Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non deerunt profecto qui in ipso haerentes

operis titulo existiment me consilio sin minus inutili at parum certe opportuno animum ad scribendum appulisse. Hanc enim spartam scriptores bene multi, iique eruditionis fama praestantes sibi ornandam suscepere, adeo ut in eorum commentationibus non multa desiderentur quin eae numeris absolutae omnibus habeantur: deinde in eam aetatem incidimus, in qua piaculum videretur vel dubitando affirmare, originalem, quam dicimus, noxam ad Sanctissimam Dei Matrem eamdemque integerrimam Virginem vel punctum temporis adhaesisse. Qua in re tanta catholicos inter viget consensio, ut nemo fere hoc decus eximium Virgini non deferat libentissime, non omni qua potest opera praedicet, non omni obsequiorum genere testetur. Quamobrem illum abundare otio non immerito diceres, qui sibi hoc Virginis decus asserendum et vindicandum proponeret. Quid enim hoc rei esset nisi actum agere, et ligna, ut fert adagium, in silvam conferre? At enimvero alio plane mea haec pertinet disquisitio. Quorsum autem? Eo nimirum ut argumenta afferam atque expendam,

quae ferendae dogmaticae de immaculato Virginis Conceptu sententiae vel officere videntur vel suffragari.

Hanc sane dogmaticam sententiam tum saeculis anteactis, tum hac ipsa aetate expetierunt sane multi; quos inter cl. Cardinalis Lambruschinius in egregia, quam de immaculato B. Mariae Virginis Conceptu non ita pridem vulgavit, dissertatione. Neque pauciores forte numero ii censendi sunt, qui illud ipsum veluti consectarium deduxerint. At vero qui collatis sententiae utriusque rationum momentis ad dogmaticam definitionem deveniri posse comprobaverint, fuere hactenus, quod ego sciam, sane pauci. Quamquam, ut manus huic operi admoverem non una haec me ratio incitavit, sed tempus ipsum quod videtur huic agitandae controversiae accommodatum quam quod maxime. Quandoquidem plurimorum animos novus quidam ardor incessit Deiparam hoc titulo in sacra ipsa liturgia salutandi, sive illum ex apostolicae Sedis indulto, ut vocant, profectum putemus, sive ex miro quodam studio atque amore quo titulum eiusmodi Christifideles prosequuntur, sive ex novis operibus hac ipsa de re perscriptis et vulgatis enatum. Neque vero ea meo insidet animo. confidentia, ut nova et ore alio indicta me prolaturum esse pollicear, vel eo usque mihi ipse blandior aut placere cupio, ut mihi facile persuadeam meo fieri opere posse, ut quod fere ab omni

bus expetitur decretum aut omnino, aut maturius feratur. Sentio enim quanta sit cum virium mearum tenuitas tum rei gravitas et difficultas. In eam tamen spem venio futurum esse, ut ipsa tractationis ratio mihi sectandam propoquam sui, et studium quo quidquid ad praesentem attinet controversiam versavi diligentissime, et accurata quae a nobis est instituta collatio, aliquid huic disquisitioni lucis affundat.

Quam sane ad controversiam animo ita comparatus accedo, ut mihi propositum sit unice. veritati servire, et critica, ut aiunt, lance pensare quae piae sententiae adversari vel adstipulari videntur, donec omnibus diligenter expensis tandem illud rite colligam quod vero est existimandum similius. Quoniam autem non de ipsa rei natura, de immaculati nimirum Conceptus veritate, mihi directe saltem agendum est, bene multa vel divina eloquia vel Patrum effata silentio praeteribo, multasque adeo theologicas, ut nuncupant, rationes, quae hactenus afferri consueverunt. Haec enim ad propositum mihi finem nihil conducunt, quandoquidem immaculati Conceptus unice congruentiam demostrant, mihi vero alia possunt usui esse seu biblica seu Traditionis ecclesiasticae monumenta, quam quae ad dogma stabiliendum vim habent. Siquidem cum agitur de dogmate, agitur de facto; factum autem idoneis tantum testibus, minime vero coniecturis solisve ratiocinationibus est comprobandum.

non

Illud unum superesse iam videtur, ut de ratione ac via, quam mihi ineundam constitui, pauca dicam. Universae itaque commentationis meae duas faciam partes, quarum in una, quae tota erit historico-critica, primum compendio accuratam controversiae narrationem complectar; dein vero ad varias veluti facies in quas pro variis aetatibus mutata est delineandas progrediar: demum argumenta proponam quibus pia sententia vel oppugnata est vel defensa. Haec autem quoad eius fieri poterit ita proferam, uti ab auctoribus quaeque suis prolata sunt,atque uti in ipsa orationis serie iacent, quo fiet ut lectores facili negotio germanam scriptorum mentem assequi possint, atque illud etiam intelligant, nihil a nobis silentio praeteriri aut dissimulari quod causae officere posse videatur. Tandem quae in medium adduxero,ad trutinam revocabo, atque inde ad conclusionem deveniam. Quod ad alteram attinet partem theologico-criticam, iis in antecessum constitutis, quae ad ferendam dogmaticam definitionem requiruntur atque sufficiunt, sedulo investigabo utrum quae pro immaculato Virginis Conceptu proferuntur adeo firmis veluti fundamentis nitantur, ut inter fidei dogmata pontificio decreto ille constitui possit. Id autem quo planius fiat atque liquidius, in subsidium advocabo dogmatum historiam, et exemplis non paucis in medium allatis ac diligenter expensis, prono veluti alveo tandem conclusio fluet, quam le

gentium iudicio remittam. Quod sane iudicium praevertere me nec decet nec iuvat. Illud equidem non diffiteor, nihil mihi gratius, nihil iucundius futurum quam ut quae mihi disputata verissime videntur, ea etiam sapientibus viris probare possim. Ceterum laboris mei eo vel nomine numquam me poenitebit, quod id spectaverim unice, ut Sanctissimae Dei Matri cuius immortalia in me beneficia extiterunt, aliquod grati et obsequentis animi officium persolverem.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »