Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROLEGOMENA.

CAPUT XII.

CATECHISMUS POSTERIOR. 1542-1545.

Catechismus ille quem supra laudavimus cuiusque exemplar gallicum nullum aetatem tulit, latinum autem vix unum aut alterum, non adeo diu Genevensis ecclesiae usibus inserviisse videtur. Calvinus enim ab exsilio Genevam reversus alium mox edidit nova methodo concinnatum, scilicet per quaestiones et responsiones, qui ad hunc usque diem in talibus libellis mos obtinuit, disposita materia. Hic quoque utroque sermone ab autore exaratus est, quod citra omne dubium affirmare possumus, quum ipse latini se autorem dicat in praefatione eidem praefixa ibique haud obscure gallicam editionem antea iam exstitisse significet. Verum de anno natali minus constat. Latinum quidem exemplar anno 1545 evulgatum fuisse certissime ex illius praefationis subscriptione patet, gallicum autem antiquiorem nusquam reperire nobis contigit, neque quidquam certi de hac re memoriae prodiderunt qui olim vitam Calvini literis mandarunt, Beza et Colladonus, nisi quod uno ore omnes Calvinum Catechismi genevensis autorem agnoscunt. Adscribere tamen libet hoc loco quae paucissima ad rem facientia tradit ipse Noster in epistola, qua latinae versionis ecclesiis Frisiae orientalis dicatae consilium exponit. Postquam causas declaravit quibus motus eum latinum fecerit, sic pergit: Haec praecipua mihi fuit edendi huius catechismi ratio. Valuit tamen non parum haec quoque altera, quod eum a pluribus desiderari audiebam, quia lectu non indignum fore sperarent. Iudicione id an errore, pronunciare non est meum, sed eorum tamen voto morem gerere aequum fuit. Quin etiam iniecta mihi propemodum necessitas erat, ne liceret impune detrectare. Nam quum ante annos septem edita a me esset brevis religionis summa sub Catechismi nomine, verebar, nisi hoc in medium prolato anteverterem, ne illa, quod nolebam, rursum excuderetur. Bono igitur publico si vellem consultum, curare me oportuit, ut hic, quem ego praeferebam, locum occuparet, caet. Quae si attentius expenderis, pro certo habebis primum, catechismi latini anno 1538 evulgati nullam editionem praeter illam principem unquam exstitisse; deinde Calvinum, quum novam a pluribus desiderari videret atque huic desiderio morem gerere apud se constituisset, non illam priorem recudi iussisse, sed alium potius recentiorem librum, quem praeferebat, latine vertendum putasse, Gallicum igitur exemplar latini fontem fuisse non sine ratione praesumere nobis videmur. Iam quum Calvinus se ipsum latini autorem profiteatur, minime vero alienum opus transtulisse putandus sit, sequitur, utrumque textum inter eius opera recipiendum esse. Utrumque igitur tibi, benevole lector, proponemus, alterum e regione alterius descriptum ovvoлTIxos, ut facilius qua ratione inter se teneantur, vel convenientes, vel discrepantes, diCalvini opera. Vol. VI.

B

iudicare possis. Accipe iam quibus subsidiis instructi hac laboris nostri parte defuncti sumus. Atque primum de editione gallica dicemus.

Antiquissimum exemplar catechismi posterioris gallici quod nancisci potuimus, et ad cuius fidem textum recudi curabimus, unicum exstare videtur in bibliotheca ducali Gothana, in eodem volumine in quo etiam tractatum gallicum de Coena a. 1542 supra laudatum invenimus. Titulus hic est:

Le catechisme de L'EGLISE DE GENE- ue: c'est à dire, le Formulaire d'in- | struire les enfans en la Chrestienté: | faict en maniere de dialogue ou le Mi- nistre interrogue, et l'enfant respond. | | Par I. Caluin. (Emblema typographi.) | EPHES. II. | Le fondement de l'Eglise est la doctrine des Prophetes et des Apostres. 1545.

Emblema typographi repraesentat manum gladium erectum tenentem, sine flamma, cum epigraphe: NON VENI PA-|CEM MITTERE, | SED GLADIVM. Ex his Io. Gerardi officinam libelli nostri cunas fuisse suspicamur. Quaterniones sunt novem (A-I) formae octonariae minimae, folia numerata 68, quibus accedunt quatuor sine siglis.

Continet: 1) in folio tituli verso praefatiunculam; 2) fol. 2-68 Catechismum ipsum cum rubricis et allegatis biblicis margini incriptis; 3) in foliis quatuor supernumerariis precationes aliquot pias in usum domesticum. Ipse Catechismus ab initio ad finem doctrinam christianam uno tenore pertractat, nulla materiarum divisione facta. Tantum in columnarum titulis, quos dicunt typographi, praecipua rerum capita distinguuntur, et quidem fol. 2-24: Des articles de la foy, fol. 25-41 r.: Des dix commandemens, fol. 41 v.-54 r.: D'oraison, fol. 54 v.-68: Des Sacremens. Quae divisio, postea etiam multo magis perspicue indicata, sine dubio ab ipso autore profecta est. Quae margini hic et in sequentibus editionibus adscribuntur rubricae minores sive summulae materiarum, nos pro more in notas referemus. Precationes sunt numero quinque: matutina, scholastica, ante et post coenam recitandae, vespertina.

Secundae, quae nobis innotuit, editionis ipsi possidemus exemplar pro tempore unicum. Libellus est formae minimae, ipsa illa quam nos in sedecimo dicimus minoris. Quaterniones sunt novem (A--I), paginae 133 numeratae, et undecim aliae. In titulo nomen Catechismi ornamentis circumdatum est eius generis quod arabicum vocari solet. Caeterum sic se habet:

LE CATE-ICHISME | De Geneue: c'est a dire, le Formulaire d'instruire les enfans en la · Chre-stiente fait en maniere de | dialogue, ou le Ministre | interrogue, et l'en-|fant respond. | Par Iean Caluin. Ephes. 2. Le fondement de l'Eglise est la doctrine des Prophetes et des Apostres. | A GENEVE PAR | Iean Girard. | 1548.

Praeter illam divisionem in quatuor capita, quae eodem modo atque in praecedente editione non nisi in columnarum inscriptionibus significatur, haec novam exhibet deinceps in omnibus gallicis exemplaribus servatam. Scilicet tota quaestionum et responsionum series, qua hic doctrina christiana absolvitur, in quinquaginta quinque lectiones dispescitur totidem diebus dominicis a pueris ediscendas et recitandas, ita ut ciusdem scholastica tractatio unius anni spatio comprehensa ad finem perduci potuerit. Dominicarum numeros margini inscriptos, ne quod Calvini nostri institutum negligatur, nos quoque textui subiiciemus. Accedit in calce libelli index dominicarum ad suas paginas relatarum: Table pour trouver le lieu du Catechisme que le Ministre explique un chascun Dimanche. De Precationibus adiectis et Praefatione non est quod denuo dicamus.

Tertiam editionem anno 1549 Genevae impressam non vidimus. Cuius exemplar unicum, s. D. p., in bibliotheca Monacensi asservari rescivimus.

« PoprzedniaDalej »