Obrazy na stronie
PDF
ePub

ADVERTIS-SEMENT TRESVTI- le du grand proffit qui reuien- droit à la Chrestienté, s'il se fai- soit inuentoire de tous les corps | sainctz, sainctz, et reliques, qui sont | tant en Italie, qu'en France, Al-lemaigne, Hespaigne, et autres | Royaumes et pays. | | IMPRIME A GENEVE, | par

| Par M. Iehan Caluin. |

Iehan Girard. | 1543.

Forma octonaria minima, quaterniones septem (A—G), paginae numeratae 110, ultimum folium in albis. De subscriptione vide quae ad ipsum textum adnotavimus.

Huic omnibus numeris simillima est eiusdem Girardi editio altera anno sequenti evulgata quam, nisi paucissimae adessent orthographicae varietates notatu vix dignae, a priore distinguere nequaquam posses; et ipsi diu titulum solum mutatum putavimus quum pagina paginae, adeoque singuli utriusque versus sibi invicem responderent. De forma igitur, deque quaternionum et paginarum numero non est quod iterum dicamus. Exemplar habuimus, quod unicum superesse videtur, ex bibliotheca Gothana petitum, cui titulus est:

ADVERTIS-SEMENT TRESVTILE | du grand profit qui reuiendroit à la | Chrestienté, sil se faisoit inuentoire de tous les corps sainctz, et reliques, qui sont tant en Italie, qu'en France, Allemaigne, Hespaigne, et autres | Royaumes et pays. Par M. Ichan Caluin. | (Emblème.) | IMPRIME A GENEVE, | par Iehan Girard. | 1544.

Emblema est manus gladium tenens, sed sine flammis, cum adagio saepius iam descripto: NON VENI PA-CEM MITTERE, | SED GLADIVM.

Tertiam editionem anno 1551 impressam laudat P. Henry T. III. App. pag. 204 nescimus quo autore quave fide: talem nos quidem nusquam terrarum deteximus. Aliam anno 1559 evulgatam recenset catalogus bibliothecac Dresdensis ab amico in nostrum usum excerptus. Ipsam tamen non vidimus nec alibi eius vestigium relegere contigit.

Ultimo loco recenscbimus eam quam Guelferbyto allatam accepimus, Io. Crispini celeberrimi genevensis bibliopolae curis editam, cui titulus est hic:

ADVERTISSEMENT | TRESVTILE | DV GRAND PRO- fit qui reuiendroit à la Chrestien-té, s'il se faisoit inuentaire de tous les corps saincts et Reliques, qui sont | tant en Italie qu'en France, Allemagne, Hespagne, et autres Royau- mes et pays. Par M. Iean Caluin. | (Emblème.) | POVR IEAN CRESPIN. | PAR MARMET REQVEN. | 1563.

Emblema est anchora Crispini cum serpente, quam tenent duae manus ex nubibus porrectae cum literis I. C. Forma minima. Quaterniones septem (A-G); paginae numeratae 107. Quinque reliquas obtinet index rerum.

Recentiores editiones gallicas separatim editas hoc loco pro more negligimus, inter quas una est anni 1599 quae nostro tempore forma et typis ipsum antiquiorem librum imitantibus denuo prelo subiecta prodiit. In collectionibus Tractatuum exstat 1566 pag. 726-758; 1611 pag. 831-868 et in Opusculis a P. Lacroix editis pag. 135-180.

Versio Gallasii semel separatim excusa prodiit anno 1548, in omnibus Corporibus postea repetita, scilicet apud ipsum Gallasium pag. 577-604; apud Bezam pag. 330-350, in Sanctandreano secundo pag. 272-290; in Stoeriano pag. 234-249; denique in Amstelodamensi pag. 203-215. Editionis principis, cuius exemplar ipsi possidemus, titulus sic habet:

IOANNIS | CALVINI AD-|MONITIO QVA 0-|stenditur quàm e re Christianae reip. fo- | ret Sanctorum corpora et reliquias ve- | lut in inuentarium redigi: quae tam in Italia quàm in Gallia, Germania, Hispa- nia, caeterisque regionibus habentur. E Gallico per Nicolaum Gallasium in sermonem Latinum conversa. (Emblema.) | GENEVAE, | PER IOANNEM GERARDVM, | 1548.

Emblema in titulo positum est palma cum puero ramum apprehendente, absque adagio. Forma libri octonaria minor. Quaterniones sex cum dimidio (A-G). Paginae numeratae 99, centesima vacua. Sequenti folio recto inscriptus est locus ex secunda Ep. ad Thessalonicenses repetitus, verso vero errata nonnulla corriguntur. Denique ultimum folium versum ornat gladius Gerardi flammeus sine adagio. Textum praecedit praefatio interpretis hacc:

Nicolaus Gallasius piis lectoribus S.

Incredibile profecto videretur tam crassa impostura ac tam diuturna seductum fuisse orbem universum, nisi rem ipsam oculis intueremur, atque intelligeremus iusta Dei vindicta id factum esse, ut homines a veritate alieni addicerentur mendacio, atque ita excaecarentur ut error, sicut ait Paulus, vires et efficaciam obtineret. Quod quum hodie immensa Dei bonitate patefactum sit et veluti digito commonstratum, nos adhuc caecos esse, aut in tenebris delitescere minime decet, quum praesertim luce adeo clara et lucida illustrati simus. Equidem haud ullum fore arbitror cui ista non pateant, nisi quem sensus plane omnes defecerint, sitque belluae quam homini similior. Neque enim hic subtili agitur ratione, sed res ipsa monstratur, ita ut vel stupidissimi eam perspicere possint. Nostrates certe quam plurimi hoc perlecto libello adeo obstupefacti sunt, ut ex antro quodam prodiisse sibi viderentur, atque affirmarent, se id nunquam fuisse credituros. Proinde re perspecta maiore studio Deum quaerere et superstitiones exhorrere coeperunt. Quod omnibus eventurum spero qui invidia omni deposita eum attente legerint. Itaque eum e gallico latinum feci, ut nulli non communicetur, atque etiam ut caeterae nationes hoc exemplo reliquias, quae apud eas esse feruntur, describant. Nec enim hic unius hominis est labor. Plures ei intentos esse oportet, et quae in unaquaque regione sunt colligere. Calvinus enim noster omnes rescire non potuit. Tantum eas descripsit quas ipsi tum videre licuit, tum certis testimoniis accipere. Propterea libellum hunc admonitionis loco esse voluit, ut, quum praecipua rerum capita perstrinxisset, caeteri quibus religio cordi est accingerentur huic operi: quo magis ac magis hominum stupiditas et inconsiderantia excuti possint. Hoc igitur a vobis maiorem in modum peto atque obsecro, ut tantum apud vos ponderis habeat hic libellus, quantum apud pios homines habere debet, utque laborem in vertendo meum boni et aequi consulatis. Si sales et iocos, quibus refertus est, minus expressi, cogitate suos cuique linguae esse lepores, qui interdum aliis non conveniunt. In hoc certe potissimum elaboravi, ut verterem omnia fideliter. Valete. Idib. Mart. 1548.

De versionibus anglicis et germanicis hoc loco plura addere supersedemus, pro tempore satis habentes lectorem ad notitiam literariam a P. Henry conscriptam ablegare (T. III. App. p. 205) quae tamen aliquatenus emendatione indiget. Scilicet versio Mylhusiae in Alsatia a. 1559 impressa ab altera Iac. Eysenbergii omnino diversa est; Fischartii vero prooemium poeticum iam ante a. 1584 in editione aliqua anni praecedentis, quam ipsi possidemus, exstat.

D*

CAPUT XVI.

SUPPLEX EXHORTATIO AD CAESAREM DE NECESSITATE REFORMANDAE ECCLESIAE. 1543.

Sequitur libellus et ab argumenti gravitate et a stili elegantia prae caeteris commendandus. Qui, postquam plurimae illae controversiae, quae saeculo decimo sexto theologorum calamos exercuerant, dudum placide compositae sunt, vel etiam oblivione sepultae, hodieque lectu dignissimus est, et Nostro inter illius aetatis scriptores, etiam si praeterea nihil edidisset, nomen praeclarum conciliaret.

Caesar Carolus Quintus statuum imperii conventum in mensem Februarium anni 1544 indixerat, Spirae celebrandum, eo nimirum consilio ut cum iis de ecclesia reformanda rationem iniret et sic tandem aliquando perpetuis de religione disceptationibus, quae iam per quinque lustra rem publicam turbaverant, si quo modo fieri posset, finis imponeretur. Hoc saltem usus praetextu principes protestantes eo adigere conabatur, ut ad bellum Galliae inferendum subsidiis largius concessis ipsius copias augerent. Erant tamen, post tot comitia et colloquia frustra hac de re habita, et inter principes et inter ipsos theologos qui incendia indies latius evagantia disputando compesci posse rati, et utrinque candide et sincere de pace actum iri, magna cum spe Imperatoris promissiones amplectebantur. In his erat praecipuus et indefessus Bucerus noster, de conciliandis hominum animis et opinionibus nunquam desperans, vel post tot irritos conatus, quibus neque suae ipsius semper famae consuluit, neque suis inducias procuravit, multo minus firmam solidamque pacem. Is igitur aliquamdiu de scripto ad Imperatorem mittendo cogitavit quo scilicet hic de partis evangelicorum studiis et fide melius edoceretur, deque ea re vergente anno cum Calvino per literas egit. Verum sibi fortasse diffidens amico hanc provinciam commisit, libertatis evangelicae vindicandae et deplorati status ecclesiae, qualis iam tunc erat, tristem et veram imaginem depingendi. Exstat eius epistola ad Calvinum d. 25. Octobris 1543 scripta (Ed. Genev. p. 366; Laus. p. 101; Hanov. p. 113; Amst. p. 229) quam tamen aliae utriusque de eodem consilio agentes nunc deperditae praecesserant. In qua inter alia haec leguntur: Dubitare ipse incipio, a te monitus, an deceat ad ipsum (Caesarem) scribi, quod tamen scribi velim. Martyrum exemplum, qui Apologeticos suos scripserunt ad principes palam idololatras, me movet, et maiestas imperii, consideratioque mirabilium mutationum, quas effectas a Domino in magnis regibus, ut Nabucadnezar, Cyro et aliis legimus. Tu itaque iudica quid putes facto opus. Ad ipsum Imperatorem scriptus liber in plurium lectionem incidet, plus videbitur ponderis habere, et urgeri aequitas scripto amplius poterit, quum publice tum privatim. Iam veritas clare et incomprehensibiliter obiecta etiam hostibus suis, languere etiam facit eorum conatus contra ipsam et mirabiliter consolatur et eligit studiosos sui, quum eius vident victoriam etiam in conscientiis adversariorum. Ac si animus abhorret ab ipso Imperatore appellando, scribas ad reges vel ad principes conventuros in proximis comitiis. Haec ille. Sed eius desiderium Calvinus vel ipse rei gravitate permotus anteverterat, vel ab eo demum monitus tanta et ingenii vegyɛla et stili celeritate rem expedivit, ut ante finem anni insigne utriusque documentum prelo subiicere potuerit, de quo Beza in sua Vita Calvini dicit, se haud satis scire an nervosius ullum aut gravius scriptum suo saeculo fuerit editum. Primum in eo cultum Dei legitimum definit autor, et quibus fundamentis innitatur christiana religio exponit, tum quot quibusque modis eadem depravata fuerit ostendit, quibus erroribus contaminata doctrina, quot caeremoniarum superstitionibus obscurata lux evangelii, quam innumera in gubernationem ecclesiae vitia sensim irrepserint. Transit deinde ad remedia quae veritatis evangelicae vindices inde a principio constanti et unanimi studio ad

hibuerunt, eorumque molimina non alio spectasse demonstrat, nisi ut ecclesiae status ex pessimo saltem aliquanto melior fieret. Ubi simul adversariorum calumnias fortiter et feliciter refellit, atque singula recenset dogmata quibus plebs christiana ad pristinam apostolorum normam instituta ac reformata est, singulosque perstringit abusus, quibus abolitis et purior cultus est restitutus et regiminis ecclesiastici iustior et honestior forma multis in locis obtinuit. Denique Caesarem obtestatur ne diutius differre velit reformandae ecclesiae curam, quam omnes imperii status in summo discrimine versantes, unanimis votis efflagitent, neque eam in concilium universale reiicere, quod vel nunquam cogetur, quanquam saepissime promissum, vel, si cogatur, omnia potius moliturum sit, quam passurum ut collapsum Christi regnum tandem aliquando resurgat.

Semel hic Calvini libellus separatim prodiit, et quidem, ut videtur, iam ante congregata comitia Spirensia. Ipse enim autor in literis d. 25. Martii 1544 ad Farellum datis, quarum autographon habetur in codice Gothano (ed. Bretschneideri pag. 25), haec scribit: Nuper David ex Germania rediit. Literas attulit a Bucero, quibus indicabat se postridie Spiram iturum. Libellum meum sine exceptione laudabat. Ineptus sum qui capita refero, quum exemplar tibi mittere satius sit. De quonam hic loquatur libello, dubius haerere non poteris. Titulus hic est:

SVPPLEX | EXHORTATIO AD IN- VICTISS. CAESAREM CA- | ROLVM QVINTVM ET ILLV-| striss. Principes, aliosque ordines, Spirae nunc im- perii conuentum agentes. Ut restituendae Ec- clesiae curam serio velint suscipere. | | Eorum omnium nomine edita, qui CHRI-|STVM regnare cuPer D. Ioan. Caluinum. (Emblema typographi.) | 1543.

piunt. |

Forma quaternaria minor. Plagulae octonarum paginarum duodeviginti (a—s), paginae numeratae 142. Ultimo folio recto errata nonnulla emendanda lectori significantur. Typi grandiores et insignes, charta speciosa. Typographi nomen neque in titulo neque in fine legitur. Emblema palmae cum puero suspenso et adagio subscripto (Pressa valentior), de quo diximus in Prolegg. Tomi nostri III. pag. XXXIX., illam ipsam officinam indicat in qua postea Iacobus Bourgeois prelum exercuit. Exemplar splendidissimum huius libelli ipsi possidemus.

Idem tractatus exstat apud Gallasium pag. 410-465; apud Bezam pag. 63-107; in editione a. 1597 pag. 49-86; in Stoeriana pag. 43-74; in Amstelodamensi pag. 37-64.

Gallica versio latinum archetypum minimo temporis spatio intercedente sequuta esse videtur, quum ipsum annum 1544 natalem prae se ferat. Cuius unicum, quod quidem nobis innotuit, exemplar humanissime nobiscum communicavit Vir egregius Henricus Lutteroth, Parisiensis, cuius bibliotheca magnam librorum calvinianorum supellectilem asservat. Qui et ipse scriptis varias historiae evangelicae partes illustrantibus inclaruit, eo magis propter suam industriam laudandus, quod civilibus negotiis adstrictus neque in theologorum scholis roάupata μɛμaðŋxws, animum sponte sua altioribus advertit. Titulus libelli hic est:

SVPPLICA- TION ET REMON- STRANCE, SVR LE FAICT | DE LA CHRESTIENTE, ET | de la reformation de l'Eglise, faicte au nom de tous amateurs du Regne de Ie- su Christ, à l'Empereur, et aux Princes et estatz tenans maintenant iournée im- periale à Spire. | (Emblème.) | 1544.

Emblema idem ac in latino exemplari. Forma octonaria minor. Quaterniones tredecim (a-n). Paginae 206 numeratae. Ultimum folium vacuum. Subscriptio nulla.

Inserta est haec versio utrique corpori Tractatuum gallico, Bezano pag. 506-579; Stoeriano pag. 571-658.

CAPUT XVII.

DE VITANDIS SUPERSTITIONIBUS. 1543-1550.

Sub hoc titulo vulgo venit non singularis aliquis Calvini liber, sed collectio quaedam plurium et diversorum scriptorum, quorum alia paulo maioris sunt ambitus, alia merae ad privatos homines datae epistolae, quibus denique accedunt aliorum quoque virorum consilia et responsa. Neque uno eodemque omnia tempore exarata vel edita sunt, sed ab anno 1543 ad 1549 sigillatim vel literis vel etiam prelo mandata tandem in unum corpus redacta prodierunt. De argumento non est quod pluribus agamus quum idem illud sit, quod iam ante Epistola ad Nicolaum du Chemin scripta tractaverat Noster, quam anno 1537 in publicum exire iussit, a nobis Volumini nostro Operum eius quinto pag. 239 seqq. insertam. Verum de volumine seu syntagmate ipso, eiusque origine et fatis, tam obscure, imo tam false dixerunt et veteres et recentiores, ut paulo curiosius quid rei sit indagare et fusius tibi exponere oporteat.

Primum accipe quae Beza et Colladonus, vitae Calvini scriptores, huc spectantia memoriae prodiderint. Quorum ille haec habet ad annum 1545: Erant tunc in Galliis nonnulli qui persequutionum metu initio lapsi eousque postea sibi placere coeperant, ut eos negarent peccare, qui in veram religionem intenti corpore duntaxat pontificiis sacris interessent. Hunc igitur perniciosissimum errorem iam olim a patribus damnatum Calvinus, cuius illi severitatem nimiam esse causabantur, et-scripto luculento refutavit et adiunctis doctissimorum theologorum, Philippi Melanchthonis, Buceri, P. Martyris et ecclesiae Tigurinae sententiis ita coercuit, ut ab eo tempore piis omnibus foetuerit Nicodemitarum nomen. Ita enim illi vocabantur qui errori suo sanctissimi viri illius exemplum praetexerent. Ex his Bezae verbis aliquis, nisi ipsos libellos inspexerit, facile efficere posset, omnes uno eodemque tempore et quidem anno 1545 editos esse, quod tamen quantum a vero absit mox videbimus.

Paulo accuratius Colladonus scribit: L'an 1545 il fit un traicté comment l'homme fidele se doit gouverner entre les papistes, sans communiquer à leurs superstitions. Auquel est adiousté une excuse contre les repliques de ceux qui se couvroyent faussement du titre d'estre Nicodemites, et l'advis de M. Philippe Melanchthon, Martin Bucer et Pierre Martyr. Item deux epistres dudit Calvin escrites l'an 1546, et l'advis des ministres de l'Eglise de Zurich sur ceste matiere, faict l'an 1549. Ce livre là esmeut beaucoup de gens en France qui auparavant estoyent endormis es idolatries. Ad quae novissimus editor Vitae a Colladono conscriptae, Alf. Franklin (1864 pag. 61), quem sane ipsum volumen calvinianum nunquam manu tractasse credideris, in annotationibus suis affirmat, duas illas Calvini epistolas proprie conciones sacras fuisse Genevae praedicatas, et quae hic laudatur Turicensium declaratio, eam ipsam esse quae sub nomine Consensus Tigurini de re sacramentaria non mediocrem famam in historia ecclesiastica obtinuit. Paulus etiam Lacroix tractatum de vitandis superstitionibus iam anno 1537 editum dicit, quasi hic meram gallicam versionem haberes ex latino archetypo duarum Epistolarum derivatam. Mira haec rerum confusio, qualem a viris caeteroquin non indoctis minime exspectasses, et quae, quantum intersit ut tandem aliquando historia libri nostri ad liquidum perducatur, aperte demonstrat. Itaque praetermittimus aliorum relationes, ut P. Henry (Tom. II. 336 seqq. T. III. App. p. 207) et Staehelini (pag. 542 seqq.), quae etsi minus incaute procedunt, deficientibus tamen documentis haudquaquam solido fundamento superstructae sunt.

« PoprzedniaDalej »