Obrazy na stronie
PDF
ePub

accessit anno 1080, et quilem ipse ab imperatore A ejusque comprovinciales episcopi, significarunt anno

id exsequendi curam accepit. Ille vero timore perterritus, nocte cum Theodorico Virdunensi clam se proripuit, ne tam scelerati facinoris esset particeps. Post hoc conventiculum, Romam pontificem adiisse dicitur, a quo sibi non absolutionem modo, sed et potestatem schismaticos absolvendi præsules, qui ad ecclesiæ reverterentur gremium, assecutus est. Imperatoris in offensam prolapsus anno 1084, ex eo quod Moguntiam non convenisset ad consecrationem Egilberti Trevirensis, ad tempus iræ cedendum duxit. Consilium itaque cepit Jerosolymam religionis causa adeunli. Priusquam vero proficisceretur, Sopliia comitissa cœptam a Theodorico duce Lotharingiae avo suo, et a se absolutam capellam sub Asmantia consecrari desideravit. Intercessit Hodierna S. Glodesendis in urbe Matensi abbatissa, hac inducta ratione quod hæc capella in territorio Domni Martini de jure capituli sui constructa esset : sed tandem eo pacto assensit, ut certum censum comitissa S. Glodesendi persolveret. Tum capellam hanc, in honorem S. Mariæ a Pibone dedicatam, Sophia sancto Michaeli al Mosam in manu Sigifridi abbatis tradidit. Libertatem ejus capellae concessit Pibo episcopus, qui ait hoc pactum firmatum fuisse illo anno, quo Jerusalem ipse iturus erat, scilicet anno ab Incarnatione Domini 1083, inlictione viii. Peregrinationem Jerosolymitanam aggressus est eum Conrado Luciliburgensi, et in itinere voto se obligavit, si in patriam salvus et incolumis reliret, monasticam

vitam se professurum. Quod reipsa redux praestitit C

in Divionensi Sancti Benigni cœnobio, cui primo sui pontificatus anno altaria duo ab U'one concessa litteris suis confirmaverat. Facta vero professione, a diœcesanis suis desideratus, jussu pontificis Victoris II[ Eeclesiæ suæ curam resumere coactus est, cui verae crucis portionem, a Constantinopolitano dono acceptam, auro gemmisque ornatam delit. Cellulam monachorum apud Barrum a Sophia comitissa conditam et subjectam monasterio S. Michaelis diœcesis Virdunensis probavit anno 1088. Suum praebuit assensum anno 1001 ut Lutulfus decanus monasterium in honorem S. Leonis ædificaret ; laudavitque omnes eidem loco factas donationes. Eodem anno turrim jussit ædificari in catliedrali ecclesia, in qua duas suspendit campanas, triaque erexit altaria. Magnam quidem hanc coronam, chorum inter et altare suspensam, in cujus circuitu acceniuntur cerei, ecclesiæ suæ dono dedit. Ah hæc adde quadraginta molios vini nec non ecclesiam quamdam, quæ largitus est ea lege, ut quotannis fieret ejus anniversarium. Ecclesiam S.Chlodulfi apud Laium dedicavit anno 1092, ac paulo post Beatrtcem, quondam uxorem Bertholdi ducis, defunctam vii Kal. Novembris hujus anni, in urbe Tullensi sepelivit. Egilberto metropolitano schismate inquinato ille

1093 se amplius ei non obtemperaturos. Ad eam ætatem referendum videtur responsum Urbani II papæ ad plurimas a Pibone propositas quaestiones. Dedit litteras anno 100% de fundatione prioratus S. Theobalèi de Amerevilla. Richerum Virilumomsem nuper ab Hugone Lugdunensi ordinatum in episcopalem civitatem releuntem honorifice accepit anno 1093. Claromontano concilio, in quo Saracenis ad terræ sanctæ recuperationem indictum est be!lum, interfuit hoc ipso anno ; quin et ipse crucem sumpsisset, nisi aetate infirmitatibusque fuisset præpeditus. Quamplurimarum ecclesiarum in diœcesi sua fecit consecrationes pluriumque, abbatiarum et prioratuum fundationes probavit. Largitus est an. B 1096 altare situm in Commarceio beatae Mariæ Molismensi cum conditione sex denarios census so!vendi. Ursus quidam ortu Beneventanus, post varias pereginationes in Lotharingiam accessu, substititque prope Novum Castum in monte Sionna, ubi oratorium construxit in honorem sancti Jacobi apostoli, cujus reliquias, quas secum attulerat, ibidem reposuit. Id oratorium a Pibone consecratum fuit ; dein cella oratorio adjuncta est, quam Pibo ad Ursi preces S. Mansueti monasterio contulit, ut in ea collocarentur monachi, quibus altare S. Germani de Sionna concessit, litterisque datis 1007, Iv Kal. Miartii statuit ut omnes montem illum inbabitaturi, ad cellam illam convenirent pro bap.ismo et sepultura, cæterisque animæ et corporis subsidiis. Consecravit anno 1101 v. Id. Octob. ecclesiam de Portu. Rogante Theomaro abbate S. Mansueli, ratum habuit domum Drogonis dapiferi et Evæ uxoris ejus, in ecclesia Sancti Mansueti sepultorum, anno 1102, indict. x. Ad ejusdem abbatis preces firmavit omnes S. Mansueti possessiones an. 1103, indict, xr. Subscripsit anno 1103 litteris de fundatione cellæ apud castrum Vallis-coloris, in fundo a Josfrido nobilissimo principe Molismensi cœnobio attributo. Richardum Albanensem episcopum et apostolicae sedis legatum honorifice accepit anno 1107, ipsumque precatus est ut consecraret recens instauratam Sancti Mansueti ecclesiam, itemque absolutam a Sehero abbate Calmosiacensem, cujus in gratiam quam plurima jam ab ipso acta fuisse testatur Calimosiacense chronicom. Eodem anno decessit mense Novembri ex necrologio Sancti Mansueti xi Kalendas Decembris, ex necrologio S. Vitoni et S. Benigni Divionensis ix Kalend;s, et ex necrologio cathedralis viii Kalendas, cum Tullensi ecclesiæ præfuisset annis 38. Sepultus in ecclesia Tullensi, in sacello S. Mariæ Miagdalenæ : unde pluribus post annis eruta ejus ossa, cum ossibus Reginaldi de Sylvanecto episcopi humata sunt prope minorem portam, qua ex calhedrali in claustrum descenditur.

[merged small][ocr errors]

Privilegium pro monasterio S. Apri. (Anno 1072.) [ Dom CALMET, Hist. de Lorraine, t. IV, Preuves, p. 472. ]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ommium quae subsistunt æternaliter creatricis atque moderatricis, Pibo sanctae Tullensis Ecclesiæ humilis praesul divinae dispositionis gratia.

Agitur quotiescunque animus uniuscujusque ad bonum velle inspiratur, maxime ille qui plus caeteris in hoc mundo aliquid habere cernitur, cum invigilat, ut ex rebus terrenae dominationis Dei clementia sibi propitietur. Nobis tamen pastoribus Ecclesiæ pia sollicitudo inlicitur, ut grex Dominicus in ea constitutus, nostra providentia paseatur, et gemina vitæ substantia sub temporali administratione fulciatur. Idcirco universis Ecclesiae nostræ, cui Deo auctore præsidemus, tam praesentibus fidelibus quam etiam post longe sequentibus, certa ratione manifestum esse volumus quod, ad locum Sancti Apri devenientes et victualem monachorum administrationem pie considerantes, nobis in futuri dislrictione julieii non modice profuturum esse credimus, si ea quæ ad alimenta fratrum illic Deo servientium pertinent, augeremus, ut per hoe et memoriale nostrum in eo loco certius consisteret, et servorum Dei pro adeptione salutis nostræ perpetualiter oratio non cessaret.

IIujus itaque rei gratia ducti nostrorumque pr;e. decessorum provocati exemplo qui de rebus ad se pertinentibus quædam eidem loco pro suarum remedio animarum conlulerunt, consilio nostrorum fidelium, eis donatione firma concessimus duo altaria pro nostræ remedio animæ, mostrorumque antecessorum et successorum hujus sedis pontificum, scilicel altare (le Blademaco super Mosellan ex integro, cujus medietatem hactenus ab antiquo retinebant, sicut etiam adhuc medietatem retinent ecclesiae ejusdem villæ, et altare ecclesiæ de Fain ultra Mosellamjuxta Barum castrum, ea videlicet lege qua cætera altaria totius abbatiæ antiquitus tenuerant, id est ut loco. dentibus vicariis quibus tantummodo curam animarum per eorum electionem committimus, ipsi eadem altaria redimere nequaquam compellantur, sed solummodo, ut dictum est, succiduos vicarios exhibeant, qui de manu nostra curam animarum suscipiant. Nostro etiam pontificali dono tradimus locoet fratribus Sancti Apri, cum laude nostrorum filo. lium, quamdam mulierem, nomine Peilam, cum duo. bus filiis ad nostram poteslalem dudum pertinentem Gavalonem, ac de nostro jure ad eorum jus perpetualiter retinendas transfundimus, ut pro nostrae

A

[ocr errors]

remedio animæ, nostrorumque antecessorum atque successorum, omnis eorum posteritas in fratrum prædicti loci servitio permaneat.

Confirmamus quoque eidem loco cuncta quæ in privilegiis nostrorum antecessorum, videlicet Gauzlini, Gerardi ac beatae memoriae Brunonis in ejusdem loci armario continentur, et quae adhuc Dei gratia solide retinere videntur, nec non etiam confirmamus ea quæ temporibus prædicti venerabilis Brunonis idem coenobium acquisivit, id est cellam de Danguiliaco, cum omnibus suis appenditiis, sicut in chirographo felicis memoriæ Walteri comitis, qui ejusdem cellae domum Sancto Apro ob suae remedium animae contulit.

Quin etiam confirmamus ea quae temporibus nostri antecessoris Ulonis apud Baini-Villam ab Holliercle et filio ejus Odelrico, sicut in eorum ehirographo continetur, prædictum cœnobium acquisivit.

Hæc ergo omnia præsenti cartha nostra pontificali auctoritate prælibato monasterio perpetualiter possidemla corroboramus, quatenus ex hac pietate fratres præsentialiter in memoriam reducant quantum pro bona voluntate omnipotenti Deo pro nobis instanter supplicare debeant.

Petimus denique et obsecranles deprecamur successorum nostrorum paternam benevolentiam, ut hæc nostræ largitatis oblatio firma habeat et rata, sicuti et ipsi quoque sua decreta constituturi sunt, servari perenniterillibata ; scientes proculdubio se ita pro bona voluntate remunerandos, sicut pro temeritate ea quæ pro animarum remelio instituta sunt, ab auctore mundi gravius puniendos. Ut autem hæc nostræ traditionis concessio in futuris temporibus firmior habeatur, et perpetualiter illæsa conservetur, manu omnium fidelium nostrorum ea corroborari fecimus, et auetoritatis nostrae gratia durare per succedentia tempora decrevimus. Ego Pibo gratia Dei Leucorum episcopus signavi. Sign. Hugonis primicerii. Sign. Milonis Virdunensis primicerii, et hujus sedis archid. Sign. Lamberti majoris archid. Sign. Rudolphi archid. Sign. Hugonis majoris archid. Sign. I.amberti junioris archid. Sign. Albrici archid. Sign. Luitulfi archid. Sign. Hugonis junioris archid. Sign. Theodorici archid. Sign. Friderici hujus urbis comitis. Sign. Ilaimonis comitis, et filii ejus Odelrici.

Sign. Everardi comitis, et filiorum ejus Gilberti et A bibilis perpetualiter maneat, statuimus hoc chi

Henrici. Sign. Milonis et fratris ejus Walteri. Sign. Hugonis et fratris ejus Warneri. Sign. IIenrici advocati. Sign. Domini Widonis abbatis cœnobii S. Apri. Sign. Domini Winbaldi abbatis coenobii S. Mansueti. Data iv Idus Octobris in plenaria synodo, anno ab Incarnatione Domini 4072, indictione decima, regnante Henrico IV Romanorum rege, anno regni ejusdem xvi *, duce Theodorico. Ego Walterus cancellarius decanus, et arcbid. recognovi et subscripsi, atque signavi.

II.

Controversiam Valonem inter abbattem S. Arnulfi et abbatissam Buceriensem de ponte quodam e.rortam compescit. (Anno 1073.) [D. CALMET, ibid. p. 474, ex authentico Buxeriensi.] In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris,

et Filii, et Spiritus sancti, Pibo gratia Dei Leucorum præsul.

Quoniam divina gratia dignata est nos, non nostris

meritis, ad pastorale oflicium promovere, oportet.

ut res nostræ ecclesiæ solerter studeamus tam in minimis quam etiam in maximis providere. Quapropter noverit omnium posteritas, tam præsentium quam futurorum, quod fuerit exorta contentio inter duas abbatias, scilicet Buxeriensem nostræ ecclesiæ, et Sancti Arnulphi Metensis ecclesiæ, de quodam ponte quem noviter construxerat abbatissa Buxeriensis super suum proprium fundum, sed tamen in banno et cursu aquæ, nomine Murth, pertinente ad abbatiam Sancti Arnulfi, pro qua contentione amicabiliter diflinienda convenimus ego et confrater noster Metensis Ecclesiæ venerabilis præsul Herimannus, cum duce Theodorico, atque venerando abbate Walone coenobii Sancti Arnulfi, ubi disposuimus, fraterna charitate mediante, quatenus prædictus abbas concederet ibi fieri pontem, eo temore ut annuatim sibi persolveretur census xii denariorum publice, festo sancti Remigii, et ad hunc censum recipiendum esset præsens eo die supra ponlem legatus abbatis Sancti Arnulfi, ab hora prima, usque ad sextam; qua transacta legatus recederet. Si vero usque ad vesperam legatus abbatissæ Buxeriensis persolveret prædictum censum apud cellam Laium, susciperetur sine justitia. Si autem ultra noctem negligeret persolvere, in crastino redderet cum justitia . Quod si pons per incuriam, aut imminente impetu aquæ, fuerit destructus, et noluerint restituere, abbas Sancti Arnulfi, redeat ad pristinam banni sui consuetudinem, et abbatissa ad suarum navium transmeantium antiquitatem ; et eradicet statuas ipsius pontis, ne sint impedimento piscaturæ, vel uavibus abbatis Sancti Arnulfi. Ut vero hæc nostra communis diffinitio rata et sta

rographum conseribi, quatenus utraque abbatia istius chirographi partem habeat, ad confirmandum hujus nostræ diflinitionis perpetuale testimomium.

Ego PiBo, Tuliensis Ecclesiæ præsul, signavi.

Sign. primicerii Hugonis.

Sign. Lamberti archidiaconi.

Sign. IIugonis archid.

Sign. Odelrici archid.

Item sign. Odelrici archid

Sign. Friderici comitis.

Sign. Odelrici advocati de Nanceio.

Sign. Alberti.

Sign. Henrici advocati.

Sign. Hugonis villici.

Sign. Berengeri advocati.

Ego gratia Dei IIerimannus Metensis Ecclesiae episcopus, consilio nostrorum fidelium laudavi.

Sign. Alberonis primicer.

Sign. Richeri decani et archidiaconi.

Sign. Walonis abbatis Sancti Arnulfi.

Sign. Gerwaldi archidiaconi.

Sign. Johannis ærarii.

Sign. Folmari comitis.

Sign. Menzonis advocati.

Sign. Chunonis de Tincherei.

Sign. Haimonis.

Sign. Everardi de Asmantia.

Sign. Alberici.

Sign. Ottonis.

Sign. Lamberti.

Sign. Dodonis.

Sign. Gerardi.

Actum Tulli publice anno Dominicæ Incarnationis 1073, indictione xi, iii Kalend. Maii, regnante Henrico juvene Romanorum rege, ducamem regni Theoderico duce regente.

Data per manus cancellarii et archidiaconi Walteri, astipulantibus idoneis suprascriptis testibus.

[merged small][ocr errors]

In nomine Patris, et Filii, et spiritus sancti. Utile summopere et necessarium est rectoribus ecclesiarum gestarum rerum dispositiones ad notitiam posterorum litterarum memoriæ firnissime commendare. Innotescat igitur universis sanctæ matris Ecclesiæ filiis et fratribus quoniam ego Pibo gratia Dei Tullensis episcopus, precibus et gratia comitissæ Sophiæ dilectæ filiæ nostræ, quamdam ecclesiam in honore beatæ Mariæ, quam ipsa a fundamento construxerat, consecravi. Sed quia parochiani Asmantiæ priscis temporibus subjecti ad Domnum-Martinum fuerant, sicut et aliarum circumjacentium villarum, scilicet de Layo, de OEmunt [alias, de Eumont], de Blanzeyo, et de Sechamp, et nunc et illi de Asmentia et de prædictis villis omnes

certis ex causis a tali subjectione remoti erant, A gnoscimus et laudamus, et impressione sigilli nostri

consilio nobilium suorum rogavit nos prædicta co-
mitissa Sophia ut quid juris, qui ecclesiæ Beatæ
Mariæ deservirent, habuissent, vel habituri essent,
vel quibus ex causis parochiani de Asmantia a sub-
jectione Domni Martini remoti essent, ne aliqua
contemtio vel controversia in posterum oriretur,
scripto mandaremus.
Noverit igitur omnis ecclesiam beatæ Mariae cum
sua capella de castro ita liberam a dominis et prin-
cipibus castri taliter constitutam fuisse, quod nec
censum, nec respectum aliquem Ecclesiæ Tullensi
debeat. Ita ut tamen quod clericus a comitissa vel
successoribus ejus de praebenda beatæ Mariæ in-
vestitus Tullum veniet, et a sede nostra curam ani-

marum suscipiet, et pro Christianitate conservanda B

fidelitatem faciet. Quibus enim ex causis parochiani de Asmentia a subjectione Domni-Martini remoti sint, sicut ab ipsa comitissa vel fidelibus ejus didicimus, fideliter scribimus. Theodericus dux, comitissæ avus, qui jure haereditario comiti Folmaro in Asmantia successit, mediam partem decimarum ecclesiæ Domini-Martini hoc pacto dedit et concessit, ut presbyter de Domno-Martino in Sabbato sanctæ Paschæ oleum et chrisma capellano Beatæ Mariæ duret, et in omnibus synodis et conciliis per omnia et pro ipsa decima ipsum capellanum excusatum haberet. Prædecessor etenim meus bonæ memoriæ Bertholdus episcopus, ad memoriam pristinæ subjectiouis duas oblationes ad Domnum-Martinum quoquo anno ferendas instituit, et quia illi de Asmantia duri et feroces semper exstiterant, ita ut archidiaconus vel decanus aliquis oppidum eorum tam causa minime auderet intrare, hoc similiter idem episcopus constituit, ut ad Domnum-Martinum ad synodum vocarentur et irent. Praeterea muneribus et precibus ipsius Theoderici ducis interpellatus laude et assensu Berengarii illius castri archidiaconi, et concessione sui capituli, in plena synodo constituit, et in posterum tene:;dum censuit ut nullam subjectionem, vel redibitionem, vel exactionem aliquam ecclesia Domini-Martini ab ecclesia Beatæ Mariæ, vel a parochianis ejus exquireret vel haberet amplius. Igitur comitissa sophia " ecclesiam Beatæ Mariæ, a nobis, ut praediximus, dedicatam, quam ipsa novam de veteri reddiderat satis plenarie diligens, duos mansos inibi a priscô tempore datos pro eleemosyna ut ecclesia possideret, libenter concessit, et in augmento eleemosynae item alios duos mansos, cum duabus ancillis, et uno servo, eo tenore quo ipsa tenebat laude filli; sui comitis Theoderici, dedit ad altare Beatae Mariae; dedit et omnes decimas grossas et minutas de castro et oppido, scilicet de omnibus dominucaturis, de censalibus, de arigalibus, de styrpalibus. Nos itaque pro honore Dei Genitricis Mariae tale domum laudamus et confirmamus, libertatem et occls_ siae in præsentia nostra testimonio multorum nol)ilium et ignobilium recognitam et laudatam reco

D

in perpetuum conservandam anathemate confirma-
mulS.
Signum Pibonis episcopi.
Sign. Alberici abb. Sancti Mansueti.
Sign. Riehardi abb. Sancti Apri.
Sign. Hugonis primicerii.
Sign. Riquini archidiaconi,
Sign. Stephani archidiaconi.
Sign. Dodonis decani.
Sign. Theoderici archidiaconi et cancellarii.
Sign. Ibini scabinii.
Sign. Theoderici comitis.
Sign. Rainardi comitis.
Sign. Wirici de Belrain.
Sign. Wirici de Danubre.
Sign. Walterii et Arnulfi fratrum.
Acta sunt hæc Tulli in majori ecclesia, anno ab
Incarnatione 1076 indic. xiv, ordinationis vero mo-
strae x, imperante Henrico III, regnante per sæcula
Domino Jesu Christo feliciter. Anmen.

IV.
Charta pro ecclesia Sancti Deodati.
[Gall. Christ. XIII, Pr. 472.]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti Pino, Dei gratia, sanctæ Tullensis ecclesiae episcopus, universis in Christo rematis Christi pacem et regnum. C Amor futurae patriae, qui in filiorum Dei cordibus plurimum exaestuat de praesentis Ecclesiæ cura et administratione vigilanter deliberat, tantoque potentius eam fovet et amplectitur, quo agnoscit quia eo quod suspirat, non alio modi felicius pervenitur: et nos ergo pro ratione nostri offici in iis quæ ad nos pertinent satagentes, ecclesiæ quoque Sancti Deodati, quæ in tuitione nostra similem curam impendimus, ecclesiamque de S. Remigii monte, quam dux Theodoricus diu per invasiones obtinuerat, tempore Reimbaldi præfatæ ecclesiae præpositi, synodali judicio et canonicali auctoritate, ipsius quoque praepositi legali comprobatione recuperatam præbendæ fratrum in perpetuum concessimus: quia vero ejusdem ecclesiæ frater episcopus sui a!tare acquisitæ ecclesiae in memoriam mei obitus oer singulos annos eodem jure, eademque integritate qua tenuimus fratribus ibi servientibus perpetuo tenendum tradimus: verum quia charilati invident charitatis inimici, bonisque institutis pars adversa reluctatur, decernimus, ut quisquis hoc decretum turbaverit, nostro anathemate percussus, iram justi judicii sentiat. Praesentem itaque descriptionem nostra auctoritate confirmamus, testimonio etiam fidelium nostrorum roborari censuimus. Signum Pibonis episcopi, S. Ricuini primicerii, S. Reimbaldi archidiaconi, et S. Deodati præpositi, S. Stephani archidiaconi, S. Hugonis archidiaconi, S. Gotberti cantoris, S. Alberonis cantoris, S. Thromari abbatis, S. Mansueti, S. Widrici abbatis, S. Apri, S. Bertrici

abbalis Mediani monasterii, S. Rainaldi comitis, A rogante et instante supradicto duce cæterisque qui

S. Warini advocati, S. Letfridi, S. Henrici de S. Vedusto, S. Gilberti villici.

[ocr errors][merged small]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Pibo, Dei gratia, Leuchorum episcopus, omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis, salutem in perpetuum.

Quoniam tempora, quæ semper defluunt et nunquam in eodem statu permanent, ex longitudine dierum oblivionem pariunt, et per oblivionem contentiones sæpe oriuntur, eapropter ad cautelam actiones temporum scripturæ commendantur, et per scripturam posteris mandantur. Facile enim retinetur quod scripturæ commendatur. Notum sit igitur præsentibus et futuri temporis hominibus ecclesiam de Munz antiquitus capellam de Blano exstitisse, hominesque apud eamdem villam de Munz commorantes ter in anno, videlicet in Pascha, Pentecostem, et Natale Domini, ex consuetudine apud matrem suam ecclesiam de Blano convenire et debitas oblationes presbytero de Blano ibidem persolvere. Verum quoniam huic antiquæ consuetudini homines ejusdem villæ de Munz tempore nostro obviare comati sunt, per duos annos nostra pastorali justitia et judicio sanctæ Tullensis Ecclesiæ prædictis hominibus divina sunt interdicta, donec præsumptionem suam condigna satisfactione emendarent. Hac necessitate homines de Munz compulsi, dominum suum ducem Theodericum, in cujus manu prædicta villa tunc erat, convenerunt, obnixe precantes ut per eum ab hujusmodi sententia absolverentur. Mediante igitur domino duce Theoderico, prædictis hominibus de Munz ibidem baptisterium et liberam sepulturam concessimus, et ut deinceps in trihus jam dictis solemnitatibus ad Blano ire non cogerentur statuimus. Cujus rei compositio cum ad aures domni Theomari, qui tunc temporis præerat Ecclesiæ beatissimi Mansueti, pervenisset, consilio sæpientum, quos consiliis suis asciverat, huic facto rationabilibus modis contradixit pro eo ne si forte præfata capella licentia diaconi et archidiaconi mater Ecclesia fieret, baptisterium et liberam sepulturam haberet, homines de parochia successores ipsius aliquando ad tectum ecclesiæ cooperiendum provocarent et inquietarent. Eapropter dominus dux, præviso in posterum damno Ecclesiæ Sancti Mansueti, et prænotata rusticorum quæ fieri poterat inquietatione, communi assensu et rogatu Albrici villici et aliorum hominum de Munz, præsente venerabili abbate Theomaro et laudante, statuit ut homines de Munz tectum præfatæ ecclesiæ, si quando destrueretur, cum cæteris utemsilibus interioribus, videlicet indumentis, calice, missali, scarsali repararent. Sic igitur memoratus abbas Theomarus,

PATROL. CLVII.

multi ad eum rogandum super hoc convenerant, eorum petitioni assensum præbuit, et quæ sui juris erant in oblationibus trium festivitatum ad cooperiendum ecclesiæ tectum in auxilium concessit, exceptis panibus oblationum earumdem festivitatum. Et ne tam nostra quam prædicti abbalis institutio aliqua posterorum calumnia vel oblatrantium improbitate valeat quandoque ullo modo transmulari, hanc chartam conscribi jussimus in signum monimenti, quam etiam sub interminatione anathematis impressione propriæ imaginis, signis quoque et testimoniis nostrorum censuimus fidelium robol'at1.

Pibonis episcopi.

Theomari abbatis.

Theodorici ducis,

Widrici abbatis.

Apri.

Riguini primicerii.
. Brunonis archidiaconi et præpositi.

Gengulfi.

Alberonis cancellarii.
Ogeri sacerdotis ejusdem capellæ de Munz.
Albrici villici ejusdem villæ.
Bencelini militis subadvocati de castro Ca-

[ocr errors]

stanaii.

S. Humberti militis ejusdem castri.
S. Milonis de Gundricort.
Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini 1079,

C anno ordinationis nostræ xi, imperante Henrico III, duce Lotharingorum Theoderico, comite Tullensi Raynardo, regnante per sæcula Domino Jesu Christo feliciter. Amen.

VI. Litteræ de celia Asmantiæ. (Anno 1085.) [BALUZ., Miscell. III, 58. edit. Mansi.]

Quoniam de incertis certa requirenda sunt, utile

et necessarium est posteris ea litteris commendare. Ego igitur Pibo Tullensis episcopus notum facio meis successoribus quoniam inter Sophiam comitissam et Hodiernam Sanctæ Clodesindis abbatissam D controversia diu fuerat ne capella sub Asmantia sacrarelur, ideo quod in territorio Domni-Martini constructa erat. Sophia autem multoties nos adiit, ut consilium nostrum in hoc poneremus. Denique convocato Hermanno Metensi episcopo, consilio et auxilio ejus apud abbatissam obtinuimus ut si censuales redditus quos habebat comitissa Sophia apud Layez ei tribueret, et Aremfridum, Badinum, et Lampizonem cum quartariis et foresta de Eingiviler ei benigne concederet laude sua et capituli Sanctæ Glodesindis capella sacraretur. Huic consilio interfuit abbas Sancti Mansueti Sancti Apri, Hugo noster primicerius. Post haec, præsente Hermanno Metensi episcopo et abbatissa Hodierna donum cellæ, donum capellæ castri in manu abbatis Sancti Michaelis, Sophia comitissa po

Albricus, Evrardus

14

« PoprzedniaDalej »