Obrazy na stronie
PDF
ePub

largiens gratiam. Alioquin serva rebellium Angelorum B. Virgo extitisset, quod nefas videtur de Angelorum cogitare regina, qui nunquam gratia sunt destituti, nec propterea servi aliquando aut mancipia peccati fuere. Item non conveniebat, Mariam in gratiae ordine esse protoparentibus inferiorem, quorum regina per gratiam erat futura; fuisset autem sane inferior, nisi Deus ipsam quoque in gratia, sicuti et illos, condidisset.

Atque haec sunt praecipua argumenta theologica, quibus catholici doctores singulare hoc privilegium immaculati Deiparae Conceptus vindicare consueverunt, quaeque nos in compendium retulimus, ipsi vero fuse exponunt varieque exornant (1). Dixi praecipua: alia enim quamplura et illi praeter recensita adiiciunt, quae plus minusve ad rem conficiendam valent. Haec tamen nos praetermisimus tum quod ad ea, quae iam adduximus, facile revocari possunt, tum quod eiusmodi argumenta peremptoria non sunt, neque fundandae dogmatis definitioni, de quo nos potissimum inquirimus, per se paria, cum convenientiae et probabilitatis fines non excedant. Idem de argumentis negativis esto iudicium, quae ex indecentia promuntur, quaeque inversa licet ratione in positivis includuntur. Quare ea persequi supervacaneum puto.

(1) Adiri possunt inter ceteros Franciscus Guerra in op. Maiestas gratiarum et virtutum omnium Deiparae Virginis. Hispali 1659. duob. vol. in fol. Vincent. Fassari in op. Immaculata Deiparae Conceptio theologicae commissa trutinae Vol. unic. fol. Lugduni 1666. Ferdin. Quirinius de Salazar in op. Pro immaculata Deiparae Virginis

Conceptione defensio. Compluti 1618. vol. in fol. Io. Ant. Velasquez De Maria immaculate concepta Vol. fol. Lugd. 1653. etc. Sed prae aliis accurate rationes theologicas expendit Suarez in 3. p. s. Thomae Tom. II. Quaest. 27. Art. 2. Disp. 3. Sect. 5. opp. edit. Lugd. 1614. pag. 22. seqq.

CAPUT XV.

EORUM QUAE UTRIMQUE ALLATA SUNT

EPICRISIS

Argumentorum collatio.

Nulla pro utraque sententia decretoria Biblio

rum testimonia.

Vis adimitur textibus biblicis pro contraria sententia.

Ex Concilio

tridentino et pontificiis Constitution.

Historici veluti partes hucusque egimus ea enarrantes, quae in controversia de immaculato B. Virginis Conceptu ab utraque contendentium parte pro temporum successu atque occasione prolata sunt. Haec iam ad trutinam revocantes et invicem conferentes critica lance expendamus oportet, ut ex hac collatione atque 'Enixpios quid tandem colligere liceat, dignoscamus. Ut autem confusioni occurramus, quae sequeretur necesse foret, si haec permixte tractaremus, nos heic totidem paragraphis proposita argumenta pro unoquoque placito, sive a Bibliis sive a Patribus, sive ex Ecclesiae sensu aliisque traditionis fontibus desumpta, singillatim discutiemus.

S. I.

Argumenta biblica pro utraque sententia expenduntur.

Fatendum prius ingenue est, nullum prorsus biblicorum testimoniorum suppetere, quod controversiam pro alterutra sententia plane definiat.

Etenim quae ab impugnatoribus urgebantur e sacris litteris testimonia, ea sunt quibus evincitur originalis labis in omnes propagatio, nemine prorsus excepto, nec non quae redemptionis necessitatem probant, qua omnes omnino ac singuli, qui ex Ada progeniti sunt, indigent. Porro vi sua tota biblicos hosce textus in praesenti de qua agimus quaestione destitui, constat non solum ex Constitutionibus pontificiis, verum etiam ex decreto tridentino; idque oppugnatores ipsi fateantur necesse est. Siquidem romani Pontifices iteratis decretis contrariam sententiam piam vocant, permittuntque ut a catholicis theologis in scholis docea

tur propugneturque, atque a divini verbi praeconibus publice e suggestu Christi fidelibus proponatur. Concilium vero tridentinum in decreto de peccato originali protestatum est, seu edictum voluit: Non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei Genitricem (1): Neque his contenta apostolica Sedes stetit, sed praeterea ut coleretur Virginis Conceptio, Ecclesiam universam ad eius festum celebrandum obligatione praecepti obstrinxit. Quae quidem agendi ratio patefacit, obiecta Scripturarum eloquia peculiariter et proprie B. Virginem non tangere: alioquin nullo pacto ut pia aut propugnari aut praedicari posset haec sententia, sed omnino ut falsa, ut impia, neque ferenda, quippe quae Bibliorum auctoritati contraria habenda esset. Itaque hac ratione demitur vis tota adductis biblicis testimoniis, quibus in omnes, uno exempto Christo, culpae originalis propagatio adstruitur: nihilque in illis obstat quominus B. Virgo singulari Dei munere in ipso conceptus, seu, ut aiunt, animationis momento incolumis per gratiae sanctificantis largitionem servata ab illa dicatur (2).

Cum vero eiusmodi gratia, qua B. Virgo immunis a primigenia labe servata esset, ad intuitum Christi meritorum ipsi a Deo fuisset collata, sponte sua sequitur, B. Virginem eguisse redemptionis pretio, ac reapse sanguine Christi, nobiliori scilicet redemptionis genere, redemptam fuis

(1) Refert card. Pallavicini, ut vidimus, in Hist. Conc. Trid. lib. 7. cap. 7, plerosque e tridentinis patribus stetisse pro pia sententia de immaculato Conceptu; plures praeterea oplasse ut definiretur, aut saltem adiiceretur in decreto: Quamvis pie credatur ipsam sine originali labe fuisse conceptam. Quum tamen neutrum, aliis obsistentibus, fieri potuerit, ea saltem verba apposita sunt, quae haud obscure Concilii pro

pensionem in id indicarent, quando-
quidem Virgo vocatur immaculata.

(2) Cf. Suarez loc. cit. qui genera-
libus iis sententiis, quibus et B. Vir-
go comprehendi videtur, accommo-
dat perbelle verba Ulpiani in lege
Princeps De legibus dicentis : Prin-
ceps legibus subditus non est: Au-
gusta vero licet sit subdita, Prin-
ceps tamen eadem privilegia illi
concedit, quae ipse habet.

Excluduntur

quae e necessitate redem. plionis promuntur.

Duplex redemptionis ratio.

B. Virgo ex se obnoxia

peccato originali.

Nulla testimonia biblica decretoria ad adstruendum Virginis privilegium.

se. Norunt enim omnes quempiam duplici redimi ratione posse; nimirum aut si solvatur pretium quo a captivitate cui est mancipatus liberetur, aut idem ipsum si solvatur pretium antequam captivitati mancipetur, cui ceteroquin, nisi solveretur pretium, certo subiiceretur. Hac autem altera ratione, ut Dei matrem decebat, redempta a Christo B. Virgo esset. Proinde argumenta omnia, quae assertores maculatae Conceptionis e sacris litteris promunt ad evincendam maculae contractionem ex necessitate redemptionis, huc veluti ad scopulum alliduntur.

Coronidis gratia et illud adiicimus ex obiectis textibus id unum evinci, quod piae sententiae adstipulatores haud quidem inficiantur, beatam nempe Virginem per se obnoxiam originali culpae extitisse, eiusque debiti contrahendi obligatione obstrictam ex naturali per Adam generatione fuisse, cuius vi eam incurrisset, nisi ab illa praesenti Dei praesidio fuisset liberata. Atque ita perbelle omnia, quae e Scripturis uti contraria proferri solent, cum pia sententia componuntur (1).

Verum neque ulla e Bibliis argumenta suppetunt decretoria, quibus certo ac definite eiusmodi privilegium in B. Virgine evincatur. Etenim praetermissis iis textibus qui mystice, ut aiunt, sunt intelligendi ac tralatitio dumtaxat sensu ab Ecclesia Deiparae accommodantur (hi enim dogmaticae probationi theologo viro exhibendae non sunt pares, ac solummodo Ecclesiae sensum manifestant), ille superest Geneseos locus 3, 15 expendendus. Nimis autem obscurus hic textus videtur, ac licet etiam detur anteponendam esse lectionem Vulgatae quae habet: IPs4 conteret caput tuum, tamen cum id, ut paulo ante animadvertimus, non esset per se praestitura mulier, sed per filium suum, seu per Christi merita, eo demum recidit quaestio, videlicet quousque tandem, qua mensura, quove modo caput serpentis B. Virgo esset contritura, seu diaboli opera dissolutura per ab

(1) Quod praeclare ostendit Bos- atque idoneis exemplis e Scriptura suetus in cit. Serm. I. De Concept., depromptis illustrat.

solutam quam de daemone ac peccato reportasset victoriam. Iamvero sive hanc victoriam per liberationem sive per immunitatem retulisset, illud verum utroqueversum mansisset, B. Virginem caput illud contrivisse (1).

Fatendum tamen est aliquod exinde argumentum erui, imo et fundamentum satis solidum ad immaculatam B. Virginis Conceptionem adserendam.

Etenim adductis verbis aliquid Deus prorsus singulare, quodque matris promissi liberatoris proprium esset, atque ceteris non commune significatum voluit; alioquin nulla apparet ratio iuxta exegesin catholicam, quare peculiarem de hac iniecerit muliere mentionem, ex qua semen promissum erat oriturum. Iamvero in hoc, quo de agimus, nihil aliud singulare omnino atque huiusce matris proprium quam immunitatem a quovis peccato confingere animo possumus. Nam quod ad liberationem ab originali labe post foetus animationem spectat, ea certe communis sanctissimo Praecursori fuisset, qui repletus est Spiritu Sancto ab utero matris suae; atque etiam, prout fert sententia satis recepta, Hieremiae, aliisque forte nonnullis. At absoluta exemptio speciale ac proprium solius Virginis privilegium foret.

Praeterea animus hypothesi de sola liberatione plene non acquiescit; haec enim in iustis omnibus, licet diverso gradu, diversaque ratione locum habet atque habuit: at heic de victoria plena agitur ac singulari: quae quamvis primario loco promisso Salvatori adscribatur, nihilominus secundario saltem beatae eius Matri, mulieri xat' §ɔxò nuncupatae, tribuitur, ac proinde, quod natura Filio, Matri per participationem competit.

Quocirca omnibus rite perpensis biblicis oraculis, quae pro unaquaque afferuntur sententia, patet, testimonia, quae pro priori sententia stare videntur, congruam, imo addam

(1) Notum est, passim interpretes, in sensu, quem vocant, extensivo iustis omnibus aptare oraculum Geneseos 3, 15: quando et ipsi per Dei

gratiam victoriam de diabolo insi

diatore retulere, adeoque caput eius
contriverunt. Hinc de Eva ipsa, per
poenitentiam scilicet, id praestitis-
se dici potest. Cf. Corn. a Lapide
et Bonfrerium in hunc loc.

Satis firmum argumentum eruitur ex Genes. 3,15.

Ostenditur

Confirmatur

Conclusio

« PoprzedniaDalej »