Obrazy na stronie
PDF
ePub

anno altero ab eodem coetu, vel ab alio abhinc retractari poterunt. In definiendis autem dogmatibus, quae definita semel, nec revocari nec novo subjici examini a quavis auctoritate possunt, methodus illa expeditior periculosissima videtur, atque omnino inadmissibilis.

Quapropter haec saltem postulanda nobis videntur:

1.o Discussio nunquam censeatur plus aequo protracta, quamdiu ex Patribus aliquis, nondum auditus circa quaestionem propositam, jure suo, ut testis et judex fidei, uti voluerit, et una saltem vice loqui, secus enim praecipitaretur causae judicium, priusquam omnes testes suum explicare testimonium permissi fuerint.

2. Multum hac in re dependebit a discretione Praesidum, qui possunt quidem, nequaquam tamen tenentur coetum Conciliarem percontari an velit finem discussioni imponere: dicitur enim praesides percontari poterunt.

3. Ita oratorum ordo distribuatur et vices alternentur, ut si variae adsint opiniones, unus pro et unus contra, successive audiantur.

0

4. Quoties finis discussionis postulabitur, saltem uni vel alteri ex Patribus liceat contra hujusmodi propositum orationem habere et motiva adversantia proponere. Id et aequitati consonum, et praxi omnium coetuum deliberantium conforme est.

5. In rebus majoris momenti, maxime ad fidem spectantibus, non possit finis discussionis pronuntiari, si quinquaginta saltem ex Patribus huic contradixerint.

Haec omnia nisi concedantur et serventur, nemo est qui non praevideat quam facile futurum sit, ut oratores unius partis plures et diu cathedram occupent, paucissimi deinde ex altera parte vix patienter audiantur; moxque discussionis finis, plus aequo, ut dicent, productae, a decem Patribus postuletur, et cum evidente libertatis dispendio obtineatur.

VII.

Quod dicitur numero 12.: «Praesides suffragia exquirent, primum quidem super propositis in ea ipsa discussione emendationibus, deinde super integro partis examinatae textu.»

Hoc ita intelligendum videtur, ut si propositae emendationes Patribus acceptae fuerint, non statim requirantur suffragia super integro partis examinandae textu, sed res ad aliam diem remittatur, ut deputatio tempus habeat et emendanda sedulo corrigendi, et emendata cum tota contextus serie apte componendi, et nova subinde ac emendata redactio possit Patribus proponi, priusquam eorum suffragia exposcantur.

VIII.

Numero decimo tertio sic scribitur: «Suffragia tum super emendationibus, tum super singularium partium textu ita a Patribus Concilii ferentur: ut Praesides distinctis vicibus ad surgendum invitent primum eos, qui emendationi vel textui assentiuntur, deinde eos, qui contradicunt, recensitis autem suffragiis, id decernetur, quod majori Patrum numero placuerit.» Hic plures summi momenti animadversiones proponendae sunt.

Prima quod modum ferendi suffragia, per actum surgendi vel sedendi istius modi pericula jam superius diximus, ubi agebatur de exquirendis suffragiis circa finem discussioni imponendum. Multo autem majora sunt hujus modi pericula, si de ipsis decretis quaestio sit, maxime in rebus fidei.

Non credimus in praecedentibus Conciliis suffragia unquam eo expedito modo data fuisse, quo nullus certe alius gravitati et maturitati deliberationis, imo et ipsi libertati minus favet. Et in ipsis coetibus politicis hisce providetur incommodis per postulationem scrutinii aut nominalis appellationis a pluribus membris oblatam et scripto exaratam.

Quod in Conciliis maxime refert non est, ut cito res expediatur, sed ut caute et tutissime peragatur. Longe satius est paucas quaestiones expendere et prudenter solvere, quam multo numerosiores proponere, et decurtatis discussionibus, suffragiisque praecipitanter collectis, res tam graves definiri.

Secunda animadversio versatur circa ordinem suffragia exquirendi, ita nempe dispositum, ut prius exposcantur eorum vota, qui decreto proposito assentiunt, posterius eorum, qui dissentiunt. Cum in quaestionibus fidei tutius sit sistere et definitionem differre, quam temere progredi, ideo conditio dissentientium favorabilior esse debet, et ipsis prioritas in dandis suffragiis concedenda esset.

Tertia: ut nunquam talis modus adhibeatur, ubi de dogmate fidei definiendo, aut de canone sub anathematis poena condendo agendum erit; et haec non definiantur aut condantur nisi per verbum «placet» aut «non placet».

Quarta spectat ad numerum suffragiorum requisitum ut decreta condantur.

Mos usitatus in Conciliis oecumenicis omnino servetur: nempe ut fidei dogmata non majoritate numerica, sed unanimitate morali definiantur: quod adeo acceptum Pio IV. fuit in Concilio Tridentino, ut cum de gravissima re dogmatica ageretur >>nihil definiri voluerit, nisi quod unanimi Patrum consensu decerneretur.»>

Et revera apprime mos ille concordat celeberrimo illi Vin

centii Lirinensis effato: quod semper, quod ubique, quod ab omnibus. Et cum dogmata catholica constent Ecclesiarum consensu, ut ait Bellarminus, consequens est definitiones dogmatum in Conciliis fieri per consensum moraliter unanimem patrum, qui Ecclesias repraesentant. Haec conditio pro Concilio Vaticano eo magis urgenda esse videtur, quum ad ferenda suffragia tot Patres admissi sunt, de quibus non constat evidenter, utrum jure tantum ecclesiastico, an etiam jure divino ipsis votum decisivum competat.

IX.

Quod ex praepositis efficitur et consequens est iis quae diximus, super articulo decimo quarto, omnino expostulamus, ut saltem, ubi agetur de dogmatibus fidei definiendis, aut de canonibus sub poena anathematis condendis, suffragia Patrum non super toto schemate, et quasi in globo, sed seorsim super unaquaque definitione, super unoquoque canone, per verbum placet aut non placet sigillatim rogentur et edantur.

Et etiam, prout in literis apostolicis provisum fuit §. VII., ut Patribus integrum sit suffragia sua scripto pronuntiare.

Id autem, quod spectat ad numerum suffragiorum requisitum, ut quaestiones dogmaticae solvantur, in quo quidem rei summa est totiusque Concilii cardo vertitur, ita grave est, ut nisi admitteretur, quod reverenter et enixe postulamus, conscientia nostra intolerabili pondere premeretur: timeremus, ne Concilii oecumenici character in dubium vocari posset; ne ansa hostibus praeberetur Sanctam Sedem et Concilium impetendi, sicque demum apud populum Christianum hujus Concilii auctoritas labefactaretur, quasi veritate et libertate caruerit: quod his turbatissimis temporibus tanta esset calamitas, ut pejor excogitari nulla possit. Spe freti futurum ut hae nostrae gravissimae animadversiones ab Eminentiis Vestris benevolo animo accipiantur, earumque, quae par est, ratio habeatur, nosmet profitemur

Romae die 1. Martii 1870.

Eminentiarum Vestrarum addictissimos et obsequentissimos famulos.1

H. Protest von 55 Bischöfen, die Sitzung v. 18. Juli betr. B. P.! In Congregatione generali die 13. hujus mensis habita, dedimus suffragia nostra super schemate primae Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi.

Notum est Sanctitati Vestrae, 88 Patres fuisse, qui conscientia urgente et amore Sanctae Ecclesiae Christi permoti, suffragium suum per verba: «Non placet» emiserunt: 62 alios, qui suffragati sunt per verba: «Placet juxta modum»; denique 1 Unterzeichnet von mehr als 100 Praelaten aller Nationen.

70 circiter, qui a congregatione abfuerunt atque a suffragio emittendo abstinuerunt. His accedunt et alii, qui infirmitatibus aut aliis gravioribus rationibus ducti ad suas dioeceses reversi sunt.

Hac ratione Sanctitati Vestrae et toti mundo suffragia nostra nota et manifesta fuere, patuitque, quam multis Episcopis sententia nostra probetur atque hoc modo munus officiumque,. quod nobis incumbit, persolvimus.

Ab eo inde tempore nihil prorsus evenit, quod sententiam nostram mutaret, quin imo multa eaque gravissima acciderunt, quae nos a proposito nostro recedere non sinunt. Atque ideo nostra jam edita suffragia nos renovare ac confirmare declaramus. Confirmantes itaque per hanc scripturam suffragia nostra, a Sessione publica die 18. hujus mensis habenda abesse constituimus. Pietas enim filialis et reverentia, quae missos nostros nuperrime ad pedes Sanctitatis Vestrae adduxere, non patiuntur nos in causa personam Sanctitatis Vestrae adeo proxime concernente, palam et in facie Patris dicere: «Non placet».

Et aliunde suffragia in solemni Sessione edenda repeterent dumtaxat suffragia in Congregatione generali depromta. Redimus itaque sine mora ad greges nostros, quibus post tam longam absentiam ob belli timores atque praestantissimas eorum spirituales indigentias summopere necessarii sumus; dolentes quod ob tristitiam, in quibus versamur rerum adjunctis, etiam conscientiarum pacem et tranquillitatem turbatam reperturi sumus.

Interea Ecclesiam Dei et Sanctitatem Vestram, cui intemeratam fidem et obedientiam profitemur, Domini nostri Jesu Christi gratiae et praesidio toto corde commendantes, sumus cum aliis, qui nobis suffragantur, nec adsunt

Datum Romae die 17 Julii 1870.

Sanctitatis Vestrae devotissimi ac obedientissimi filii

Schwarzenberg, Matthieu (Card. u. Erzbisch. v. Besançon), Simor, Darboy, Ginoulhiac (jetzt Lyon), Haynald, Scherr, Fürstenberg, Nazari di Calabiana, Kenrick, Bonnaz, Ranolder (Veszprim), Dupont des Loges, Marguerye, Strossmayer, Dinkel, Peitler, Moreno, Maret, Zalka, Foulon, Lipovniczki, Verot, Meignan, Sola, Ramadié, Place, David, Clifford, Dupanloup, Rivet, Fogarasy, Kovács, Pankovics (Munkács), Colet, Eberhard, Thomas, Bravard, Callot, Birò, Hugonin, Hefele, Perger, Emericus... (Steinamanger), Mariassy (Paleopolis i. p. i. Weihbisch. v. Erlau), P. Paulus . . . (Ajaccio), Forwerk, De Las Cases, Smiciklas, Krementz, Namszanowski, Connolly, Domenec, Guilbert, Montixi.

V.

Ordo et modus in celebratione sacri et generalis Concilii Tridentini observatus a Rmo. Angelo Massarello ejusdem s. Concilii secretario descriptus.1

De modo celebrandi sessiones, publicandi decreta, dicendi et colligendi vota et ordine sedendi.2

Praelatus, qui decantavit missam, accedit ad altare majus, accipit genuflexus e manibus primi Legati et Praesidentis decreta, quae in ipsa sessione publicanda erunt, suggestumque ascendens ea clara et alta voce legit (mos enim est, ut Praelatus qui missam in sessione celebravit, decreta ipsius sessionis legat ac publicet). Primo legitur decretum de dogmatibus fidei, deinde de reformatione, nam in toto hoc Concilio, tam sub Paulo III quam sub Julio III et Pio IV, ex constitutione ipsius Concilii observatum est, ut in qualibet sessione decreta de dogmatibus, ac etiam de reformatione publicarentur. Primo itaque decreto lecto ab ipso etiam Praelato Patribus dicitur, eis interrogatis: An placeat, per haec verba videlicet: Rmi. et Illmi. DD. Reverendique Patres, Placentne haec omnia vobis? Et statim per Secretarium Concilii, assistentibus duobus ipsius Concilii Notariis, qui vota singulorum accurate describunt, et cedulas, si qui forsan sententiam suam in scriptis deferunt, recipiunt, omnes Patres interrogantur singulariter: An placeat? Qui modus vota Patrum, scilicet scrutandi atque recipiendi in toto ipso Concilio obser

1 Nach Cod. lat. Mon. 813 (al. Cod. Vict 142).

2 Da in diesem Ordo auch zugleich das äussere Ceremoniell enthalten ist, das aber für unseren Zweck ohne Belang ist, theilen wir nur Auszüge mit.

« PoprzedniaDalej »