Obrazy na stronie
PDF
ePub

Iracundior eft paulo; minus aptus acutis

Naribus horum hominum: rideri poffit, eo quod 30 Rufticius tonfo toga defluit, et male laxus

35

In pede calceus hæret. At eft bonus, ut melior vir
Non alius quifquam; at tibi amicus; at ingenium ingens
Inculto latet hoc fub corpore. Denique teipfum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam confuetudo mala: namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipfa hæc
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnæ.
Vellem in amicitia fic erraremus, et isti
Errori nomen Virtus pofuiffet honeftum.
At, pater ut gnati, fic nos debemus, amici
Si quod fit vitium, non faftidire. Strabonem

40

Appellat Pætum pater; et Pullum, male parvus 45
Si cui filius eft, ut abortivus fuit olim

Sifyphus: hunc Varum, diftortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit ? frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo eft? concinnus amicis
Poftulat ut videatur. At eft truculentior atque
Plus æquo liber: fimplex fortisque habeatur.
Caldior eft? acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et fervat amicos.
At nos virtutes ipfas invertimus, atque

50

55

Sincerum cupimus vas incruftare. Probus quis

Nobifcum vivit, multum demiffus homo? illi

Tardo ac cognomen pingui damus. Hic fugit omnes Infidias, nullique malo latus obdit apertum

(Cum genus hoc inter vitæ verfemur, ubi acris

R

60

Invidia,

65

70

75

Invidia, atque vigent ubi crimina); pro bene fano
Ac non incauto, fictum aftutumque vocamus.
Simplicior quis et eft (qualem me fæpe libenter
Obtulerim tibi, Mæcenas) ut forte legentem,
Aut tacitum, appellet quovis fermone moleftus;
Communi fenfu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem fancimus iniquam !
Nam vitiis nemo fine nafcitur: optimus ille eft,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum eft,
Cum mea compenfet vitiis bona, pluribus hifce
(Si modo plura mihi bona funt) inclinet, amari
Si volet: hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Poftulat, ignofcet verrucis illius. quum eft,
Peccatis veniam pofcentem reddere rurfus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cetera item nequeunt ftultis hærentia; cur non
Ponderibus modulisque fuis Ratio utitur, ac, res
Ut quæque eft, ita fuppliciis delicta coercet?
Si quis eum fervum, patinam qui tollere juffus
Semefos pifces tepidumque ligurierit jus,
In cruce fuffigat; Labeone infanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiofius atque
Majus peccatum eft? Paulum deliquit amicus,
Quod nifi concedas, habeare infuavis: acerbus
Odifti, et fugis, ut Drufonem debitor æris;
Qui nifi, cum triftes mifero venere Calendæ,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.

80

85

Comminxit lectum potus, menfave catillum
Evandri manibus tritum dejecit: ob hanc rem,
Aut pofitum ante mea quia pullum in parte catini

90

Suftulit

95

Suftulit efuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, furtum fi fecerit ? aut fi
Prodiderit commiffa fide? fponfumve negarit?
Queis paria effe fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum eft: fenfus moresque repugnant,
Atque ipfa utilitas, jufti prope mater et æqui.
Cum prorepferunt primis animalia terris,

102

105

Mutum ac turpe pecus, glandem atque cubilia propter,
Unguibus et pugnis, dein fuftibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ poft fabricaverat ufus ;
Donec verba, quibus voces fenfusque notarent,
Nominaque invenere: dehinc abfiftere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur effet, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Caufa: fed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, Venerem incertam rapientes more ferarum,
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injufti fateare neceffe eft,
Tempora fi faftosque velis evolvere mundi.
Nec Natura poteft jufto fecernere iniquum,
Dividit et bona diverfis, fugienda petendis;

110

Nec vincet Ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,

Et qui nocturnus facra Divûm legerit. Adfit
Regula, peccatis quæ pœnas irroget æquas;
Ne fcutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula cædas meritum majora fubire
Verbera, non vereor; cum dicas effe pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recifurum fimili te, fi tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui fapiens eft,

116

120

Et futor bonus, et folus formofus, et est Rex;

125 Cur optas quod habes? Non nofti quid pater,' inquit, • Chryfippus dicat: Sapiens crepidas fibi nunquam, Nec foleas fecit: futor tamen eft fapiens.' Qui?

135

Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus eft modulator: ut Alfenus vafer, omni 130 Abjecto inftrumento artis, claufaque taberna, Tonfor erat; fapiens operis fic optimus omnis Eft opifex folus, fic Rex.' Vellunt tibi barbam Lafcivi pueri: quos tu nifi fufte coerces, Urgeris turba circum te ftante, miferque Rumperis et latras, Magnorum Maxime Regum! Ne longum faciam. Dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quifquam ftipator, ineptum Præter Crifpinum, fectabitur; et mihi dulces Ignofcent, fi quid peccaro ftultus, amici: Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te Rege beatus.

140

SATIRA IV.

EUPOLIS, atque Cratinus, Aristophanesque, poetæ

Atque alii quorum Comoedia prifca virorum eft;
Si quis erat dignus defcribi, quod malus ac fur,
Quod machus foret, aut ficarius, aut alioqui
Famofus; multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce fecutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctæ naris, durus componere verfus :

5

Nam

10

15

Nam fuit hoc vitiofus. In hora fæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat ftans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus, atque piger fcribendi ferre laborem,
Scribendi recte; nam ut multum, nil moror. Ecce
Crifpinus minimo me provocat. • Accipe, fi vis,
Accipe jam tabulas: detur nobis locus, hora,
Cuftodes; videamus uter plus fcribere poffit.'
Di bene fecerunt, inopis me quodque pufilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis:
At tu conclufas hircinis follibus auras,
Ufque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capfis et imagine: cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,
Quod funt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media arripe turba ; 25
Aut ab avaritia aut miser ambitione laborat.
Hic nuptarum infanit amoribus, hic

puerorum:
Hunc capit argenti fplendor: ftupet Albius ære:
Hic mutat merces furgente a fole, ad eum quo
Vefpertina tepet regio; quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt verfus, odere poetam.

20

30

< Fœnum habet in cornu, longe fuge: dummodo rifum Excutiat fibi, non hic cuiquam parcet amico;

Et, quodcunque femel chartis illeverit, omnes
Geftiet a furno redeuntes fcire lacuque,

35

Et pueros et anus? Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus effe Poetas, Excerpam numero. Neque enim concludere versum

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »