Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. Bruno

B. Virginem vi futurae Christi redemptionis puritatem illam obtinuisse.

Sic etiam s. Bruno Carthusianorum parens eidem B. Virgini his verbis hanc praerogativam vindicat: Dominus de caelo in terram aspexit, dum de regalibus sedibus in uterum Virginis venit. Haec est enim incorrupta terra illa, cui benedixit Dominus, ab omni propterea peccati contagione libera, per quam vitae viam agnovimus, et promissam veritatem accepimus (1).

Atque haec praecipua sunt testimonia, quae assertores piae sententiae ex Patribus atque ecclesiasticis scriptoribus afferre solent, quibus evincant sententiam hanc in veteri traditione viguisse. Plura tamen consulto praetermisimus, ut etiam paulo ante monuimus, vel quod non plane admodum id, cuius gratia referuntur, praestare visa nobis fuerint, vel quod ex operibus adscita sint, quae in praesentia criticorum iudicio inter adscriptitia aut saltem dubia recensentur. Sistimus vero in s. Bernardo, quia, uti praefati sumus, eius aetate, ipsoque agente, controversia in utramque partem, ut usuvenit, exagitari coepit, aliis in aliam doctoribus sententiam abeuntibus.

CAPUT XII.

QUAE E SACRIS LITURGIIS PRO IMMACULATA B. VIRGINIS
CONCEPTIONE ADDUCUNTUR.

Liturgiarum auctoritas

Hac capitis enunciatione complectimur tum quae in liturgiis continentur, tum quae ad festorum spectant celebrationem.

Nemo porro est qui nesciat, amplissimam liturgiarum esse auctoritatem, quippe quae testimonium exhibeant non unius alteriusve doctoris, sed integrae plane alicuius ecclesiae, eoque pluris esse faciendam, quo et ecclesia illu

(1) Comment. in Ps. 101, opp. edit. 1523, pag. 169. col. 2. Floruit

autem s. Bruno an. 1088.

strior est, et liturgia antiquitate praestantior. Iam vero post liturgiam romanam, quae s. Petri nomine inscribitur, eminet liturgia Iacobi nuncupata omnium orientalium antiquissima (1). Ex hac proinde qui piam sententiam propugnant, argumenta capiunt. Quandoquidem B. Virgo in ea titulis immaculatae atque intemeratae condecoratur. Commemorantes sanctissimam, immaculatam, gloriosissimam Dominam nostram matrem Dei et semper virginem Mariam (2); Commemorationem agamus sanctissimae, immaculatae, gloriosissimae, benedictae Dominae nostrae Matris Dei et semper virginis Mariae (3); item praecipuae, sanctissimae, immaculatae (4). In ritu pariter ordinationis chorepiscopi, qui apud Syros maronitas obtinet, quemque ex vetusto codice vulgavit Morinus, legitur: Omnes pro eo oremus sanctam et laudatam et immaculatam Dominam nostram, beatam omni tempore Mariam genitricem Dei commemorantes (5). Sic etiam in liturgia s. Basilii alexandrina legitur: Praecipue vero sanctissimae, gloriosissimae, immaculatae, benedictionibus cumulatae, Dominae nostrae Deiparae et semper virginis Mariae (6); nec non in liturgia s. Marci: In primis sanctissimae, intemeratae etc. (7). atque ita passim multa leguntur, quae omnimodam B. Virginis a quavis labe immunitatem perspicue commendant.

Huc accedit quod festum Conceptionis B. Virginis ab aetate remotissima penes Graecos et Orientales obtinuerit. In saeculo enim Ecclesiae quinto iam vestigia occurrunt instituti huius festi: siquidem in Typico s. Sabae, qui cla

(1) De hac liturgia cf. card. Bona De Rebus liturgicis lib. I, Cap. 8. S. 3. cum adnotatt. Roberti Sala. Edit. Taurin. 1747. Tom. I, p. 128. seqq., necnon Euseb. Renaudotium Liturgiar. Orientalium Collectio Paris. 1716. Tom. II. Dissertat. de Syriacis Melchitarum et lacobitar. liturgiis pag. 29 seqq.

(2) In Biblioth. Maxima Patrum Lugdun. Tomi II, par. 1, p. 3, col. 1.

(3) Ibid. pag. 4. col. 1.

(4) Ibid. pag. 6, col. 2. Eadem occurrunt in Biblioth. Patrum GraecoLatina Paris. 1624. Tom. II, pag. 5, 6, 16, 22.

(5) De Sacris Ordinat. pag. 313. collat. p. 346.

(6) Apud Renaudot. Op. cit. tom. 1, pag. 72.

(7) Ibid. pag. 150.

Liturgia Iacobi.

Institutio

festi in Sec.

V.

ruit an. 484 (1), seu in Ordine recitandi officium per totum annum die IX decembris signatur Conceptio s. Annae, matris Deiparae (2): in septimo item saeculo mentio fit eiusdem festi apud s. Andream cretensem, qui an. 636 floruit. Is in canonibus et triodiis ad diem nonam decembris sic enunciat Conceptionis festum: Die nona decembris Conceptio sanctae ac Dei aviae Annae. Et Ode I: Tuam, scribit, hodie, religiosa Anna, celebramus conceptionem, quod absoluta sterilitatis vinculis, Eam utero conceperis, quae Eum potuit capere qui nuspiam capi possit (3). Nempe uterque loquitur de conceptione passiva B. Virginis, seu de Virginis Mariae conceptu, cuius quidem festum eodem die eodemque sub

(1) De quo lege Caveum in Historia litteraria Scriptor. Ecclesiast. Oxonii 1740, Tom. 1, pag. 457. ad an. 484. ubi et ipse meminit huius Typici seu Ordinis recitandi officium per totum annum capita 59 continentis ab illo conscripti.

(2) Videsis apud Cuperum in Act. Sanct Bolland. Tom. VI, Iul. edit. Antwerp. pag. 243. ubi sic refert ex Typico s. Sabae ad diem IX. decembris Η σύλληψις τῆς ἁγίας Αννης, μητρὸς τῆς Θεοτόκου Conceptio s. Αηnae matris Deiparae.

(3) Biblioth. Maxima Patr. Tom. X. pag. 685. col. 1. ex vers. Combefisii. Ex his patet non hoc coepisse festum sec. XII, aut paulo ante in Ecclesia orientali, sed septem integris seculis ante imperatorem Emmanuelem Comnenum, qui suum auspicatus est imperium an. 1143, obiit vero an. 1180. Is quidem imperator in Novella apud Theodorum Balsamonem in Observation. ad Nomocanonem Photii, festa recensens, quae a populo essent observanda, ait: Nonus dies decembris; quia tunc Genitricis Dei nostri Con

ceptio celebratur. Verum, uti adnotat Benedictus XIV. De festis lib. 2. Cap. 15.n. 17, horum verborum non est sensus, ut hanc ille festivitatem tum institueret, sed ut vetus et multo antea instituta, quemadmodum ceterae ex praecepto festivitates, a populo coleretur. Cf. etiam Fidel. Mazzola in op. De Beata Virgine disputationes. Augustae Taurin. 1845. Part. III. Disp. IV. De actibus cultus B. Mariae Virginis. Cap. 7. art. 1. De Festo Conceptionis. Et vero Leo Allatius in Prolegomenis seu in opere De libris apocryphis quod primum vulgavit Lequien vol. I. opp. S. Ioan. damasceni, SLXVIII ostendit solidos 156. annos ante imperatorem Leonem nempe an. a Christi nativ. 740. festum Conceptionis B. Virginis in s. Annae utero a multis iam celebratum fuisse. In cuius assertionis probationem refert testimonium ex oratione de hoc argumento recitata per aetatem illam a celebri loanne Euboeae episcopo Cf. loc. cit. pag. XLII.

titulo celebrare Graeci consueverunt. Cum vero ambo nullum de festo uti recens invecto verbum faciant, sed uti iam pridem recepto, pronum est inferre longe ante eam aetatem in Ecclesia orientali illud invaluisse.

Hoc idem videtur festum de quo egit s. Ioannes damascenus, qui an. 731 scribebat, sub titulo concionis De Nativ. B. V.: siquidem in ea Conceptionem eiusdem Virginis his verbis celebrat: O lumbos Ioachim beatissimos, ex quibus mundissimum semen factum est! O praeclaram Annae vulvam, in qua tacitis incrementis ex ea auctus atque formatus fuit foetus sanctissimus! O uterum in quo animatum coelum, caelorum latitudine latius conceptum fuit (1)!

Quod autem hoc festum insequenti saeculo quadam cum sollemnitate penes Graecos celebrare mos fuerit, id evidentissime ac necessario crebrae orationes comprobant, quas Patres ad populum habuerunt. Sic Georgius archiepiscopus nicomediensis, quem an. 880 ut minimum floruisse constat (2), tres orationes habuit, quarum primam inscripsit: In oraculum conceptionis sanctae Deiparae; alteram vero: In conceptionem s. Annae parentis sanctissimae Deiparae;

(1) Opp. edit. Lequien Tom. II. pag. 830. n. 2. Certe Anton. Possevinus in appendice ad Tom. III. Apparatus Sacri Venet. 1606. referens codices Ms. graece Bibliothecae card. Sfortiae in Urbe pag. 22. inter ceteros insequentes ita inscriptos recenset: Andreae archiepiscopi cretensis sermo in generationem Deiparae Virginis Mariae. Damasceni sermo in idem festum; ex quo patet Sermonem de Nativitate s. Io. Damasceni prout typis vulgatus est, antiquitus inscriptum fuisse in Generationem, seu Conceptionem Deiparae.

(2) Legesis Casimirum Oudinum in Commentario de Scriptoribus Ecclesiae antiquis Lips. 1722. Tom. II.

col. 332. ad an. 880. Hic prius fuit
magnae ecclesiae constantinopolita-
nae chartophylax, dein evectus ad se-
dem metropolitanam nicomediensem,
claruit an. 880; fuitque Photio fami-
liaris quem epistolis compellavit. Ca-
talogum homiliarum eius exhibet Ou-
dinus, easque distinguit ab homiliis
Georgii Pisidiae qui floruit an. 640,
cui scilicet Combefisins illas imme-
rito tribuerat. Verum ea nobis non
probatur ratio quam affert Oudinus,
ut hasce homilias a Georgio Pisidiae
abiudicet, quod nempe eiusmodi fe-
stum, ut nonnulla alia, nonnisi se-
culo IX fuerit in honorem B. Vir-
ginis institutum; hoc enim ex addu-
clis monumentis falsum esse liquet.

Seculis insequentibus continuata festi celebra

tio

Apud Graecos quadam cum solemnitate celebratum.

Festi celebratio in Occidente.

tertiam denique: In Conceptionem et Nativitatem sanctissimae Dominae nostrae (1). In secunda porro oratione prae caeteris ista leguntur: Cum itaque hodierna festivitas illustrioribus omnibus solemnitatibus, miraculorum in ipsa consummatorum ratione, praeeat; iisque ceu fundamentum quoddam, ac crepido supposita, quidquid in illis sacramentorum dispensatum est, pro fundamenti ratione in se colligat; par omnino est, ut tanquam principio et causae universorum bonorum, venerationem ei adhibeamus, impensiorique eam gaudio celebremus (2).

Per idem saeculum imperator Leo VI cognomento sapiens ac philosophus, inter ceteras, quas edidit orationes, et eam conscripsit, quae est De Conceptione B. Mariae (3). S. Petrus siculus Argorum episcopus, et ipse eodem hoc tempore scripsit Orationem in conceptionem Sanctae Annae, quando concepit sanctam Dei Genitricem (4). Cumque in Ecclesia graeca haec solemnitas universalis evaserit, in Menologio, quod iussu Basilii iunioris ante an. 984 conscriptum est, legitur notata Vidus decembris conceptio s. Annae matris Genitricis Dei (5).

Hac ferme aetate in Occidentali Ecclesia festum de Conceptione B. Virginis institui coeptum est. Eiusdem pri

(1) Extant eae tom. XII Biblioth. maximae Patrum Lugdun. a p. 697. ad 702.

(2) Ibid. pag. 695. col. 2.

(3) Extat hic Sermo in graeco Ms. cod. Bibliothecae Sfortianae n. 65. uti testatur card. Baronius in notis ad Martyrol. Romanum die 8 decembris, nec non Gherardus Vossius in notis ad orationem s. Ephraemi ad B. Virginem Mariam. Floruit porro hic Leo VI iuxta Oudinum op. cit. tomo II. col. 394. an. 890. (4) Integram huius s. Petri orationem vulgavit Bened. Plazza ad calcem operis sui Causa Immaculatae

Conceptionis pag. 635.

(5) Sex posteriores menses huius Menologii ad fidem codicis membranacei Vaticani, quos Petrus Arcudius latine verterat, omnium primus in sua Italia Sacra Ferdinandus Ughellius vulgavit edit. Venet. 1722. Tom. X. pag. 343. seqq. cuius lege praefationem eidem Menologio adiectam. His porro sex mensibus Bollandiani Tomo VI. Part. I. Act. sanct. Junii ed. cit. ad calcem pag. I. seqq. adiecerunt graece mensem junium ex Ms. codice Basilianorum monasterii Cryptae Ferratae.

« PoprzedniaDalej »