Obrazy na stronie
PDF
ePub

laxissimas permittat habenas. Quidnam his ego non argumentis, sed conviciis respondebo? Hoc unum nempe: si superstitiosum est et animi non satis providentis singulari prosequi affectu immaculatum Deiparae Conceptum, et optare vehementissime atque etiam postulare ut a supremo Ecclesiae Moderatore dogmatica asseratur definitione; non tanquam in unum de multis haec in me convicia convenire, sed singulari plane ratione confiteor: tantum enim abest ut ea moleste feram, ut maximae potius mihi laudi illa ducam. Nam et illud Virginis decus veneror quam qui maxime, eiusdemque definitio ita mihi est in optatis, ut summopere cupiam ad illum me diem beatissimum reservari, cum tantum ad eamdem Virginem ornamentum tantusque honor accedet. Hanc enim definitionem tandem aliquando editum iri, nullus dubito; ipsaque rei expectatione mirifice recreor, et maxima laetitia perfundor.

Haec sunt quae mihi visum est de tota hac controversia disputare; de qua cum in theologicis praelectionibus propositus mihi finis certam thesim constituere non sineret; ne cui suspicio oboriretur me animo haerentem quoad immaculatum Mariae Conceptum fuisse, volui qualecumque hoc meae erga illam pietatis et observantiae monimentum posteritati commendare. Quem quidem laborem a me Virginis immaculatae causa susceptum oro, ut ipsa benignissima Virgo propitia ac volens respiciat, in cuius fidem ac tutelam totum me tradidi meaque omnia, quamque uti Matrem amantissimam diligo, et cuius suavissimo adspectu me aliquando recreatum iri confido in perpetuas aeternitates.

Scriptoris

votum

APPENDICES

APPENDIX I.

CONTINENS LIBELLOS SUPPLICES, QUIBUS A DIVERSIS RR. CARDINALIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS PETITA FUIT FACULTAS AB APOSTOLICA SEDE ADIICIENDI IN PRAEFATIONE MISSAE DE CONCEPTIONE B. V. VOCEM IMMACULATA.

HISPALENS.

In ordinariis sacrorum Rituum Congregationis comitiis ad Quirinales Aedes sub infrascripta die habitis per eminentissimum, et reverendissimum dominum Cardinalem Ioannem Franciscum Marco-y-Catalan relatorem proposita instantia eminentissimi, et reverendissimi domini Cardinalis Archiepiscopi Hispalensis cum suae Cathedralis Capitulo, requirentis extensionem ad memoratam Archidioecesim indulti iam pridem concessi Ordinibus sancti Francisci, addendi nimirum in Praefatione Missae propriae Conceptionis Beatae Mariae Virginis verbum - Immaculata adeo ut legi queat Et te in Conceptione Immaculata eminentissimi, et reverendissimi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, re mature perpensa, diligentique examini subiecta, respondendum censuerunt - Pro gratia Atque ita rescripserunt, ac in universa Hispalensi Archidioecesi in posterum servari posse mandarunt. Die 6 septembris 1834.

[ocr errors]

Pro Emo, et Rmo D. Card. Pedicini Praefecto.

C. CARD. ODESCALCHI.

« PoprzedniaDalej »