Obrazy na stronie
PDF
ePub

adorare vetat, sed illis numen suum affigere, ') ut in illis adoretur. Quoscunque praetextus hodie afferunt, qui hanc abominationem tueri student, iis etiam olim usi sunt ethnici, ut suam impietatem obtegerent. Praeterea constat, sanctos quoque Dei loco adorari, imo ipsorum ossa, vestes, calceos, et simulacra. Hic mihi obiiciet astutus quispiam, diversas esse adorandi species: duliae, ut loquuntur, honorem sanctis eorumque [pag. 13] simulacris et ossibus dari: latriam servari Deo, sicut in ipsum solum competat: nisi quod crescente insania, excogitatus est hyperduliae gradus, in quem supra alios beata Virgo extolleretur. Quasi vero subtiles istae distinctiones, aut notae sint, aut in mentem veniant his qui coram statuis se prosternunt. Interim ido-. lolatria plenus est mundus non minus crassa, nec minus, ut ita dicam, palpabili, quam illa vetus Aegyptiorum fuerit: quam tantopere prophetae omnes passim exsecrantur.

Singula breviter perstringo: quia paulo post acrius exaggeranda erunt. Venio ad caeremonias: quae quum esse debeant graves cultus Dei testificationes, mera sunt potius Dei ludibria. Praeterquam enim quod novus iudaismus, eius loco, quem Deus clara voce abrogaverat, iterum excitatus est, permultas etiam pueriles ineptias hinc inde collectas, admiscuerunt, quosdam etiam impios ritus, alios vero profanos, et qui magis ad theatrale aliquod ludricrum, quam ad religionis nostrae dignitatem sunt compositi. In eo quidem primum peccatum est, quod haec tanta caeremoniarum multitudo, quam Deus sua autoritate semel sustulerat, rursum expetita fuit. Deinde, quod quum viva pietatis exercitia esse debeant caeremoniae, multas frivolas et inutiles habet mundus, in quibus frustra occupatur. Verum haec multo est capitalior pestis, quod ubi suis istis qualibuscunque caeremoniis cum Deo luserunt, putant se belle defunctos esse: perinde ac si tota vis pietatis et cultus Dei in illis inclusa foret.

[pag. 14] Quod ad nostri abnegationem pertinet, ex qua pendet regeneratio in vitae novitatem, tota haec doctrina, aut prorsus obliterata fuit ex animis hominum, aut certe semisepulta: ut a paucis, et quidem tenuiter, cognosceretur. Atqui hoc est spirituale sacrificium, quod Dominus imprimis commendat, ut mortificato veteri homine transformemur in novum hominem. Fieri forsan potest, ut de istis vocibus nonnihil balbutiant concionatores. Sed vim rerum ab ipsis non teneri vel inde constat, quod nobis fortiter reclamant, quum hanc cultus Dei partem conamur restituere. Si quando de poenitentia disputant, quae praecipua sunt contemptim attingunt tantum, in externis modo corporis exerci

1) affingere 1576 seqq.

tiis immorantur: quae, teste Paulo, non maximam utilitatem habent (Col. 2, 23; 1 Tim. 4, 8). Quae perversitas eo minus ferenda est, quod mundus pernicioso errore umbram pro re ipsa sectatur, dum omissa vera poenitentia, in abstinentias, vigilias, et caetera, ut Paulus appellat (Gal. 4, 9), egena mundi elementa toto studio incumbit.

Quum autem verbum Dei notam esse dixerimus, quae verum eius cultum a vitioso pravoque discernat, inde colligere promptum est, totam colendi Dei formam, quae hodie mundo est usitata, nihil quam meram esse corruptionem. Neque enim quid Deus mandaverit, aut quid approbet, respiciunt, ut illi, quemadmodum decebat, obsequantur: sed licentiam excogitandorum cultuum sibi permittunt, quos postea illi obtrudant obsequii loco. Si videor i) modum [pag. 15] in dicendo excedere, agedum excutiantur omnia opera, quibus mundus Deum se colere arbitratur. Vix decimam partem excipere audeo, quin omnia temere in hominum cerebris nata fuerint. Quid amplius volumus? Commentitios omnes cultus Deus respuit, damnat, exsecratur. Fraenum verbi sui nobis iniicit, ut in simplici obedientia nos contineat. Ubi excusso iugo evagamur ad nostra figmenta, et cultus humana temeritate fabrefactos illi offerimus: utcunque nobis arrideant, coram eo inanès sunt nugae, imo sordes et inquinamenta. Habent humanarum traditionum patroni pulchros et varios colores, quibus eas pingant: et Paulus certe fatetur eminere in illis speciem sapientiae (Col. 2, 23): sed quia pluris obedientiam facit Deus quam omnes victimas, satis hoc valere debet ad repudiandum quemcunque cultum, si nullo Dei mandato approbetur

Alterum christianae doctrinae praecipuum membrum in co posuimus, dum agnoscunt homines, ubinam salutem quaerere debeant. Porro salutis nostrae cognitio tres habet gradus. Nam a propriae miseriae sensu incipiendum est, qui adducere nos eousque debet, ut animos despondeamus 2) tanquam mortui. Id autem fit, dum nobis originalis et haereditaria naturae nostrae vitiositas ostenditur, fons malorum omnium: quae diffidentiam, rebellionem adversus Deum, superbiam, avaritiam, libidines, et pravas omne genus cupiditates in nobis gignit: quae nos ab omni rectitudine et iustitia aversos, sub peccati vero [pag. 16] iugo captivos tenet: dum sua singulis peccata deteguntur, ut ut sua turpitudine confusi cogantur sibimet displicere, seque et sua omnia pro nihilo ducere. Deinde etiam, ex adverso citantur conscientiae ad Dei tribunal, ut agnita maledictione sua, et quasi accepto aeternae mortis

1) 1576 seqq. mendose: video.

2) ut omnia despondeamus 1576 seqq.; Gallus: que nous defaillions comme morts.

nuncio, iram Dei horrere discant. Hic, inquam, primus est gradus, quo ad salutem pervenitur, ut homo in se ipso prostratus et attonitus, de omnibus carnis praesidiis desperet: ncque tamen obduret se ipsum adversus iudicium Dei, aut quasi obducto callo obstupescat: sed trepidus et anxius dolore ingemiscat, suspiretque ad remedium. Hinc ad alterum. gradum debet surgere. Id fit, dum agnitione Christi erectus respirat. Homini enim in hunc, quem diximus, modum humiliato, non aliud restat, nisi ut ad Christum se convertat, ut eius beneficio a miseria liberetur. Verum salutem in Christo is demum quaerit, qui eius virtutem tenet: hoc est, qui illum agnoscit unicum sacerdotem, per quem patri reconciliemur: qui mortem eius unicum sacrificium agnoscit quo expiata sint peccata, satisfactum iudicio Dei, vera et perfecta iustitia acquisita: qui denique inter se et illum non dimidiat, sed merum et gratuitum eius beneficium esse agnoscit, quod iustus coram Deo est. Ab hoc quoque gradu conscendere ad tertium necesse est: ut qui de Christi gratia, de mortis et resurrectionis eius fructu edoctus est, in eo solida firmaque fiducia acquiescat, ac secum statuat, ita suum esse Christum, ut iustitiam in ipso vitamque possideat.

[pag. 17] Nunc videte quam misere eversa haec doctrina fuerit. De peccato originali spinosae quaestiones agitatae sunt in scholis, quibus hunc tam exitialem hominis morbum, quantum fieri potuit, elevarunt. Nam quum de illo disputant, redigunt fere ad gulae et libidinis intemperiem. De caecitate et vanitate mentis, ex qua prodeunt incredulitas et superstitio, de interiore animi nequitia, de superbia, de ambitione et contumacia, de aliis arcanis malis, nullus sermo. Conciones nihilo saniores. Iam liberi arbitrii praedicatio, qualis audiebatur, antequam prodirent Lutherus et alii, quid aliud poterat quam inani propriae virtutis opinione inflare homines, ut solo vento turgidi spiritus sancti gratiae et auxilio locum non darent? Quid multa? Nulla est maior inter nos concertatio, et in qua nobis pertinacius reclament adversarii nostri, quam de iustificatione: fidene an operibus eam consequamur. Nullo modo patiuntur hunc Christo honorem tribui, ut iustitia nostra vocetur, nisi in partem simul veniant operum merita. Non disceptamus hic de bonis operibus, an praestari a piis debeant, an accepta sint Deo, an mercedem apud eum habeant: sed an concilient nos Deo sua dignitate, an acquiramus eorum pretio vitam aeternam, an compensationes sint, quae ad tollendum reatum Dei iudicio solvantur, an collocanda sit in ipsis salutis fiducia. Hos ergo errores reprehendimus, quod homines ad opera sua magis quam ad Christum respicere iubentur, ut Deum sibi propitium [pag. 18] faciant, ut eius gratiam promereantur, ut haereditatem acquiCalvini opera. Vol. VI.

rant vitae aeternae: denique ut iusti sint coram Deo. Primum, operum meritis superbiunt, quasi Deum sibi obstrictum habeant. Haec vero superbia quid aliud est, quam exitialis mentis ebrietas? Nam se ipsos adorant loco Christi, et quum in profundo mortis gurgite sint demersi, vitam se habere somniant. Quod si cui amplificare nimis hunc locum videar, haec certe est trita in scholis et templis omnibus doctrina: quod operibus Dei gratiam mereri oporteat; quod operibus acquirenda sit vita aeterna; quod temeraria et praesumptuosa sit. fiducia salutis, nisi bonorum operum adminiculo suffulta; quod per bonorum operum satisfactionem reconcilicmur Deo, non autem gratuita peccatorum remissione; quod bona opera salutis aeternae meritoria sint, non quia gratis imputantur in iustitiam Christi merito, sed ex pacto legis: non gratuita peccatorum venia, sed satisfactoriis, ut vocant, operibus reconciliari homines Deo, quoties ab eius gratia sunt alienati; ad satisfactiones accedere ex Christi et martyrum meritis subsidium, modo tamen eo adiuvari mereatur peccator. His impiis opinionibus totum mundum fascinatum fuisse constat, antequam Lutherus mundo innotesceret. Neque alia est hodie quoque ) pars doctrinae nostrae quam maiore contentione et pertinacia impugnent nostri adversarii.

Hic postremo pestilentissimus error non modo passim occupavit hominum mentes, sed tanquam unum ex [pag. 19] praecipuis fidei capitibus, de quo fas non esset dubitare, fuit habitus: fideles oportere de gratia Dei erga se perpetuo dubitare, suspensasque habere conscientias. Hac vero diabolica imaginatione penitus exstincta fuit fidei vis, deletum Christi beneficium, eversa hominum salus. Illa enim demum, teste Paulo, est christiana fides, qua excitatur in cordibus nostris fiducia, qua audeamus sistere nos in conspectum Dei (Rom. 5, 2). Nec aliter constaret, quod alibi tradit, habere nos testimonium adoptionis nostrae intus a spiritu sancto obsignatum, quo freti Deum patrem vocamus (Rom. 8, 15. 16).

Quorsum autem illa haesitatio, quam hostes nostri a suis discipulis requirunt nisi ut tota promissionum Dei fides evanescat? Ratiocinatur Paulus, evanuisse fidem, abolitas esse promissiones, si ex lege sit haereditas (Rom. 4, 14). Cur istud? Nempe quia lex dubium hominem tenet, ne acquiescere in certa firmaque fiducia possit. Isti 2) autem ex adverso eiusmodi fidem somniant, quae hominem ab illa, quam Paulus exigit, certitudine exclusum ac repulsum ad coniecturam reiiciat, ut instar arundinis fluctuetur. Neque tamen eos in tantam 3) hanc

1) quoque omitt. 1576 seqq.

2) ita 1576 seqq.; Gallus: Ceux ici. 3) totam 1576 ss.

30

absurditatem prolapsos esse mirum est, postquam salutis fiduciam semel fundaverant in operum meritis. Fieri enim aliter non poterat, quin ex illo praecipitio in hanc ruinam caderent. Quid enim in operibus suis reperiet homo, nisi dubitandi, et tandem desperandi materiam? Videmus ergo, ut error errorem traxerit.

perstitio, quod opus hoc, tanquam obtinendae gra-
tiae meritorium, 1) vivis et
tiae meritorium, 1) vivis et mortuis applicarunt.
Atque ita mortis Christi efficacia ad inanem et
theatricam actionem translata est, et simul aeterni
sacerdotii dignitas Christo erepta, ut hominibus da-
retur. Si quando autem ad communionem vocatur
populus, ad dimidiam tantum partem admittitur.
Quid hoc est? Christus calicem omnibus propinat,
et omnes iubet ex eo bibere: ex adverso interdicunt
homines fidelium coetui, ne calicem attingant. Ita
signa, quae individuo nexu Christi autoritate con-
iuncta fuerant, hominum libidine séparantur. Ad
haec consecratio [pag. 22] tum baptismi, tum missae,
a magicis incantationibus nihil omnino differt. Flatu
enim et susurris, vel non intellectis vocibus, confi-
cere se putant mysteria. Quasi demurmurari ver-
bum suum voluerit Christus ad mysteriorum per-
actionem, ac non potius clara voce pronunciari.
Non obscuris verbis exprimitur virtus, natura, usus
baptismi in evangelio. Christus in coena non mussi-
tat super panem, sed disertis verbis apostolos allo-
quitur, dum promissionem recitat: et mandatum
adiungit, ut communis inter fideles confessio edatur.
Nunc loco praedicationis sufflantur arcani exorcismi,
magicis artibus, sicut dixi, quam sacramentis ap-
tiores. Iam hoc primum perperam, quod populo
exhibentur caeremoniarum spectacula, quarum sig-
nificatio et veritas tacetur. Neque enim alius est
sacramentorum usus, quam quum ex verbo Dei ex-
plicatur id ipsum, quod signum oculis repraesentat.
Itaque quum nihil illic habeat populus, nisi inanes
figuras, quibus oculos pascat, nullam vero doctrinam
audiat, qua dirigatur ad verum scopum, in ipso
externo opere defixus haeret. Hinc pestilentissima
illa superstitio, quod perinde ac si sacramenta sola
ad salutem sufficerent, neque de poenitentia, neque
de fide, neque etiam de Christo ipso solliciti, signa
pro veritate arripiunt. Et sane, impium illud dogma
passim non modo inter rudes et plebeios, sed in
scholis quoque obtinuit: valere per se sacramenta,
modo ne quis obicem ponat peccat mortalis. Quasi
in alium finem aut usum data sint sacramenta,
[pag. 23] nisi ut nos ad Christum manu ducant.
Huc etiam accessit, quod panem, perverso illo in-
cantamento magis quam pio ritu consecratum, cus-
todiunt in arcula, interdum in pompa circumferunt,
ut pro Christo adoretur et invocetur. Itaque, si
quod periculum urget, ad panem illum, tanquam
ad unicum praesidium, confugiunt: adversus noxas
omnes illo, tanquam amuleto, utuntur: ad petendam

Hic vobis, invictissime Caesar et Illustrissimi Principes, [pag. 20] quod ante dixi memoria repetendum est: ecclesiae salutem ex hac doctrina, non secus atque hominis vitam ex anima, pendere. Si tantum corrupta eius doctrinae puritas fuisset, iam letali vulnere sauciata fuisset ecclesia. Ergo si maiori ex parte exstinctam fuisse ostendero, perinde erit, ac si ecclesia fere usque ad ultimum interitum vulnerata esse diceretur. Ego autem id hactenus obiter indicavi: paulo autem post clarius patefaVenio nunc ad ea, quae dixi instar corporis habere: gubernationem, et sacramentorum administrationem; quorum etiam si externa facies nihil haberet vitii, post illam tamen doctrinae subversionem vis et utilitas emortua esset. Quid si intus et extra nihil fuerit sani? Neque vero difficilis est eius rei demonstratio. Quantum ad sacramenta pertinet, primum eodem loco habita sunt mysteria a Christo instituta, et excogitatae humanitus caeremoniae. Septem enim sacramenta, sine alio discrimine, recepta fuerunt: quorum duo tantum mandaverat Christus, alia non nisi hominum autoritate fundata erant. His non minus alligatae fuerunt Dei gratiae, quam si inclusum in se Christum habuissent. Porro duo illa, quae Christus instituit, horrendum in modum fuerunt polluta. Baptismus tot superfluis additamentis est obvolutus, ut veri et puri baptismi vix tenue vestigium agnoscas. Sacra vero coena non extraneis modo accessionibus corrupta, sed ipsa in formam prorsus diversam conversa fuit. Manifestum est, quid Christus fieri iusserit, et quo ordine. [pag. 21] Atqui, spreto eius mandato, actio histrionica composita fuit, quae in coenae vicem succederet. Quid enim simile missis cum vera Domini coena? Quum secundum Christi praeceptum debeant inter se fideles communicare sacra corporis et sanguinis Domini symbola, excommunicatio potius quaedam in missis visitur. Separat enim se a reliquo coetu sacerdos, ut seorsum devoret, quod proponi distribuique in medium debuerat. Deinde tanquam successor quispiam Aaronis foret, sacrificium se offerre, ad expiandi populi peccata, simulat. Ubi unquam sacrificii meminit Christus? Accipere, comedere ac bibere nos iubet. Quis hominibus permittat, receptionem in oblationem convertere? Quorsum ista mutatio, nisi ut temerariis hominum placitis cedat perpetuum et inviolabile Christi edictum? Hoc qui-pliqué cest œuvre aux vivans et aux morts pour leur meriter 1) meritorum, male 1576–1611. Gallus: c'est d'avoir apdem grave malum. Sed longe adhuc deterior su

grace.

a Deo veniam, tanquam optimum piaculum, adhibent. Quasi vero ad ineptias quaslibet prostituere corpus sum voluerit Christus, quum illud nobis in sacramento dedit. Quid enim continet promissio? non aliud scilicet, nisi nos, quoties sacram eius coenam peragimus, corporis et sanguinis ipsius participes fore. Accipite, inquit, edite, et bibite: hoc est corpus meum, hic est sanguis meus: facite hoc in memoriam mei. Nonne videmus, promissionem utrinque inclusam esso suis finibus, intra quos se contineant oportet, qui volunt, quod illic offertur, percipere? Falluntur ergo, qui aliud quam communem panem et profanum habere se extra legitimum coenae usum putant. Haec vero communis omnium profanatio, quod ad foedam nundinationem perinde sunt exposita, ac si non alio fine instituta forent, quam ut quaestui serviant. Neque vero eiusmodi est nundinatio, quae clam aut verecunde tractetur: sed palam exercetur, non secus atque in foro mercatorio. Scitur, quanti singulae missae in quaque regione veneant. Aliis etiam constitutum est suum pretium. Denique templa, [pag. 24] si quis bene expendat, nihil a meritoriis tabernis differunt: et nullum est sacrorum genus, quod non illic prostet venale.

dere in sua quemque statione, facereque quod suae professionis esse hodie opinantur: quid hoc tamen ad verum Christi institutum? Canerent aut murmurarent in templo, histrionico vestitu se ostentarent, exercerent multas caeremonias. Docendi aut rara, aut nulla cura. Nemo autem, ex Christi praescripto, episcopi aut pastoris nomen vendicare sibi potest, qui gregem suum non pascat verbo Domini.

Gubernationis ecclesiasticae vitia si recensere velim, nullum dicendi finem inveniam. Tantum igitur crassiora quaedam, et quae dissimulari nequeunt, breviter notabo. Principio, ipsum pastorale munus, qualiter a Christo institutum fuerat, iampridem obsolevit. Episcopos certe et pastores, sive quocunque alio nomine vocentur, ideo praefecit ecclesiae Christus, teste Paulo, ut eam sana doctrina aedificent. Secundum hanc regulam, nullus est verus ecclesiae pastor, nisi qui docendi munere fungitur. At hodie quicunque fere titulum habent pastorum, id oneris ad alios ablegarunt. Ex episcopis vix centesimus quisque reperietur, qui suggestum unquam docendi gratia conscendat. Nec mirum. Episcopatus enim in satrapias degenerarunt. Minoris autem ordinis pastores, vel nugis a Christi mandato in totum alienis munus suum implere se putant, vel episcoporum exemplo, hanc ipsam curam reiiciunt in aliorum humeros. Inde sacerdotiorum locationes non minus usitatae, quam praediorum. Quid volumus amplius? spirituale regimen quod a Christo commendatum nobis fuerat, totum e medio sublatum est: nova et confictitia gubernandi species introducta, quae utcunque illius nomine venditetur, nihilo tamen plus similitudinis cum eo habet, quam mundus cum regno Christi. Quod si mihi obiiciat [pag. 25] quispiam, non deberi ordini culpam imputari, si qui officium non faciant: primum respondeo, malum passim grassari, ut in publicam consuetudinem iam transierit. Deinde ut fingamus episcopos omnes, et alios inferioris gradus presbyteros resi

Iam quum sanctioris vitae exemplo excellere aliis et praelucere debeant qui ecclesiae praesunt, quam bene vocationi suae respondent in hac parte, qui hunc gradum hodie occupant? Quum ad summum corruptionis mundus venerit, nullus tamen est ordo, omni flagitiorum genere magis refertus. Utinam sua innocentia refellerent quod dico. Quam libenter extemplo retractarem. Sed ante oculos omnium exposita est eorum turpitudo, patet inexplebilis eorum avaritia et rapacitas, patet intolerabilis superbia et crudelitas. Impudicis saltationibus perstrepere eorum domos, aleae studium illic fervere, comessationes intemperantiae plenas illic agitari, more et usu receptum est. Deliciis et quovis luxu, tanquam praeclaris virtutibus gloriantur. 1) Ut alia taceam: caelibatus, quo uno haberi eximii volunt, quantum habet [pag. 26] spurcitiae? Pudet me retegere quae suppressa mallem, modo silentio possent corrigi. Neque tamen occulta in medium proferam: quando plus satis foeditatis et probrorum alioqui iam apparet. Quotusquisque, obsecro, sacerdos est a scortatione purus? Imo quam multorum domus quotidianis stupris sunt infames? Quam multas honestas familias vagis suis libidinibus inquinant? Equidem nec traducendis eorum vitiis delector: neque id est mei propositi. Operae pretium tamen est expendere, quantum ea vita, quae passim hodie in ordine sacerdotali conspicitur, ab ea dissideat, quae veros Christi et ecclesiae ministros deceret.

Haec quoque pars est ecclesiastici regiminis non postrema, ut rite ac ordine eligantur et designentur ad officium, qui praefuturi sunt. Habemus regulam ex verbo Dei, ad quam electiones omnes exigi oportebat. Exstant multa veterum synodorum decreta, quibus prudenter et diligenter praescribuntur quaecunque ad rectam eligendi formam pertinent. Proferant adversarii nostri, vel nostri, vel unicum exemplum canonicae electionis, et eos vicisse conce

1) Haec Gallus liberius ita vertit: Ils tiennent comme chose approuvée par usance, d'avoir brelan de ieux deshonnestes en leurs maisons, comme de cartes et de dez: d'y avoir dames impudiques et faire banquetz desordonnez: d'avoir cuisine friande et table excessive: d'estre somptueux en accoustremens et toutes autres pompes, de s'en glorifier comme de belles vertuz.

dam. Scimus quale pastoris examen requirat per os Pauli spiritus sanctus (in epistolis ad Timotheum et Titum): quale etiam veteres patrum sanctiones. Hodie, in creandis episcopis, an tale aliquid respicitur? Imo quotusquisque eorum, qui ad hunc gradum evehuntur, saltem mediocriter iis dotibus praeditus est, sine quibus idonei esse ecclesiae ministri non possunt? Quem ordinem in praeficiendis ministris [pag. 27] apostoli tenuerint, videmus, quem sequuta deinde sit vetus ecclesia, quem denique antiqui canones observari praecipiant. Hunc si hodie sperni et reiici conquerar, nonne iusta erit querela? Quid si, omni calcata honestate, promoveri per summum dedecus et flagitium, dicam? Atqui hoc nemini est ignotum. Aut enim condicto pretio emuntur honores ecclesiastici, aut vi manuque occupantur, aut conciliantur nefariis pactionibus, aut sordidis obsequiis comparantur. Interdum etiam lenociniorum et eiusmodi artium sunt mercedes. ') Denique impudentius multo hic luditur, quam in ullis unquam profanis possessionibus.

Atque utinam sic vitiata esset ecclesiae gubernatio ut qui praesunt sibi tantum peccarent: aut saltem aliis non nocerent, nisi malis exemplis. Verum hoc malum reliqua omnia superat, quod saevissimam tyrannidem excercent: et quidem in animas. Imo quid aliud est ecclesiae potestas, quae hodie iactatur, quam licentiosum, et sine lege modoque in animas imperium, quod eas miserrima servitute opprimat? Potestatem Christus apostolis permisit, qualem ante prophetis Deus contulerat, certis finibus inclusam scilicet: ut legatione pro se apud homines fungerentur. Haec porro legationis perpetua lex est, ut qui mittitur, quae accepit mandata, fideliter et summa religione perferat. Quod etiam nominatim exprimitur in apostolis: Ite, docete omnes gentes, quae tradidi vobis (Matth. 28, 19; Marc. 16, 15). Item: [pag. 28] Praedicate, non quidlibet, sed evangelium. De successoribus si quaeritur, qua sint praediti potestate, Petrus eam definit, quum omnes qui in ecclesia loquuntur, iubet eloquia Dei proferre (1 Petr. 4, 11). At nunc qui ecclesiae rectores haberi volunt, sibi usurpant hanc licentiam, ut loquantur quidquid libuerit: simulatque loquuti fuerint, sine ullo examine audianExcipient, hanc esse calumniam. Non enim aliud sibi iuris sumunt, quam ut autoritate sua sanciant, quae spiritus sanctus revelaverit. Negabunt ergo, se suis commentis aut suae libidini subiicere fidelium conscientias, sed solis spiritus oraculis, quae sibi revelata, aliis, addita confirmatione, promulgant. Ingeniosus praetextus scilicet. Quae

1) Gallus vertit: ou ce sont recompenses de bouteilliers et palefreniers, quelquefois aussi salaire de maquerelages.

a spiritu sancto accepta per manus tradunt, iis, quin sine mora parendum sit, nemo dubitat. At quum se non alia posse tradere subiiciunt, quam mera spiritus sancti oracula, quoniam ab ipso regantur: nec posse fieri, quin verum sit, quidquid statuerint, quia in cathedris veritatis sedeant, annon eo modo potestatem suam libidine metiuntur? Nam si pro oraculis habenda sunt quaelibet eorum placita, ubi nulla exceptio, illic infinitum imperium, Quis unquam tyrannus ita intemperanter abusus est subditorum patientia, ut tanquam e coelo proditum recipi iuberet, quidquid ediceret? Tyranni quidem edictis suis, qualiacunque sint, pareri volunt. Isti autem multo plus postulant, ut spiritum sanctum credamus loqui, dum nobis obtrudunt quod somniaverint.

[pag. 29] Itaque hac potestate armati, videmus quam dura et iniqua servitute fidelium animas constrictas tenuerint. Leges aliae super alias conditae sunt, quae totidem essent conscientiarum laquei. Non enim ad ordinem externum, sed ad spirituale et interius animae regimen eas retulerunt. Nec finis ullus fuit, donec ad istam immensam multitudinem ventum est, quae non absimilis est labyrintho. Et quaedam ad torquendas excruciandasque conscientias videntur prorsus factae. Porro earum observatio nihilominus severe vindicatur, quam si tota vis pietatis in illis consisteret. Quin etiam quum de violatis Dei mandatis, aut nulla fiat quaestio, aut sumantur non ita graves poenae, adversus hominum decreta aliquid admisisse summum piaculum habetur. Quum hoc tyrannico iugo prematur ecclesia, si quis verbum contra facere audeat, statim pro haeretico damnatur. Denique, liberum gemitum emittere, capitale est. Atque ut hanc non ferendae dominationis possessionem retineant, populum a sacrorum lectione et intelligentia sanguinariis edictis arcent: fulminant adversus eos qui de sua potestate controversiam moverint, et indies crescit immodicus ille rigor: ut iam propemodum nihil de religione inquirere permittant.

His tot ac tam densis tenebris quum suffocata esset Dei veritas, quum tot impiis superstitionibus polluta esset religio, quum horrendis sacrilegiis corruptus Dei cultus foret, prostrata eius gloria iaceret, quum [pag. 30] multis perversis opinionibus obrutum esset redemptionis beneficium, homines exitiali operum fiducia inebriati, salutem alibi quam in Christo quaererent, sacramentorum administratio partim lacera ac dissipata, partim admixtis multis figmentis corrupta, partim quaestuosis nundinationibus profanata esset, quum ecclesiae gubernatio in vastitatem prorsus confusam degenerasset, quum qui pastorum loco sedebant primum dissoluto vivendi more ecclesiam plurimum laederent, deinde saevam et maxime noxiam tyrannidem in animas exerce

« PoprzedniaDalej »