Obrazy na stronie
PDF
ePub

Schulordnungen

der Stadt Braunschweig

1

Bestimmungen über die Pflichten und Rechte des Scholasticus zu St. Blasien.

1251.

DECISIO INTER CAPITULUM ET SCOLASTICUM.

Dei gracia Otto, dux de Brunswich, universis presentibus vel futuris hanc literam inspecturis salutem in illo qui est vera salus. Cum super diversis articulis, in subsequentibus enumerandis, a magistro Enghelberto et ex parte decani et maioris et sa5 nioris partis capituli sancti Blasii propositis per responsionem dicti magistri Enghelberti essemus sufficienter instructi, visum nobis fuit et iuste ipsum magistrum in omnibus excessisse. Ad satisfactionem igitur preteritorum et ad cautelam futurorum de prudentum virorum consilio diffiniendo sic duximus statuendum, ut 10 dictus magister cameram habeat in dormitorio puerorum, sicud sui antecessores habere consueverunt, in qua singulis noctibus dormiat, scholares ad matutinas excitando, quibus et ipse interesse debet, et ipsorum scolarium insolencias, si necesse fuerit, refrenando. Item disciplinam chori, studium scolarium, quod heu iam 15 dudum in dicta ecclesia viluisse videtur, cum omni discrecione ac opera reformabit, ita videlicet, ut non solum a decano et capitulo, verum ab aliis diligencia ipsius rite valeat commendari. Scolas suas ad pensionem ultra non locabit, sed per se scolares et pauperes quibus deest pecunia, si ydoneos viderit, pro suo 20 discrecionis modulo ac sciencie informabit. Scolares vero ad mandatum decani faciet intrare et exire ad divinum officium celebrandum, nec aliqua facultas sibi sit, prout aliquando fuit, ipsos a choro sive a divino obsequio repellendi seu maliciose tacenti.

Schulordnungen der Stadt Braunschweig

1*

Et si ausu temerario in hoc reus inventus fuerit, quod absit, vel de aliquo suprascriptorum remissus et negligens fuerit, omni iure quod in choro vel in scolis habere videtur privatus sit perpetuo ipso iure, et sit libera facultas preposito ipsam scolastriam locandi persone ydonee, prout viderit expedire. Preterea salario, s duorum solidorum videlicet pro omni iusticia ab antiquis temporibus constituto et ab antecessoribus suis magistris recepto, contentus debet esse, nisi quis sine omni pacto et convencione sibi ultra quid gratis offerat intuitu honestatis. Item nullum scolarem de familia dominorum obtentu sallarii sui a scolis re- 10 pellat, sed si sallarium debitum tempore debito ab ipsis habere nequiverit, coram decano et capitulo de hoc querelam deponat, qui iusticia mediante ipsi complementum iusticie exhibebit. Et si secus fecisse inventus fuerit et a decano et maiori parte capituli monitus non satisfecerit, pene supradicte, scilicet privacioni, 15 ipsum decrevimus subiacere. Item quod idem magister contumaciter decano obedire recusavit et in signum sue obediencie in locis in quibus canonici ipsius ecclesie vestes religionis deferre consueverunt sine religione incessit ac panes prebendales semel et iterum contra inhibicionem decani rapuit, verum eciam scola-20 res in choro vices suas explere prohibuit maliciose et decanum probris et contumeliis affecit, pro hiis excessibus vi mensibus tali penitencie subiacebit. Primo veniam petat a decano et capitulo cum genuum flexione, in superiori parte claustri sine strepitu et cum omni reverencia sit conversacio eius, cibis quadragesimalibus 25 vesci debet singulis diebus dominicis dumtaxat exceptis, nisi uberiorem graciam a decano et capitulo valeat impetrare, infimum stallum habebit in choro, veste lugubri, scilicet cappa, indutus erit, singulis noctibus in dormitorio dominorum tempore penitencie permanebit et singulis diebus in choro ad singulas horas erit 30 primus in choro et ultimus de choro, vicem suam tamquam canonicus in choro non explebit, sed decanus per alium faciat expediri. Tempus vero huius penitencie, si idem magister pro tempore expleverit humiliter et devote, decano et capitulo concedimus moderandum. Duas marcas puri argenti, in quibus tenetur ecclesie, volumus, ut ipsas infra 35 xiiiicim dies exsolvat a die promulgate sentencie computandos, nec compensari volumus cum eisdem marcis fructus sue prebende a tempore sue contumacie suspensos, sed ipsos fructus in pios usus converti pro decani et capituli voluntate. Habita eciam consideracione sue peticionis, videlicet ut de bonis noviter comparatis 40

« PoprzedniaDalej »