Obrazy na stronie
PDF
ePub

fides; sententia erat definitiva, erat sub pœna anathematis. Ergo habebat omnes conditiones, quas requirunt ad definitionem ex cathedra illi, qui propugnant personalem et absolutam inerrantiam Rom. Pontificis. Quid inde? Nec Africani Episcopi et S. Cyprianus in primis, nec Cappadoces cum S. Firmiliano1), nec cum S. Dionysio) Alexandrino Aegyptii auctoritati et definitioni S. Stephani cesserunt et sententiam mutarunt. Imo S. Cyprianus, ut auctoritati Stephani auctoritatem opponeret, ex Africa, Numidia et Mauritania concilium convocavit, cui octoginta quinque Episcopi interfuere, præsentibus etiam presbyteris, diaconibus et plebis maxima parte. In initio ita S. Cyprianus: <<Superest ut de hac re, de baptismate ab hæreticis collato, quid singuli sentiamus, proferamus: neminem judicantes aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum Episcopum se esse Episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis et potestatis suum arbitrium proprium, tanquam judicari ab alio non possit cum nec ipse possit alterum judicare, sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et præponendi nos in Ecclesiæ suæ gubernatione et de actu nostro judicandi.» Et omnes Episcopi judicaverunt baptisma hæreticorum esse invalidum: Stephanum Rom. Pontificem oppositum definientem errasse, et cum omnibus suam sententiam vellet imponere, limites suæ potestatis prætergressum. Illi ergo Episcopi agnoscebant Primatum Rom. Pontificis, sed non eo usque extendebant, ut crederent, unum Rom. Pontificem posse omnibus regulam fidei dictare, quam omnes Episcopi cœca obedientia, sine proprio judicio deberent accipere: sed persuasum illis erat, supremam Ecclesiæ potestatem, supremum magisterium, regulam fidei in omnium Ecclesiarum et Episcoporum libera consensione collocata esse.

Anonymi tractatus de baptismo hæreticorum in initio hæc habet: «In quo genere quæstionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate, et necessaria humilitate, nihil innovare gestiret.»

Ipse S. Athanasius non obstante expressa definitione S. Stephani Rom. Pontificis, videtur existimasse, hæreticorum bap

1) De Firmiliano patet ex ejus ad Cyprianum epistola.

2) De S. Dionysio conf. Euseb. hist. lib. VII. cap. 7, S. Hieronymus, qui integras literas Dionysii legerat, dicit, S. Dionysium, Alexandrinum Episcopum in Cypriani et Africanorum synodorum dogma de rebaptizandis haereticis consensisse.

tisma irritum et invalidum esse. Conf. Oratio II. contra Arianos, ubi asserit, hæreticos licet verba et nomina pronunciant, quia rectam fidem non habent, irrite, et invalide baptizare. Adeo Athanasio persuasum non erat, unius Rom. Pontificis auctoritatem ad supremum et irreformabile judicium constituendum sufficere.

Optatus Milevitanus item (lib. I. cont. Parmenian.) distinctis hæreticis a chismaticis, recipit ut validum baptisma schismaticorum, rejicit ut invalidum baptisma hæreticorum. Adeo Optato persuasum erat, non in unius Rom. Ecclesiæ auctoritate supremum judicium collacatum esse.

Ipse S Basilius adeo persuasum habebat, unius Rom. Pontificis auctoritatem ad ultimum judicium non sufficere, ut adhuc sua ætate rem non finitam existimet. Ait enim in epist. canonica ad Amphilochium, Iconii Episcopum: «Licet enim a Romanis prohibita sit rebaptizatio, nos hæreticos rebaptizamus. Ne dicant enim: in Patrem et Filium et Spiritum sanctum baptizati sumus, qui quidem Deum esse malorum effectorem existimant, instar Marcionis et reliquarum hæresum. Quamobrem si hoc placuerit oportet plures convenire Episcopos et sic canonem exponere, ut et is, qui fecit, sit extra periculum: et qui respondet, in responsione de his fide dignus habeatur. »

Et. S. Augustinus de hac causa rebaptizandi ait: quæstionis obscuritatem magnos viros et magna charitate præditos, Patres Episcopos ita inter se compulisse salva pace disceptare atque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutaverint, donec plenario totius Orbis Concilio, quod saluberrime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus firmaretur (de baptismo contra Donatistas).

Et de causa Cæciliani, quæ fuerat etiam Romæ judicata, ita S. Augustinus epist. ad Glorium Eleusium et alios: «Ecce putemus, illos Episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse restabat adhuc plenarium Ecclesiæ universalis Concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiæ solverentur.» En, quomodo omnes Episcopi Africani et Cappadoces et quinquaginta illi, qui judicarunt Iconii, en quomodo Firmilianus, Cyprianus, Augustinus credant, non in solo Rom. Pontifice, sed in unanimi omnium ecclesiarum, omnium Episcoporum consensu supremam auctoritatem et supremum judicium a Christo Domino collocata fuisse, et si quis ea recolat, quæ supra ex S. Cypriano (de unitate Ecclesiæ cap. IV.) retulimus, nec non et ea, quæ S. Augustinus scripsit de Petro cum ait: «Petrum cum accepit. claves, universæ Ecclesiæ personam gestasse, Petrum ipsius unitatis et universitatis Ecclesiæ figuram gessisse, quando ei dictum

est: Tibi trado, quod omnibus traditum est; cum Petro dictum fuit, ad omnes dictum fuit: Amas me? pasce oves meas: quædam esse, quæ ad Apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habere illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille in figura gessit personam propter Primatum, quem in discipulis habuit >> apparebit, quomodo sancti isti Patres et theoretice et practice semper eandem sententiam prædicaverint, in unanimi omnium ecclesiarum consensu supremum judicium collocatum esse.

Ad illud vero S. Augustini serm. 131. de verbis Evangelii Joan. tom. V. (al. II. de verbis Apost. Domin.) c. 10. n. 10.: «Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad sedem Apostolicam, inde etiam rescripta venerunt, causa finita est: utinam finiatur aliquando et error»- respodemus: Agebatur de manifesto errore, a duobus Conciliis jam damnato, damnatio missa Romam a duobus Pontificibus Innocentio et Zosimo confirmata fuerat. Ergo hic habemus consensum Episcoporum orientalium, qui primo coëgerant Pelagium fateri necessitatem gratiæ; habemus consensum totius Africanæ ecclesiæ, quæ Pelagianos damnaverat in Conciliis; habemus consensum duorum Pontificum Romanorumque conciliorum, in quibus Pontifices tunc temporis res majoris momenti decernebant. Ideoque consensus ecclesiarum erat sufficientissimus, ut interveniente auctoritate Romanæ ecclesiæ bis dirimeretur et causa ad finem perduceretur, cumque Pelagiani œcumenicam synodum postularent, jure negata est. Audiatur S. Augustinus (lib. I. ad Bonifacium cap. ultimo); «Aut vero, inquit, congregatione Synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur: quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnaudas necessitas talis extiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures, quæ ubi extiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per cæteras terras devitandæ innotescere potuerunt.»>

Cæterum ultima habita de Pelagianis cognitio fuit in synodo œcumenica Ephesina, ibique eorum causa ultimo et peremtorio judicio judicata fuit. Id constat ex relatione synodi ad Coelestinum I. Pontificem Rom.: «Porro autem perlectis in S. Synodo commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestinorum quæ a Pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere.» Unde S. Prosper hæresim Pelagianam simul cum hæresi Nestoriana uno tumulo sepultam fuisse canit in utriusque Epitaphio.

Ergo stat firma proprositio, omnes Africanos una cum S. Cypriano et S. Augustino credidisse, nonnisi in unanimi omnium

ecclesiarum consensione supremum judicium a Christo Domino. collocatum esse.

V.

Eadem sententia luculentius confirmatur ex praxi Ecclesiæ in cecumenicis conciliis.

Concilium Apostolorum.

Primum concilium et quod aliis omnibus normam præbuit, fuit concilium Hierosolymis ab Apostolis habitum Act. XV. Facta quæstione non minima, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas . . . ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem, super hac quæstione. Convenerunt Apostoli et seniores, videre de verbo hoc. Cum autem magna conquisitio fieret: surrexit Petrus et primus sententiam protulit; postea surrexit Jacobus et sententiam Petri probavit et adductis testimoniis prophetarum confirmavit et formam decreti proposuit, et placuit Apostolis et senioribus cum omni Ecclesia: et nomine totius Concilii editum est decretum: Visum est Spiritui sancto et nobis (collectis in unum): ut omnibus futuris generationibus constaret, et quænam sit regula Concilii habendi, et nonnisi unanimi Episcoporum consensioni promissum fuisse et præsentem esse Spiritum sanctum, qui Ecclesiam Christi in omnem veritatem inducit. Perlatum decretum ad ecclesias, docebantur plebes, ut ait scriptura, custodire dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Hierosolymis (Act. 15., 41.).

Cum Vigilius Papa Constantinopoli agens, ubi quintum Concilium agebatur, sacro concilio certis de causis suam præsentiam denegasset, pollicitus per seipsum se daturum sententiam: Patres iisque auctoribus et probantibus, Justinianus Imperator sic Pontificem Rom. ad concilium invitabat: «Inter nos placuit tam ipsum (Vigilium scilicet Papam) quam nos communiter convenire, eo quod sacerdotes decet communibus quæstionibus finem communem imponere. . . Pro his ad memoriam ejus (Vigilii) produximus magna illa Apostolorum exempla et Patrum traditiones. Licet enim sancti Spiritus gratia et circa singulos Apostolos abundaret, ut non indigerent alio consilio ad ea, quæ agenda erant; non tamen aliter voluerunt de eo, quod movebatur, si oporteret gentes circumcidi, definire, priusquam communiter congregati divinarum scripturarum testimoniis unusquisque sua dieta confirmaverunt. Unde communiter de eo sententiam protulerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis . . . Sed et sancti Patres, qui pro tempore in sanctis quatuor Conciliis floruerunt,

antiquis exemplis utentes, communiter de exortis hæresibus et quæstionibus disposuerunt.»

Synodus Ephesina.

Concilium Hierosolymitanum omnibus futuris Conciliis normam præbuisse, ante Patres Concilii quinti, clarius enunciaverat S. Coelestinus in epistola, quam ad sacram synodum Ephesinam per Legatos suos misit. «Spiritus sancti, ait S. Pontifex, testatur præsentiam congregatio sacerdotum. Certum est enim, quod legimus, (quia non potest veritas mentiri, cujus in Evangelio ista sententia est): ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum. Matth. XVIII. Quod cum ita sit, si nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest, quanto magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit tanta turba Sanctorum? Sanctum namque est pro debita veneratione collegium, in quo utique nunc Apostolorum frequentissima illius quam legimus Congregationis aspicienda reverentia est.

Nunquam his defuit, quem receperant prædicandum: adfuit his semper Dominus et magister, nec docentes a suo Doctore deserti sunt. Docebat, Ille, qui miserat, docebat, qui et dixerat, quid docerent. Docebat Ille, qui in Apostolis suis se confirmat audiri (Luc. X.). Hæc ad omnes in commune Domini sacerdotes mandatæ prædicationis cura pervenit: hæreditario namque in hanc sollicitudinem jure constringimur, quicunque per diversa terrarum eorum vice nomen Domini prædicamus, dum illis dicitur: Ite, docete omnes gentes. Advertere debet vestra Fraternitas, quia accepimus generale mandatum: omnes etiam nos id agere voluit, qui illis sic omnibus commune mandavit officium: necesse est, ut competenter nostros sequamur auctores; subeamus omnes eorum labores, quibus omnibus successimus in honore... Agendum igitur nunc est labore communi, ut credita et per apostolicam successionem hucusque detenta servemus.

Respiciamus rursus etiam illa verba nostri doctoris: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Sit oratio communis ad Dominum; scimus quæ vis divinæ illius præsentiæ sit futura, (Act. IV. 31.) supplicante concorditer tanta multitudine sacerdotum, quando locus ille moveri potuit, in quo unanimiter duodecim legimus supplicasse. Quæ tamen fuit Apostolorum petitio deprecantium? Nempe ut acciperent verbum Dei loqui cum fiducia, et per ejus manus virtutes agere, quarum præstante Domino acceperant potestatem.

Et vestro nunc sancto conventui quidnam aliud postulandum,

« PoprzedniaDalej »