Obrazy na stronie
PDF
ePub

scilicet triginta et quatuor notis musicis instructi et suis locis inserti inter marotianos: 16. 17. 20. 21. 26 ad 31. 34. 35. 39 ad 42. 44. 47. 73. 90. 119 ad 127. 129. 131 ad 134, et in appendice septem alii sine notis musicis: 52. 58. 63 ad 65. 67 et 111. Reliqui sexaginta primum impressi videntur a. 1561 omnes ab eodem Beza versi, ubi observandum, duos bezanos psalmos 120 et 142 plane alios esse et diversos ab iis quos praebebat editio argentoratensis a. 1545.

Ex modo dictis apparet, in duabus antiquissimis psalmorum gallicorum editionibus quae ecclesiis reformatis destinatae fuerunt, de quibus nos quidem certam notitiam habemus tibique suppeditare possumus, plura contineri carmina quae a posterioribus absunt, adeoque ad collectionem marotobezanam minime pertinere videntur, quae inde ab anno 1561 absoluta fuit et iam ab anno 1547, quantum ad Maroti labores attinet, invariata mansit. Quum minime vero simile sit, neque ab ullo teste unquam fuerit assertum, hunc eosdem aliquot psalmos bis diverso metro vertisse, patet Garnerium, vel quisquis argentoratensem editionem curaverit, omnia a se conquisita cantica, et maxima ex parte ex editione primaria a. 1542 repetita (ubi autorum nomina non adduntur) incautius uni Maroto tribuisse. Quod .eo securius et fortius affirmamus, quod inter alia habet duo (120 et 142) quae Marotus nunquam tractavit, Beza vero multis demum post annis, alterum quidem iam a. 1559, alterum demum a. 1561 evulgavit, ab illis antiquioribus diversissima.

Editionem principem Psalmorum Marotianorum a. 1541 ipsi quidem non vidimus, sed Car. Read (Bulletin II. 418) singula triginta carmina in eadem exstantia recenset, suntque numeri iidem atque in ed. a. 1542 supra descripta, exceptis his quinque: 25. 36. 46. 91 et 138, iam saepius memoratis. Iam si haec ita se habent, quaeritur quis tandem carminum illorum adeoлótov autor esse potuerit? utrum aliqua spes sit nominis eius comperiendi, etiam post tot saecula et tacentibus veteribus omnibus, an potius res in dubio relinquenda? Atque hic, nisi omnia nos fallunt, viam aliquam invenisse nobis videmur, praeeunte quidem F. Boveto, ad stabiliendam Viri doctissimi coniecturam.

Legimus primum in epistola quadam Calvini ad Farellum, Argentorati d. 27. Octobris 1539 scripta, cuius autographon exstat Genevae (Cod. 106. fol. 32), inter multa alia et haec: Non potui nunc ad Michaelem scribere. Velim tamen illi iniungas, primo nuncio scribat de psalmis quid actum sit. Mandavi ut centum exemplaria Genevam mitterentur. Nunc primum intellexi non fuisse id curatum. Certe nimis negligenter tamdiu distulit mihi significare. Quinam sunt illi psalmi quorum centum exemplaria Neocomo Genevam mittenda erant? Num iam impressi? an manu tantum descripti? Num Maroti, aut alius cuiuspiam, aut variorum carmina collecta? Haec omnia nobis cimmeriis tenebris teguntur adeoque ipsum istum Michaelem, cuius negligentiam vituperat noster, ignoramus, quis fuerit. Coniectura si res expediri posset, diceremus, Calvinum psalmos quosdam gallico metro donatos Neocomensibus misisse, qui primi et carminum et modorum musicorum (quos additos fuisse suspicamur) in coetibus suis periculum facerent, et deinde, si approbaverint, Genevensibus in similem usum commendarent. Centum vero illa exemplaria neque impressa neque imprimenda Neocomum missa crediderimus, verum ab ipsis Neocomensibus manu describenda fuisse. Nam si iam typis excusa fuissent, numerus centenarius iusto minor videtur, quam qui vel neocomensi vel genevensi ecclesiae sufficere potuisset. Quum vero manu scriptos dicimus illos psalmos, simul paucissimos fuisse innuimus. Videtur Calvinus experiri voluisse quo favore vel successu, sive novum hoc canendorum psalmorum institutum, sive ipsi illi pauciores psalmi eorumque modi quos tum mittebat, ab ecclesiis Helvetiae gallicis reciperentur, ante quam eos typographiae ope latius propagaret. Verum his non insistimus, utpote dubiis et incertis. Hoc tamen nobis non facile persuademus, Marotianos psalmos iam ante a. 1540 vulgatos fuisse ita ut de his Calvinus in sua epistola dixisse putandus sit. Vide Sleidanum 1. 1. II. 308 ed. 1786 et Readium 1. 1. p. 95. Argentorati

autem cantica gallica ecclesiae in usu fuisse eo iam tempore de quo hic agitur, patet etiam ex epistola Martini Peyeri Witebergensis ad Conradum Hubertum d. 4. Ianuar. 1540 quae inedita servatur in Archivis nostris Thomanis, ubi dicit: Inprimis vero cupio mihi mitti gallicas cantiones vel psalmos ut solent apud vos cani. Hos enim valde cupit habere praeceptor principis nostri.

Farelli responsum, si quod fuerit, non reperimus. Verum paulo post, d. 19. Dec. 1539, Calvinus ad eundem iterum de psalmis scribit nonnulla quae lucem aliquam huic quaestioni affundere, imo coniecturam nostram confirmare videntur. Haec altera epistola bis typis olim excusa legitur in editione genevensi secunda Epistolarum Calvini 1576 pag. 411 et in editione amstelodamensi pag. 257. A caeteris abest, atque hinc sane evenit ut rarissime viri docti ad haec Nostri studia animum adverterint. Ecce eius verba: Psalmos ideo miseramus, ut prius cantarentur apud vos quam illuc pervenirent quo intelligis. Statuimus enim brevi publicare. Quia magis arridebat melodia germanica, coactus sum experiri quid carmine valerem. Ita psalmi duo, 46 et 25, prima sunt mea tirocinia, alios postea attexui... Vides hic psalmos Neocomum missos nondum typis expressos fuisse, et probabiliter pauciores, quos speciminis loco ad melodias germanicas ipse composuerat, quum hi modi prae gallicis antea usitatis usui sacro magis accommodati viderentur. Iam respicere velis, quacsumus, psalmorum numeros, 46 et 25, quos Calvinus poetica sua tirocinia dicit, qui ipsi numeri inter illos occurrunt quos in editione antiquissima invenimus Maroto abiudicandos. Nonnullos porro alios se attexuisse quum fateatur, numeris quidem non indicatis, nimisne ingenio nostro indulsisse tibi videbimur, si ei vindicarimus ea carmina quae in eadem editione, praeter illa duo, deprchendimus adéσлota? Certe Bovetum sententiae nostrae socium et vadem, imo лgóðρoμov habere, ut eam non omni dubio maiorem faciat, id tamen valet ut magis secure et fidenter eandem profiteamur. Exhibebimus igitur psalmos illos ad calcem libri liturgici ut opus vere calvinianum, minoris illud quidem momenti, si indolem eius theologicam aut poeticam spectes, verum tamen sui generis unicum, et vel hac de causa memorabile quod nunc primum ex suis latebris illud protrahimus. His addi debet antiquior illa Decalogi versio poetica quam a marotiana omnino diversam deprehendimus. Cantici vero Simeonis originem calvinianam dubiam nobis fecit Bovetus. Multo minus etiam caetera carmina, quae supra ut a marotiana collectione aliena recensuimus, pro calvinianis tibi commendare ausimus; imo plures et gravissimas rationes nobis idem ille doctissimus autor proposuit quibus demonstrari posse perhibet, ea alii cuipiam potius quam Nostro tribucnda esse. Quum tamen haec quaestio longiore etiam disquisitione digna videatur, et aliorum quoque virorum doctorum iudicio permittenda, qui fortasse hanc provinciam in literarum gallicarum historia recolenda sibi delegerunt aut postea deligent, rem non omnino inutilem nos facturos putavimus, si aliquot pagellas dubiis illis carminibus reservarimus.

Denique et hoc addemus. Quum Calvinus ad Farellum scribit, sibi magis melodiam germanicam arrisisse, ad quam suam psalmorum nonnullorum versionem accommodaret, plures viros doctos adiimus in historia rei musicae, ecclesiasticae maxime et alsaticae, prae caeteris versatos, iisque notas musicas in utraque editione principe psalmis istis dubiis appositas transmisimus, ut si quid ad quaestionem elucidandam inde derivare possent, nobiscum communicare vellent petentes. Inter quos vir humanissimus F. Aug. Ihme, Theol. Bacc. et V. D. M. in vico Muterhausen, fuse et docte nobis respondit et allatis testimoniis nos certiores fecit, esse re vera modos germanicos primis post inchoatam reformationem decenniis Argentorati usitatos et ex parte ibidem a variis nominatim cognitis viris compositos, ad quos plerique illi psalmi, non tamen omnes, decantari debuerint: hac tamen facta distinctione ut iidem modi in editione Argentoratensi (1545) genuinam suam formam retinuerint, in editione Genevensi vero (1542) varie mutati reperiantur. Sed melodias Psalmi 120 et 142 et Cantici Simeonis quae hic praescribantur, omnino Germanis ignotas fuisse, asserit Vir doctissimus. Plura et accuratiora ex eius symbolis excer

pere, etsi nobis non iniucundum foret, huius loci non est. Tu vero, benevole lector, hic habes nonnulla quae Boveti iudicium confirmant, alia quae novas potius ambages creare videntur, quibus extricandis ipsi pares non sumus.

CAPUT XIV.

DE LIBERO ARBITRIO CONTRA PIGHIUM. 1543.

Quae ad huius libri notitiam, inter calvinianos tractatus longissimi, pertinent, paucis absolvere possumus. Scripsit Noster hanc suam Defensionem sanae et orthodoxae doctrinae de servitute et liberatione humani arbitrii vergente anno 1542 contra Alberti Pighii Campensis libros decem De libero arbitrio et gratia divina, qui eodem anno Coloniae prodierant adversus ipsum potissimum scripti et Sadoleto dicati. Fuit Albertus Pighius (s. Pigghe) Batavus, ex oppido Campen in provincia quae dicitur Yssellana superior oriundus atque ibidem, post absoluta Lovanii et Coloniae studia philosophica et theologica, concionator, postea praepositus et archidiaconus ad S. Ioannis Traiecti ad Rhenum, ubi eo ipso temporis momento, nempe a. d. IV. Cal. Ian. immatura morte oppressus diem suum obiit, antequam Calvini liber editus fuerit. Vir inter suos et doctrina et facundia eminens, Hadrianum VI. quo magistro usus fucrat Romam sequutus, a pluribus Romanorum pontificibus in consilium adhibitus est, in publicis negotiis frequenter legati officio defunctus, inter alia et Wormatiae et Ratisponae adfuit ubi Calvino xarà лóσшлоν innotescere potuit. Reliqua eius scripta apologetica et polemica hic recensere non attinet. Elogium eius conscripsit anonymus editor libri posthumi et imperfecti cui titulus est: Apologia Alberti Pighii Campensis adversus Martini Buceri calumnias. Parisiis 1543. Quae controversia orta erat occasione libri de Actis Ratisponensibus a Bucero editi. Vide etiam quae nuperrime dixit V. D. Linsenmann, in diario tubingensi Theologische Quartalschrift 1866 pag. 571 seqq. Tum Werner, Geschichte der apologetischen und polemischen Literatur der chr. Theologie. T. IV. p. 275 s. 298 et Alex. Schweizer, Die protestantischen Centraldogmen in ihrer Entwicklung innerhalb der ref. Kirche P. I. p. 180 ss. Caeterum Pighii indolem non vulgarem fuisse vel ex eo colliges quod eum Calvinus dignum habuit quem tam amplo libro peculiariter confutaret, imo etiam postea, decennio fere elapso, denuo ad certamen provocaret de eodem argumento, ut suo loco videbimus. Et quidem concitato animo et festinante calamo se suum hoc opus elaborasse ipse fatetur, non solum de doctrina evangelica, qualem mente conceperat et scripturae sacrae autoritate confirmatam habebat, vindicanda sollicitus, sed etiam de adversarii superbia et perfidia fortiter retundenda. Quem non iudicio dicit aut delectu, sed mera pugnandi libidine ipsius de his rebus sententiam confutandam suscepisse, atque adeo insolenter tamque effraeni ferocia adversus puram pietatis doctrinam se iactasse, ut occurrere aliquo modo tantae hominis petulantiae, nisi Christi gloriam silentio prodere vellet, necesse habuerit. Postulasse quidem huius argumenti tractationem plus aliquanto et otii et temporis, sed quum adversarium videret id captare ut, si diutius differretur responsio, hac mora ad occupandos praeiudicio quodam hominum animos abuteretur, maluisse aliquid cito dare vel minus elaboratum, quam tacendo pati ut cum bonae causae dispendio inani eiusmodi iactatione frueretur. Haec ille: tu vero cave suspiceris, opus hoc eo minus grave et doctum evasisse, quo maiori celeritate praecipitatum fuerit. Imo disputationis fervori per totum par est argumenti sedula et sagax indagatio, expositio lacida et apparatus exegetici locupletissima congeries. Scias etiam

Pighii librum ne Pontificiis quidem ipsis satis fecisse, sed Hispanos Pelagianismi eum suspectum habuisse et dignum qui in Indicem referretur.

Unica operis editio, ad cuius fidem textum recudendum curabimus, hunc habet titulum:

DEFENSIO | SANAE ET ORTHODOXAE | DOCTRINAE DE SERVITVTE | et liberatione humani arbitrii, adversus ca-lumnias Alberti Alberti Pighii Campensis. Authore loanne Caluino (Emblema typographi.) | GENEVAE, | Per Ioannem gerardum. | 1543. Emblema Gerardi lectoribus nostris notissimum hic ad eam formam expressum est quam Tom. III. Opp. Calvini, pag. XXX ex ed. secunda Institutionis gallicae descripsimus. Forma libri quaternaria minor. Folia quatuor sunt praeliminaria non signata cum titulo et epistola dedicatoria. Textus ipse continetur triginta plagis (non quaternionibus) quaternorum foliorum (a—z. A—G), paginis numeratis 239. Ultima est vacua. Usi sumus exemplari turicensi quum nobis ipsis emendi alicuius copia nondum fuerit. Praeterea legitur idem tractatus apud Gallasium pag. 216-351; apud Bezam pag. 188-286, et in editione altera pag. 155-238; in editione Stoeriana pag. 134-204; in Amstelodamensi pag. 116–177.

Gallicam versionem olim separatim prodiisse discimus ex catalogis bibliothecae Genevensis et Parisiensis imperialis. Titulus est: Response de Iean Calvin aux calomnies d'Alb. Pighius, contenant la defense de la saine et saincte doctrine contre le franc arbitre des Papistes, par laquelle est monstré que la volonté de l'homme est naturellement serve et captive de peché, et aussi est traicté par quel moyen elle vint à estre affranchie et mise en liberté. Geneve. Imprimerie de F. Davodeau et Iq. Bourgeois. 1560. 8. Hoc volumen nobis ad manus non fuit, satis habentibus textum latinum cum exemplari gallico contulisse quod in Corpore tractatuum a. 1566 legitur pag. 257-438, et a. 1611 pag. 287-494.

Caeterum opus suum Calvinus non statim absolvit, sed pro tempore imperfectum edidit, ut ipse in fine refert, his verbis usus: Decem libris constat opus Pighii, quorum sex primis de libero arbitrio disputat, reliquis quatuor praedestinationem ac providentiam Dei tractat. Quum igitur distinctae sint quaestiones, priorem illam hactenus, ut temporis brevitas sinebat, sum exsequutus. Alterius vero tractationem ad proximas usque nundinas differendam censui, quia et nihil est in mora periculi et tunc utilior, volente Domino, prodibit. Quoniam tamen verebar ne, si diutius tacerem, quorundam oculos Pighius sua illa ostentatione perstringeret, hoc interea edito specimine et illius insolentiam paululum reprimere, et bonorum ac piorum attentionem excitare visum est, caett. Verum quam hic promittit reliquam disputationis partem proximis nundinis edendam, eam aliis variisque curis et laboribus distractus de die in diem distulit et longum demum post temporis intervallum, ut iam supra diximus, aliqua ex parte promissis stetit.

Librum suum praemissa epistola Philippo Melanchthoni inscripsit autor, quae in editione principe quidem sine die et consule venit, apud Gallasium perperam ad annum 1544 relata legitur, a Beza tandem mensi Februario 1543 restituta est, quem verum eius natalem fuisse credimus. Melanchthonis etiam responsum, die 11. Maii eiusdem anni datum, id confirmare videtur. Exstat hoc inter Epistolas Calvini impressum, ed. Bezae pag. 279, ed. Lausann. pag. 89, ed. Hanov. pag. 100, ed. Amst. p. 174. Ibi M. Philippus mutuum in Calvinum amorem candide professus, haud obscure significat se enixe potare ut ille eloquentiam suam et ingenii vires ad illustrandas eas quaestiones applicet ex quibus tractatis et religioni et ecclesiae cumulatior fructus redundaturus sit, neglectis scilicet iis de quibus subtilius quidem disputare aliquis possit, quam ad regendos hominum animos accommodatum videatur. Tum

paucis sua de humano arbitrio sententia Basilii verbis proposita, Μόνον θέλησον, καὶ θεὸς προαπαντᾷ, dicentis, satis audacter addit se scire, haec cum calviniana formula congruere, sed suam esse лaxvτégav. Quod modestius et elegantius non potuit: an verius, penes te iudicium esto.

CAPUT XV.

TRAICTÉ DES RELIQUES. 1543.

Hic quoque libellus adversus pontificios scriptus est, verum plane alia est eius indoles ac praecedentis, vel proxime sequentium. Tractat enim argumentum in quo, ut ait ille, difficile erat satiram non scribere, et plebis credulitatem piasque clericorum fraudes deridet. Ipse titulus autoris consilium prodit, admonitionem promittens qua ostendatur quam e re christianae reipublicae foret sanctorum corpora et reliquias velut in inventarium redigi, quae tam in Italia, quam in Gallia, Germania, Hispania caeterisque regionibus habeantur. Quod nemini non iocose dictum videri poterat. Adspergit tamen hinc inde plura quae plane alio stilo exarata sunt et animum spirant pravas et ridiculas vulgi superstitiones eo vehementius impugnantem, quod iis ipsa evangelii fundamenta labefactata adeoque eversa sentiebat.

De hoc libello Beza in sua Vita Calvini latine scripta omnino tacet; Colladonus autem eum perperam ad annum 1546 refert. Cuius verba tamen, quum nonnulla habeant quae ad historiam illius temporis faciunt, adscribere libet: Audict an il composa en françoys un petit livre d'advertissement que ce seroit un grand profit de faire un inventoire de toutes les reliques desquelles les papistes font cas, tant en France, qu'Italie, Allemagne, Espagne et autres pais. Là il descouvre non seulement l'abus et l'idolatrie qui s'y commet, mais aussi les mensonges tout evidens des prestres, quand en divers temples, villes et pais les uns et les autres se disent avoir une mesme chose. Or il n'a pas comprins le tout, mais seulement amené quelques exemples, combien que ce soit en assez bon nombre et des choses qu'on ne peut nier. Cependant son intention estoit d'augmenter ledict livre si desdictz pais il eust peu estre adverty d'autres semblables pieces, comme il y en a infinies oultre celles dont il fait mention. Et de faict, souvent en se riant il tansoit aucuns de ses familiers et amis de ce qu'ils n'avoyent procuré de recouvrer plus amples memoires de telles choses. Toutesfois quant à la France, il n'y a pas plus gueres à craindre en rest endroict là, Dieu mercy. Car la guerre a esté tellement occasion d'oster, arracher et briser tant de ces fatras, qu'il ne reste plus sinon de prier Dieu, qu'il luy plaise par un moyen plus doux aux peuples de la terre oster ce qui en est encores demeuré ou en France ou aux autres pais. (Ed. 1565 fol. c iiij r. Ed. Franklin p. 62.)

Magno favore passim exceptus fuisse hic liber videtur, quum plures eius editiones, superstite etiam autore, item versiones diversis linguis scriptae in publicum exierint, quae tamen, utpote rarissimae, non omnes nobis ad manus fuerunt.

Principem gallicam habuimus ex bibliotheca Turicensi, sed non integram. Insertus est enim huic exemplari a bibliopego malo feriato, loco quaternionis quarti (D) s. pagg. 49-64, idem quaternio quartus alius libelli calviniani eodem anno editi cui titulus est: Petit traicté monstrant que c'est que doit faire un homme fidele caett. quae est pars prima eius libri qui vulgo inscribitur: De vitandis superstitionibus. Duo quidem alia exemplaria praeter illud turicense exstare rescivimus, scilicet Vindobonae et Hamburgi, verum illis neglectis lacunam ex editione proxime sequenti explevimus, quippe quam cum nostra hac omnino consentire viderimus. Caeterum titulus hic est:

Calvini opera. Vol. VI.

D

« PoprzedniaDalej »