Marthigii, magnificorumque spectabilium et nobilium subnominatorum, ac mis notarii ducalisque consiliari et secretarii, superuenit reuerendus in Christo pater dominus Laurentius Alamandi diuina permissione episcopus Gratianopolitanensis, indumentis episcopalibus decoratus, associatus fere omnibus collegis presbiteris, et religiosis quarumcumque ecclesiarum dicti oppidi Chamberiaci in habitu religionis incedentibus, et per modum processionis sanctis crucibus et luminariis precedentibus, et oppidanis loci comitantibus. Qui quidem reuerendus dominus episcopus maxima cum deuotione et humilitate illud Sacrosanctum Sudarium infra quamdam cassam argenteam deauratam ab ipso conuentu fratrum minorum ad ipsam capellam apportauit, et illud ab ipsa cassa extractum et extensum de et super magno altari illius sancte capelle dicti palatii Chamberiaci reposuit. Quod Sacrosanctum Sudarium iidem illustrissimi principes et coniuges

« PoprzedniaDalej »