Obrazy na stronie
PDF
ePub

vit, ita consummatione sublimi eumdem jam perficiendo concludit, ut in illo sit nostrum explicuisse, a quo nobis fuit inchoasse. Damus ergo gloriam et honorem eidem sanctæ atque indivisibili Trinitati, quæ nobis et ex se dicere, et in se dicta complevit : quæ reformavit in extremitate sæculorum remedia pietatum, et resolvit ligamina vinculorum. Sit gratiarum actio et reverentiæ plenitudo a nobis omnibus in commune ipsi clementissimo principi bonorum gratifico largitori, cujus votorum instantia benigna Deus attulit complementa, cujus dispositio piissima pressurarum removit exitia, cujus temporibus conferat vigere justitiam, et exuberare misericordiam opulentam cujus post præsentis ævi tempora diuturna, cum sanctis omnibus tribuat in remuneratione coronam. Nos autem omnes hanc decretorum nostrorum seriem, ex rectæ fidei vel pietatis ac justitiæ fonte manantem, coram Deo et sanctis angelis ejus, orthodoxis omnibus et nunc et in futurum impensissime commendamus, obsecrantes ut hanc et reverenter adimpleant, et ab æmulis benigne defendant. Contemnentibus autem eam divinæ veritatis ultio pavenda præveniat; observantibus autem misericordia profluens, pax perpetua et gloria sempiterna contingat. Hujus quoque sententiæ fortitudine vel vigore, decreti nostri seriem, quam in serenissimi Domini nostri edidimus nomine, pro rebus a divæ memoriæ patre tuo quolibet titulo conquisitis decernimus omnino custodiri. Legem denique quam pro coercenda principum cupiditate idem clementissimus edidit princeps, simili robore firmamus, atque ut futuris temporibus modis omnibus observetur, pari sententia definimus. Quæ etiam ne taciturna temporum vel obliviosa vetustate deserantur, huic nostræ

constitutioni utraque decrevimus innectenda, ita cunctorum memoriæ commendanda, ut a cunctis regulis superius ordinatis nusquam maneant segregata. Cætera quoque decretorum nostrorum judicia, quæ ab hac sancta synodo noscuntur esse confecta, si quis convellere fortasse decreverit, aut implere neglexerit, vel infringere quandoque voluerit, per judicium omnipotentis Dei anathema sit. Soli autem Deo nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

S IV.

Cérémonial des conciles d'Écosse en 1225.

Pour l'intelligence de ce cérémonial, il est nécessaire d'avertir le lecteur qu'il n'y avait pas de métropolitain en Écosse en 1225, et que le pape Honorius, voulant néanmoins que les conciles provinciaux fussent célébrés par les évêques de ce pays, les autorisa, par un décret spécial, à élire parmi eux un conservateur du concile, et à tenir le synode sous la présidence de ce conserva

teur.

Modus procedendi in concilio cleri Scoticani.

Primo induantur episcopi albis et amictis, cappis, solemnibus mitris, chirothecis, habentes in manibus baculos pastorales; abbates superpelliceis et cappis, mitrati cum mitris; decani et archidiaconi in superpelliceis et almuciis et cappis; alii vero clerici sint in honesto habitu et decenti. Deinde procedant duo ceroferarii, albis et amictis induti, cum cereis ardentibus ante diaconum, qui legat evangelium, Ego sum pastor bonus, etc., quem comitetur subdiaconus, et petet diaconus bene

dictionem a conservatore si præsens fuerit, vel ab antiquiore episcopo si sit absens. Prælecto evangelio osculetur liber a conservatore et singulis episcopis. Deinde incipiat conservator hymnum Veni Creator, et ad quemlibet versum incensetur altare ab episcopis. Quo facto, qui haberet dicere sermonem accepta benedictione a conservatore, incipiat sermonem ad cornu altaris. Finito sermone vocentur citati ad concilium, et absentes puniantur secundum statuta. Quibus statutis ibidem perlectis in publico, excommunicent episcopi secundum statuta, habentes in manibus singuli candelas. (Supplément de Mansi à Coleti, t. II, p. 226.)

Ce concile de 1225 se termine par une série d'excommunications au bout desquelles les évêques, éteignant les cierges qu'ils tenaient à la main, prononcent ces mots : « Et sicut hæc lucerna in præsenti extinguitur, sic extinguantur lucernæ eorum ante viventein in sæcula sæculorum, et demergantur in inferno animæ eorum nisi resipuerint et ad satisfactionem et emendationem venerint. Fiat, fiat, amen. »

S V.

Ordo celebrandi concilii Rhemensis 1326.

In hoc sacro provinciali concilio ordinem procedendi cupientes statuere Deo gratum, ut suavis et dulcior reddatur pastoralis sollicitudinis labor in fructu: ordinamus pro futuris temporibus, ut ingressu sacri provincialis concilii missa de Spiritu Sancto per nos archiepiscopum et successores nostros archiepiscopos Rhemenses, vel quibus committemus, in pontificalibus, celebrabitur solemniter; suffraganeis secundum suum

:

ordinem in cappis et baculis pastoralibus, una cum abbatibus præsentibus secundum sui decentiam status ornatis qua completa proponetur verbum Dei, et indulgentia concedetur, et statim decantabitur Veni, Creator Spiritus, ita quod totam spem nostram ad solam referentes summæ providentiam Trinitatis, procedamus confidenter ad tractatum et expeditionem in concilio agendorum, horis et diebus sequentibus opportunis. Quibus peractis, fiet definitio per archiepiscopum, seu ejus commissarium, et statuta, si quæ sunt ibidem facta, pronuntiabuntur suffraganeis, cum mitris et baculis pastoralibus, ac præsentibus aliis in concilio congregatis. Et data benedictione recedere poterunt ad hujusmodi concilium congregati.

FIN.

« PoprzedniaDalej »