Obrazy na stronie
PDF
ePub

rent, pecudum more homines per omne errorum genus in exitium ducerentur: emersit Lutherus, exstiterunt deinde alii, qui coniunctis studiis, rationes viasque quaesierunt, quibus repurgari a tot inquinamentis religio, pietatis doctrina restitui in suam puritatem, ecclesia ex tanta calamitate in tolerabilem aliquem statum colligi posset. In hoc cursu adhuc hodie pergimus.

Et quoniam de remediis, quae ad istorum malorum correctionem adhibuimus dicturum me praefatus sum, de ea re nunc tractandi locus est: non ut modum, quo progressi sumus, describam (de hoc enim postea videbitur): sed ut appareat, non alio spectasse nostra studia, nisi ut status ecclesiae ex pessimo saltem aliquanto melior fieret. Multis et atrocibus multorum calumniis impetita est nostra doctrina, et quotidie impetitur. Alii fortiter adversus eam declamitant in concionibus. Alii libris editis eam vexant ac traducunt. Ab utrisque plurima congeruntur, quibus [pag. 31] eam infamari posse credunt apud imperitos. Sed exstat in hominum manibus fidei nostrae confessio, quam maiestati tuae obtulimus, invictissime Caesar: quae luculentum nobis testimonium reddit, quam immerito tot odiosis criminationibus vexemur. Et hactenus semper ad reddendam doctrinae nostrae rationem fuimus parati: ut hodie quoque sumus. Ne multis: nihil auditur in ecclesiis nostris doctrinae, quod non palam profiteamur. Quae aliquid habent controversiae, ea perspicue et bona fide in confessione explicantur: et nihil est eorum, quod non sit a nostris hominibus copiose tractatum, et expositum diligenter. Inde constare iudicibus non iniquis potest, quam procul ab omni impietate absimus. Hoc certe aequis iuxta ac iniquis constat, in eo non parum ecclesiae profuisse nostros homines, quod et mundum quasi ex profundis ignorantiae tenebris excitarunt ad scripturae lectionem, et ad sinceriorem eius intelligentiam multum contulerunt operae, et locos doctrinae christianae quosdam utiles cognitu imprimis feliciter illustrarunt. In concionibus nihil fere, praeter aniles fabulas, aut commenta non minus inepta, audiebatur. Scholae quaestionum rixis perstrepebant. Scripturae illic rara mentio. Qui ecclesiae gubernacula tenebant, hoc unum habebant curae, ne quid quaestui decederet. Itaque quidquid erat ad farinas, non difficulter patiebantur. His quidem malis non nihil emendationis attulisse nostros homines, etiam iniquissimi concedunt: utcunque nostram doctrinam multis postea [pag. 32] criminationibus infament.

Verum nihil hoc valere ad culpam sublevandam velim, quod multum utilitatis ex nostris laboribus perceperit ecclesia, si quid alia ex parte nocuerimus. Excutiatur ergo tota nostra doctrina, mos in administrandis sacramentis noster, ecclesiae

gubernandae ratio. Nihil in his tribus deprehendemur novasse ex veteri forma, quod non ad rectam verbi Dei normam restituere conati simus. Atque ut redeamus ad illam ante a nobis positam divisionem: omnes, quae inter nos sunt de doctrina controversiae, vel ad legitimum Dei cultum, vel ad certam salutis nostrae fiduciam pertinent. Certe ad colendum Deum, neque frigide, neque negligenter hortamur homines: et in definiendo modo, neque a scopo aberramus, nec quidquam omittimus, quod ad rem faciat. Praedicamus Dei gloriam multo magnificentius, quam solita fuerit ante nos praedicari: virtutes, in quibus ea relucet, ut magis ac magis innotescant, serio laboramus. Ipsius erga nos beneficia, quibus possumus elogiis, extollimus. Inde excitantur homines tum ad suspiciendam eius maiestatem, tum ad exhibendam illi sua magnitudine dignam reverentiam, tum ad veram animi gratitudinem, tum ad confitendas eius laudes. Inde in ipsorum cordibus gignitur solida in ipso fiducia, quae postea invocationem parit. Inde etiam eruditur unusquisque ad veram sui abnegationem: ut, composita in obsequium Dei voluntate, propriis desideriis valedicat. Denique, [pag. 33] sicut spirituali modo a nobis coli vult Deus, ita in urgendis omnibus sacrificiis spiritus, quae nobis commendat, toto studio insistimus.

In his enim exhortationibus nos esse assiduos, ne adversarii quidem nostri negare possunt; ne aliunde, quidquid bonorum desiderant homines, quain a Deo exspectent; ipsius potentiae confidant; in ipsius acquiescant bonitate; ab ipsius veritate pendeant; toto cordis affectu in eum ferantur; plena spe in eum recumbant; requirant ipsum in necessitate, hoc est, omnibus momentis; bona omnia accepta illi ferant, idque laudis confessione testentur. Et ne difficili accessu terreantur, ostendimus bonorum omnium fontem in Christo nobis esse propositum, ex quo hauriamus quidquid nobis opus est. Testes etiam sunt libri nostri, testes conciones, nos et frequenter, et sedulo, incumbere in verae poenitentiae commendationem: ut homines rationi ac desideriis carnis suae, sibique in totum renuncient, quo ad unius Dei obsequium compositi, non sibi amplius, sed illi vivant. Nec vero externa officia caritatisque opera praetermittimus, quae eiusmodi renovationem sequuntur. Haec, inquam, certa est et minime fallax colendi Dei ratio, quam illi approbari scimus, utpote quam verbo suo praescripserit. Haec sola sunt christianae ecclesiae sacrificia, quae testimonium ab eo habeant.

Quum ergo adoretur in ecclesiis nostris unus Deus puro ritu, 1) et absque ulla superstitione, quum

1) pio ritu 1576 seqq.

non videtur.
ram imaginibus, tanquam praesentem illic haberent
Deum, se prosternunt? Dei porro virtutem et gra-
tiam nisi statuis et picturis alligarent, an ad eas
confugerent, quum orare volunt?

Quid autem hodie fit? An non co

eius bonitas, sapientia, potentia, veritas et reliquae virtutes [pag. 34] uberius, quam alibi usquam praedicentur, quum vera fide invocetur in Christi nomine, quum celebrentur eius beneficia et animis et linguis, quum ad simplicem sinceramque eius obedientiam perpetuo revocentur homines, quum deni- Et nondum crassiores superstitiones attigi: quae que nihil illic audiatur, quod non ad promovendam tamen rudibus imputari nequeant, quum publico nominis illius sanctificationem spectet: quid causae consensu approbentur. Ornant sua idola, nunc floest, cur nos tam male excipiant, qui se Christianos ribus et coronis, nunc peplis, vestibus, zonis, cruprofitentur? Primum, quod tam crassas idololatrias, menis, et ineptiis omne genus. Coram illis cereos quae passim in mundo visuntur, acriter, sicut ne- accendunt, [pag. 36] thus adolent, gestant ea humeris cesse est, reprehendimus, hoc ferre nequeunt, qui in pompa. Confluunt ex longinquis regionibus ad tenebras malunt quam lucem. Deum in simulacris statuam unam, quum domi similes habeant. Simiadorari, fictitios institui cultus eius nomine, ad liter quum in uno templo plures sint imagines, aut sanctorum imagines supplicari, mortuorum ossibus virginis Mariae, aut alterius, aliis praeteritis, una, divinos exhiberi honores, et eius generis alia, abo- quasi divinior, frequentatur. Quum ad Christophori minationes, sicut sunt, ita esse clamamus. 1) Ob precantur imaginem aut Barbarae, precationem dohanc causam in nos invehuntur qui doctrinam nos- minicam, cum salutatione angelica, illis occinunt. tram exosam habent; haereticos nos faciunt, qui Prout vel formosae, vel fumosae sunt imagines, cultum Dei ab ecclesia iam pridem approbatum maiorem illis praestantiam affingunt. Accedit et ex convellere audeamus. Quod ecclesiae nomen, clypei fabulosis miraculis nova commendatio. Alias loquuloco, subinde obiectant, de eo paulo post videbimus. tas esse fingunt, alias templi incendium pede reInterea, quae ista est perversitas, ubi tam flagi- stinxisse, alias demigrasse sua sponte in novum dotiosae apparent cultus Dei corruptelae, non modo micilium, alias e coelo delapsas. His et similibus eas tueri, sed ad eas quoque operiendas, ipsum Dei deliramentis quum totus mundus scateat, idque sit cultum impudenter obtendere? omnibus in propatulo, nos tamen, qui unius Dei cultum ad verbi sui normam restituimus, et restitutum servamus diligenter, qui puri sumus, ecclesiasque nostras purgavimus ab omni, non modo idololatria, sed etiam superstitione, accusamur de violato Dei cultu, quod imaginum venerationem, hoc est idololatriam, ut nos quidem interpretamur, ut autem malunt hostes nostri, idoloduliam sustulerimus.

Idololatriam utrinque fatemur exsecrabile coram Deo scelus esse. Quum imaginum cultum attingimus, hic protinus se opponunt adversarii, ut patrocinium suum accommodent sceleri, quod nobiscum verbo damnaverant. Imo, quod magis ridiculum [pag. 35] est, quum nobis assentiantur de graeco vocabulo, ubi id latine vertitur, refragari tunc primum incipiunt. Imaginum enim venerationem fortiter defendunt, quum idololatriam damnent. Sed homines ingeniosi negant esse latriae honorem, quem exhibent suis simulacris. Quasi vero, si conferantur cum veteribus idololatris, quidquam inter eos intersit. Praetexuerunt illi, coelestes se deos colere, sed sub figuris corporeis, quae ipsos repraesentarent. Quid aliud isti praetexunt? Verum, an Deus eiusmodi excusationibus satisfieri sibi patitur? An propterea desierunt prophetae Aegyptiorum increpare dementiam, quod ex arcanis theologiae suae mysteriis proferrent argutias, quibus elaberentur? Serpentem quoque aeneum qualiter existimamus adoratum fuisse a Iudaeis, nisi quod tanquam Dei simulacro honor est habitus? Gentiles, inquit Ambrosius, 2) lignum adorant, quia Dei putant esse imaginem. Sed invisibilis Dei imago, non in eo est quod videtur, sed in eo utique quod

1) Sic ed. princeps et Gallasius. Gallus quoque: c'est abomination. Beza scripsit: et eius generis alias abominationes, sicut sunt, ita esse clamamus. Quod recentiores servarunt. 2) Ambrosius in Psal. 118.

Atqui praeter tam clara scripturae testimonia, quae subinde occurrunt, etiam veteris ecclesiae autoritas nobis suffragatur. Quotquot enim exstant purioris saeculi scriptores, non alium imaginum abusum inter gentiles describunt, quam qui in mundo hodie visitur; nec minus proprie in aetatem nostram [pag. 37] competunt, quaecunque ab illis dicuntur, quam in eos ipsos, quos tunc reprehendebant. Quod autem de sublatis, tam imaginibus, quam ossibus et reliquiis sanctorum, nobis crimen intendunt, facilis est responsio. Neque enim pluris aestimari oportuit haec omnia, quam serpentem aeneum: neque vero minor fuit causa, cur haec removerentur, quam cur confringeretur ab Ezechia serpens aeneus. Certum est, idolomaniam, qualiter nunc illa fascinatae sunt hominum mentes, non aliter quam subducta insaniendi materia, curari posse. Et nos plus satis experimur, verissimum esse illud Augustini: 1) neminem orare vel adorare, simulacrum intuentem, qui non sic afficitur, ut ab eo exaudiri se putet. Item, plus valere simulacra ad curvandam

1) Epist. 49. Idem, in Psalm. 113.

infelicem animam, quod os, oculos, aures, pedes habent, quam ad corrigendam, quod non loquuntur, neque vident, neque audiunt, neque ambulant. Item, hoc fieri, et quodammodo extorqueri figura illa membrorum, ut animus in corpore vivens arbitretur sentire corpus, quod suo simillimum videt. In reliquiis 1) vero incredibile dictu est, quam impudenter illusum mundo fuerit. Possum tria Christi praeputia nominare, similiter clavos quatuordecim, qui pro illis tribus ostentantur, quibus affixus cruci fuit; tres tunicas, pro illa inconsutili super quam milites iecerunt sortem; duos titulos cruci impositos; tres mucrones lanceae, qua pectus Christi sauciatum fuit; lintea circiter quinque, quibus corpus eius in sepulcro fuit obvolutum. Monstratur praeterea [pag. 38] tota sacrae coenae supellex: et infinitae eius generis ineptiae. Nullus est sanctus aliquantum celebris, cui non affinxerint duo aut tria corpora. Possum locum nominare, ubi pumex pro cerebro Petri magno in honore fuit habitus. Et pudore impedior, quominus alia foediora referam. Quamobrem immerito accusamur, quod talibus inquinamentis purgare studuerimus Dei ecclesiam.

Hoc deinde nomine circa Dei cultum adversarii nos accusant, quod omissis inanibus, nec minus ineptis, et tantum ad hypocrisin compositis, simplicius Deum colimus. Nam in spirituali Dei cultu nihil fuisse a nobis diminutum, res ipsa testis est. Quin potius, quum magna ex parte obsolevisset, quasi postliminio eum restituimus. Nunc videamus, an iure nobis succenseant. Quod ad doctrinam spectat, dico hic nos communem habere causam cum prophetis. Nam secundum idololatriam, nihil est quod acerbius in populo suo exagitent, quam quod Dei cultum in externo apparatu, falsa opinione, collocabat. Quid autem in summa pronunciant? Deum non morari, nec pensi habere caeremonias, si in se tantum aestimentur: fidem et veritatem cordis respicere: caeremonias neque mandasse alio fine, neque approbare, nisi ut fidei sint, ac invocationis purae, laudumque exercitia. Plena sunt his contestationibus prophetarum omnium scripta. Nec ulla res alia fuit, sicuti dixi, in qua magis laboraverint. Hac porro caecitate magis quam unquam captum fuisse [pag. 39] mundum, quum nostri homines prodierunt, negari, nisi impudenter, non potest. Erant igitur necessario propheticis illis obiurgationibus urgendi homines, et ab illa insania quasi violenter abstrahendi, ne amplius nudis caeremoniis, tanquam ludicris puerilibus Deo satisfieri crederent. Urgenda similiter erat illa de spirituali Dei cultu doctrina quae ex hominum memoria evanuerat. Quorum utrumque fide

1) In reliquiis: sic reponimus cum Gallo, flagitante sensu. Latini libri omnes: In reliquis.

liter a nobis factum esse hactenus, et adhuc fieri tum libri nostri, tum conciones luculentum testimonium reddunt.

Quod autem invecti sumus in ipsas caeremonias, et alicubi quoque magnam earum partem abrogavimus, in hac re fatemur quidem, inter nos et prophetas nonnihil interesse. Nam illi quidem in suum populum invehebantur, quod Dei cultum in externis caeremoniis includeret, sed ab ipso Deo institutis: nos humanitus confictis ineptiis eundem haberi honorem, conquerimur. Illi damnatis superstitionibus caeremoniarum multitudinem, quam Deus iniunxerat, et quae utilis aptaque erat pro aetate paedagogia, intactam relinquebant: nos multos ritus corrigendos curavimus, quod vel temere obrepsissent, vel in abusum conversi fuissent: deinde quod tempori minime convenirent. Nisi enim omnia velimus confundere, tenendum est semper discrimen illud veteris et novi testamenti: quod caeremoniae, quarum utilis sub lege erat observatio, non superfluae modo nunc sint, sed absurdae quoque et vitiosae. [pag. 40] Nam quum absentem tunc Christum et nondum exhibitum adumbrando spem adventus eius in animis fidelium alerent, nunc nihil quam praesentem et conspicuam eius gloriam obscurant. Videmus quid Deus fecerit. Nam quas ipse caeremonias praeceperat ad tempus, eas in perpetuum abrogavit. Rationem audimus ex ore Pauli: primum quod postquam exhibitum in Christo corpus est, facessere umbrae debuerint; deinde, quod alio modo nunc ecclesiam docere velit Deus (Gal. 4, 3 ss.; Col. 2, 4. 14. 17). Quum ecclesiam suam Deus ea quam ipse imposuerat servitute liberaverit, quae, obsecro, isthaec est pravitas, novam ab hominibus excitari, veteris illius loco? Quum certam oeconomiam Deus praescripserit: quae superbia est, contrariam, et palam ab ipso repudiatam erigere? Sed illud pessimum, quod quum tam severis interdictis omnes commentitios hominum cultus Deus toties prohibuerit, non nisi humanis figmentis colebatur. Quid est igitur, quod religionem a nobis in hac parte dissipatam vociferantur hostes nostri? Primum, nihil, minimo digito, attigimus, nisi quod pro nihilo Christus ducit, quum frustra coli Deum humanis traditionibus pronunciat. Verum illud forsan utcunque fuisset tolerabile: homines, inutiliter Deum colendo, perdere operam: sed quum alibi multis locis, sicuti dixi, novos sibi cultus praeter verbum suum institui vetet, seque hac audacia graviter offendi affirmet, et poenam non levem minetur, correctionem, quam adhibuimus, magna necessitate fuisse expressam constat.

[pag. 41] Neque vero me fugit, quam difficulter hoc mundo persuadeatur: reiicere Deum atque etiam abominari, quidquid ad eius cultum humana ratione excogitatur. Cuius erroris complures sunt causae.

Suum enim cuique pulchrum, ut veteri proverbio fertur: quo fit, ut quae ex capite nostro nata sunt, magis nos delectent: et fictitii isti cultus saepe ad aliquam sapientiae speciem sunt compositi, sicut etiam Paulus fatetur (Col. 2, 23). Praeterea quoniam externum splendorem ut plurimum habent, qui in oculos incurrit, magis, pro natura nostra carnali, nobis arrident, quam illa, quae Deus sola et requirit et probat, quum minus habeant ostentationis. Nihil tamen magis obtenebrat hominum mentes, ut ita perperam de hac re iudicent, quam hypocrisis. Nam quum veros Dei cultores cor et animum oporteat afferre, cupiunt semper homines modum serviendi Deo ab eo prorsus diversum invenire: ut scilicet corporis obsequiis erga illum defuncti animum sibi retineant. Porro dum externas pompas illi obtrudunt, hoc se artificio evasisse putant, ne offerre se ipsos cogantur. Atque haec causa est, cur innumeros cultus libentius suscipiant homines, quibus sine fine et modo misere fatigentur, et cur in labyrintho errare perpetuo malint, quam simpliciter Deum colere in spiritu et veritate.

Improba igitur calumnia est, quod hostes nostri facilitate et indulgentia nos allicere homines criminantur. Nam si detur optio: quidvis potius semper eliget homo carnalis, quam ut Deum colere ad [pag. 42] doctrinac nostrae praescriptum consentiat. Fidem et poenitentiam facile est nominare: sed res sunt ad praestandum difficillimae. Quicunque igitur in his constituit Dei cultum, is minime laxat habenas hominibus: sed cogit in cum ordinem, quo venire maxime reformidant. Cuius rei locupletissimum testimonium in re ipsa habemus. Plurimis et duris legibus adstringi se, ad plurimas et laboriosas observatiunculas se cogi, rigidum et grave iugum sibi imponi, denique nihil non molestiae sibi exhiberi patientur homines: modo ne cordis fiat mentio. Hinc apparet, nihil magis refugere hominis ingenium, quam spiritualem illam veritatem, de qua nos assidue concionamur: quum splendido illo apparatu, in quo tantopere insistunt nostri adversarii, obruatur. Hoc extorquet ipsa Dei maiestas, ne eximere nos ab eius cultu possimus. Necessitatem ergo Dei colendi dum effugere non possumus, quod reliquum est, obliqua diverticula quaerimus, ne recta in cius conspectum venire necesse sit: vel potius externis caeremoniis, tanquam speciosis larvis, abscondimus interiorem cordis malitiam, et corporis obsequia opponimus tanquam parietem intermedium, ne corde ad eum accedere cogamur. Eiusmodi subterfugia sibi excuti aegerrime patitur mundus, atque hinc illae lacrymae, quod ex illis latebris, in quibus secure cum Deo ludebant, in apertam lucem per nos extracti sunt.

In oratione tria correximus. Nam et sanctorum [pag. 43] intercessione valere iussa homines

ad Christum revocavimus: ut tum in illius nomine patrem invocare, tum eo mediatore niti discerent; et ipsos docuimus, primum cum solida firmaque fiducia, deinde etiam cum intelligentia orare: quum ante confusas preces lingua incognita demurmurarent. Hic proscindimur atrocibus conviciis, primum quod in sanctos simus contumeliosi, deinde quod fideles ingenti beneficio privemus. Nos vero utrumque negamus. Nam quod illis Christi officium non patimur assignari, hoc fit sine ulla eorum iniuria. Nullum ergo illis honorem praeripimus, sed qui temere ac perperam, hominum errore, illis attributus erat. Nihil dicam, quod non possit digito monstrari. Principio homines precaturi, Deum imaginantur procul abesse, nec ad eum, nisi patroni cuiuspiam ductu, patere accessum. Neque inter rudes ac indoctos tantum vagatur falsa haec opinio: sed qui duces caecorum haberi volunt, ita quoque sunt persuasi. Porro in quaerendis patronis, suum quisque sensum sequitur. Alius Mariam, alius Michaelem, alius Petrum eligit. Christum, ut plurimum, nullo loco nec numero dignantur. Imo vix centesimus quisque reperietur, qui non stupeat, tanquam ad novum portentum, si Christum audiat advocatum nominari. Christo igitur praeterito in sanctorum patrociniis omnes acquiescunt. Gliscit deinde magis ac magis superstitio, ut promiscue sanctos, non aliter quam Deum, invocent. Fateor equidem quum distinctius loqui [pag. 44] volunt, non aliud petere eos a sanctis quam ut eorum precibus iuventur apud Deum. Sed saepius, confuso hoc discrimine, nunc Deum, nunc illos, prout tulerit mentis impetus, requirunt et implorant. Quin etiam propria cuique provincia est assignata: ut alius pluviam, serenitatem alius conferat; alius liberet a febre, alius a naufragio. Verum ut profana ista ethnicorum deliria, quae passim tamen grassantur in ecclesiis, dissimulem, una haec impietas pro omnibus sufficiat, quod totus mundus hinc inde advocatos sibi accersendo, Christum, qui unus a Deo propositus erat, negligit: et sanctorum magis tutela quam Dei protectione confidit.

At nostri reprehensores, etiam qui inter alios aliquanto plus habent acquitatis, modum in nobis desiderant, quod sanctorum mortuorum mentionem in totum ex precibus sustulerimus. Sed ex ipsis scire velim, quid eos peccare existiment, qui regulam a Christo optimo magistro, a prophetis et apostolis omnibus positam, fideliter observant: nec quidquam praetermittunt, quod vel spiritus sanctus in scripturis docuerit, vel servi Dei, a prima mundi origine usque ad aetatem apostolorum in usu habuerint. Nihil est fere, de quo diligentius praecipiat spiritus sanctus, quam de vera orandi ratione. Nulla est syllaba, quae ad sanctorum mortuorum subsidium confugere nos doceat. Multae complu

rium fidelium orationes exstant. In illis ne unum quidem eius rei exemplum est. Petebant quidem interdum a Deo Israelitae, [pag. 45] ut Abrahae, Isaac et Iacob, item Davidis recordaretur. Sed nihil aliud sibi volebant his verbis, nisi ut foederis sui, quod cum illis pepigerat, memor, secundum promissionem suam posteris eorum benefaceret. Foedus enim gratiae, quod in Christo tandem sanciendum erat, receperant sancti illi patres, suo et posterorum nomine. Quamobrem fideles israeliticae ecclesiae, tali patrum mentione non suffragationem petunt a mortuis, sed promissionem simpliciter allegant, quae apud illos deposita fuerat, donec in Christi manu rata ad plenum fieret. Quam igitur Quam igitur insana est curiositas, derelicta orandi forma, quam Dominus nobis commendavit, sine ulla doctrina, nullo exemplo, sanctorum intercessionem precibus nostris inserere? Sed ut locum hunc breviter concludam, in illa Pauli sententia pedem figo, non esse veram Dei invocationem, nisi quae ex fide nascitur; fidem autem esse ex verbo Dei (Rom. 10, 14). Satis, nisi fallor, istis verbis expressit, non alibi firmum orationis fundamentum esse, quam in Dei verbo. quum alibi in singulis vitae actionibus fidem, hoc est, conscientiae certitudinem necessario pracire iubeat, specialiter in hac, et magis quam in aliis omnibus, requiri ostendit. Hoc tamen adhuc aptius ad praesentem causam, quum ex Dei verbo pendere orationem testatur. Perinde enim est, ac si universos homines hiscere prohiberet, nisi Deo quasi verba praceunte. Hic est nobis murus aheneus, quem frustra omnes portae inferorum diruere tentabunt. Quum igitur de uno Deo invocando clarum exstet [pag. 46] mandatum; quum deinde propositus sit mediator unus cuius intercessione suffultae esse debeant nostrae preces; quum addita quoque sit promissio, quidquid in nomine Christi petierimus nos impetraturos: dabunt veniam homines, si certam potius Dei veritatem quam frivola ipsorum commenta sequamur. Certe, qui mortuorum intercessionem Deo in precibus obiiciunt, ut facilius, illa adiuti, quod petunt obtineant, alterutrum ex duobus probent, necesse est: aut se ita edoctos esse Dei verbo, aut licere hominibus orare ut libuerit. Atqui destitui eos omni, tam scripturae testimonio, quam probato sanctorum exemplo, palam est: in secundo autem reclamat Paulus, qui invocari Deum posse negat, nisi ab iis, qui sint eius verbo instituti ad orandum. Hinc illa pendet fiducia, qua pias mentes, quum ad orandum accedunt, praeditas instructasque esse convenit. Mundus Deo supplicat, de successu interea dubius. Nam neque in promissionem recumbit; nec percipit quid istud valeat, habere mediatorem, per quem certo sit impetraturus quod petit. Porro Deus venire nos iubet, minime haesitantes (Matth. 21, 22). Ita Calvini opera. Vol. VI.

oratio, quae ex vera fide profecta Dei gratiam conciliat, eadem cum eiusmodi trepidatione coniuncta potius eum a nobis alienat. Haec enim est propria nota, quae puram unius Dei invocationem a profanis et vagis ethnicorum precationibus discernit. Proinde, hac sublata, oratio Dei cultus esse desinit. Atque id est, quod vult Iacobus: Qui indiget sapientia, inquit, postulet a Deo; [pag. 47] sed postulet in fide, nihil haesitans. Nam qui haesitat, is similis est fluctui maris, qui ventis agitur et impetu rapitur (Iac. 1, 6). Verum nihil mirum, si Christo vero mcdiatore destitutus ita incertitudine diffidentiaque fluctuat. Ille enim unus est, ut inquit Paulus (Rom. 5, 2; Ephes. 2, 18), per quem habemus audaciam et aditum cum fiducia, ad patrem. Nos igitur homines ad Christum adductos non amplius alternare orando, aut vacillare, ut solebant, docuimus: sed tuto acquiescere verbo Domini iussimus: quod ubi semel in animum penetrat, omnem inde, quae fidei repugnat, dubitationem procul excutit.

Restat tertium vitium quod in oratione correxisse nos dixi. Nam quum lingua incognita vulgo precarentur homines, precandum cum sensu esse docuimus. Itaque secundum nostram doctrinam sic quisque orare privatim instituitur, ut intelligat quae a Deo petit. Sic etiam compositae sunt publicae preces in ccclesiis nostris, ut a singulis possint intelligi. Atque ita dictat naturae ratio: etiam si nibil Deus hac de re praeciperet. Hic enim est orationis finis, ut suarum necessitatum testem et conscium Deum faciant homines, et quasi corda sua coram eo effundant. Nihil ergo ab ea magis alienum, quam sine mente et intelligentia linguam movere. Atqui co stupiditatis ventum erat, ut vulgari lingua orare prope in religionem verteretur. Possum archiepiscopum nominare, qui carcerem et atrociores poenas minatus est si quis orationem dominicam, aliter quam latine [pag. 48] pronunciaret. Caeterum illa fere communis omnium fuit persuasio: qua quisque lingua domi oraret, nihil interesse, modo finalis, ut aiebant, mentis intentio ad orandum destinaretur. In templis autem hoc visum est plurimum ad dignitatem pertinere, ne alia quam latina lingua preces solennes conciperentur.

Hoc quidem iam portenti simile, ut nuper dixi, colloquium cum Deo habere velle inani linguae sonitu. Hoc etiam si sibi displicere Deus ipse non testetur, natura, sine alio monitore, respuit. Praeterea ex tota scripturae doctrina iudicare promptum est, quantopere talem fictionem abominetur Deus. De publicis autem ecclesiae precibus clara sunt Pauli verba: non posse idiotas respondere amen, si benedictio lingua aliena fiat (1 Cor. 14, 16). Quo magis mirum est, eo impudentiae progressos esse, qui hunc tam perversum morem introduxerunt primi, ut hoc ipsum, tanquam orationis maiestati con

31

« PoprzedniaDalej »