Obrazy na stronie
PDF
ePub

SUPPLEX EXHORTATIO

AD INVICTISS. CAESAREM CAROLUM QUINTUM

ET ILLUSTRISS. PRINCIPES ALIOSQUE ORDINES

SPIRAE NUNC IMPERII CONVENTUM AGENTES.

UT RESTITUENDAE ECCLESIAE CURAM

SERIO VELINT SUSCIPERE.

EORUM OMNIUM NOMINE EDITA QUI CHRISTUM REGNARE CUPIUNT.

PER D. IOAN. CALVINUM

154 3.

SUPPLEX EXHORTATIO

AD

INVICTISSIMUM CAESAREM CAROLUM QUINTUM ET ILLUSTRISSIMOS PRINCIPES ALIOSQUE ORDINES.

Indictus est abs te conventus hic, Caesar Auguste, in quo de praesenti ecclesiae statu, quem miserrimum et prope deploratum omnes cernimus, in melius corrigendo rationem cum Illustrissimis imperii Principibus ordinibusque aliis ineas tandem atque constituas. Ad hanc itaque consultationem quando nunc considetis, primum abs te, Caesar, simul etiam a vobis, Illustrissimi Principes, et ornatissimi viri, supplex peto atque flagito, quae in medium proferam, legere et diligenter expendere ne gravemini. Ea est magnitudo causae et gravitas, quae vos ad audiendi studium incitare debeat. Ego vero rem ante oculos ita vobis proponam, ut statuere non difficulter possitis, quaenam sint vestrae partes. Quisquis sim, et piae doctrinae, et ecclesiae patrocinium me hic suscipere profiteor. Hoc nomine unum saltem istud mereri videor, ne mihi audientiam eousque negetis, dum appareat, falsone eiusmodi titulum usurpem: an fideliter praestem, reque ipsa exhibeam, quod prae me fero. Etsi autem tanto oneri nequaquam parem esse me scio: ubi tamen a vobis officii mei ratio audita fuerit, minime vereor, ne vel socordiae, vel temeritatis accuser, quod hanc provinciam subire ausus sum. Duae res [pag. 4] sunt, quibus commendare quidquid agunt, vel certe defendere, homines fere solent. Nam et quod honeste pioque studio factum est, laude dignum, et quod publica necessitate expressum, excusatione saltem non indignum arbitramur. Earum quum utraque mihi constet, non dubito, quae vestra est aequitas, quin meum hoc consilium approbare facile vobis possim. Nam ubi melius aut honestius, ubi etiam, hoc quidem tempore, in re magis necessaria, operam mihi collocare liceat, quam si Christi ecclesiae, cui nihil omnino denegare fas est, laboranti nunc graviter, et extremo in discrimine agenti, pro mea virili adesse coner? Quanquam de me

ipso multum praefari nihil attinet. Perinde acci-.
pite quod dicam, ac si eorum omnium, qui eccle-
siam, vel restitutam iam curarunt, vel cupiunt re-
stitui in verum ordinem, una vox personaret. Sunt
aliquot non infimae dignitatis principes, sunt insig-
nes respublicae non paucae in hac causa. Pro his
omnibus ita unus loquor, ut verius per me uno
ore simul loquantur omnes. His addite infinitam
piorum hominum multitudinem, qui per varias chris-
tiani orbis partes dissipati, uno tamen consensu
mihi in hac actione subscribunt. Denique putate
hanc communem esse orationem omnium, qui prae-
sentem ecclesiae corruptionem ita serio deplorant,
ut nequeant diutius ferre: nullum finem facturi,
donec aliquam emendationem viderint. Scio quam
odiosis nominibus ad infamiam notemur. Verum
quocunque tandem nomine appellare nos libeat;
[pag. 5] interea causam audite, et inde postea aesti-
mate, quo loco haberi debeamus.

Principio non quaeritur an morbis laboret ecclesia, et multis et pessimis (constat enim inter omnes, qui vel mediocriter iudicant), sed an eius generis sint morbi, quorum longiorem moram non ferat curatio: ut nimis lenta remedia exspectare nec utile sit, nec deceat. Accusamur temerariae et impiae novationis, quod omnino quidquam ausi fuerimus ex antiquo statu in ecclesia movere. Quid? Etiamne, si nec absque ratione, nec perperam factum sit? Sunt, ut audio, qui ne in hoc quidem damnare nos dubitent: quia expetendam quidem 1) a nobis fuisse correctionem, tentari vero non oportuisse, censeant. A quibus nihil impetrare aliud in praesentia velim, nisi ut paulisper iudicium sustineant, donec ex re ipsa ostendero, neque nos ante

1) quidam 1576-1611; Gallus aucuns.

tempus festinasse, et nihil temere, nihil officio nostro alienum fuisse aggressos, denique nihil fecisse, nisi summa necessitate coactos. Hoc ut efficiam, videndum quibusnam de rebus nobis sit certamen.

Quum Deus initio Lutherum et alios excitavit, qui nobis facem ad reperiendam salutis viam praetulerunt, et quorum ministerio fundatae sunt et institutae nostrae ecclesiae, dicimus ea doctrinae capita, quibus religionis nostrae veritas, quibus purus et legitimus Dei cultus, quibus salus hominum continetur, fuisse propemodum abolita: dicimus sacramentorum usum multis modis fuisse vitiatum et pollutum: dicimus [pag. 6] ecclesiae gubernationem in speciem foedae et non ferendae tyrannidis fuisse conversam. Haec forte nondum ad quosdam permovendos satis valeant, donec melius exprimantur. Faciam igitur, non quantum res postulat, sed quantum facultas mea feret. Neque tamen hic omnes controversias recensere et excutere propositum est. Longam enim disputationem id requireret: cui nunc non est locus.. Tantum proferre in medium volo, quam iustae et necessariae causae nos ad hanc mutationem, quae nobis vitio vertitur, coegerint. Quanquam expediri hoc non potest, quin tria simul complectar. Nempe ut vitia breviter commemorem, quae nos ad quaerenda remedia impulerunt. Deinde, ut de remediis ipsis, quae a nostris hominibus sunt adhibita, quam apta fuerint et salutaria, disseram. Postremo ut planum faciam, quam non licuerit suspensa manu ulterius differre, quum res praesentem emendationem flagitaret. flagitaret. Primum illud, quia tantum ideo attingam, ut mihi viam ad reliqua patefaciat, conabor paucis perstringere. In diluendo sacrilegae audaciae et seditionis crimine, quo gravamur, quasi importuna festinatione, quod nostrarum partium non erat, perperam usurpaverimus, longius immorabor.

Si quaeritur, quibus potissimum rebus stet christiana religio inter nos, suamque veritatem retineat, has duas non modo summum locum occupare certum est, sed reliquas etiam omnes partes, adeoque totam vim christianismi sub se comprehendere: ut [pag. 7] rite colatur Deus, ut unde salus sibi petenda sit, noverint homines. Lisdem sublatis, Christi nomine gloriemur licet, vana est ac inanis nostra professio. Sequuntur deinde sacramenta, et ecclesiae gubernatio, quae sicut ad huius doctrinae conservationem sunt instituta, sic non alio referri debent: nec aliunde aestimari potest, sanctene et ordine, an secus administrentur, nisi quum ad hunc finem exiguntur. Hoc si clarius et familiarius habere quis velit: regimen in ecclesia, munus pastorale, et reliquus ordo, una cum sacramentis, instar corporis sunt; doctrina autem illa, quae rite colendi Dei regulam praescribit, et ubi salutis fiduciam reponere debeant hominum conscien

tiae ostendit, anima est, quae corpus ipsum inspirat, vividum et actuosum reddit: facit denique, ne sit mortuum et inutile cadaver. Quae hactenus dixi, controversiam inter pios, et recti sanique animi homines, nullam habent.

Nunc cultum Dei legitimum definiamus. Huius vero praecipuum est fundamentum, eum sicuti est, omnis virtutis, iustitiae, sanctitatis, sapientiae, veritatis, potentiae, bonitatis, clementiae, vitae et salutis fontem unicum agnoscere, ideoque bonorum omnium gloriam illi adscribere in solidum, et tribuere, quaerere in ipso solo omnia: ideoque si quid nobis opus est, in ipsum solum suspicere. ') Inde nascitur invocatio, inde laudes et gratiarum actiones, quae testimonia sunt eius, quam illi tribuimus, gloriae. Haec est vera nominis eius sanctificatio, quam imprimis a nobis requirit. [pag. 8] Huic annexa est adoratio, qua reverentiam illi magnitudine excellentiaque sua dignam exhibemus: cui serviunt caeremoniae, tanquam vel adminicula, vel instrumenta: ut corpus una cum animo in cultus divini professione exerceatur. Sequitur postea nostri abnegatio: ut renunciantes carni et mundo, transformemur in novitatem mentis: quo iam non vivamus amplius nobis, sed nos illi regendos et agendos resignemus. Hac vero abnegatione ad obedientiam obsequiumque voluntatis eius comparamur: ita ut timor eius in cordibus nostris regnet, omnesque vitae nostrae actiones moderetur. His partibus contineri verum sincerumque Dei cultum, quem solum probat, et quo delectatur, tum spiritus sanctus ubique in scripturis docet, tum ipse quoque pietatis sensus, absque longa disputatione, id ipsum dictat. Neque alia fuit ab initio colendi Dei ratio, nisi quod haec spiritualis veritas, quae nuda et simplex apud nos est, figuris involuta fuit sub veteri testamento. Atque id est, quod volunt Christi verba Ioannis quarto (v. 23): Venit tempus, quum veri cultores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Non enim negare his verbis voluit, quin a patribus spirituali isto modo cultus fuerit, sed discrimen in externa tantum forma indicare: quod quum illi adumbratum habuerint spiritum multis figuris, apud nos simplex sit. Caeterum, semper valuit illud: Deum, qui spiritus est, spiritu et veritate oportere adorari.

Porro, universalis est regula, quae purum Dei cultum [pag. 9] a vitioso discernit: ne comminiscamur ipsi quod nobis visum fuerit, sed quid praescribat is, qui solus iubendi potestatem habet, spectemus. Ergo si cultum nostrum approbare illi volumus, tenenda est diligenter haec lex, quam summa severitate ubique urget. Duplex autem est ratio,

1) respicere 1576 seqq.; Gallus s'eleve.

cur Dominus, fictitios omnes cultus prohibendo ac damnando, nos ad solum vocis suae obsequium revocet. Quia et hoc ad eius autoritatem stabiliendam magnopere pertinet, ne serviamus illi nostro arbitrio, sed toti ab eius nutu pendeamus: et nos, qua sumus vanitate, si libertas nobis relinquatur, nihil possumus quam aberrare. Ubi autem semel defleximus a via, nullus postea finis: donec superstitionum multitudine obruamur. Merito itaque Dominus, ut plenum dominii ius sibi vindicet, quid facere nos velit ita mandat, ut quidquid praeter suum mandatum confinxerint homines, simul reiiciat. Merito et hoc quoque facit, quod ore suo limites nobis praefigit, ne perversos cultus fabricando, iram eius in nos provocemus. Scio quam difficulter hoc persuadeatur mundo, improbari Deo cultus omnes praeter verbum suum institutos. Quin potius haeret haec persuasio, et quasi in ossibus omnium defixa est, ac medullis, quidquid agant, in eo se satis iustam approbationem habere, si modo qualemcunque honoris Dei zelum obtendant. Verum quum Deus non modo irritum habeat, quidquid colendi sui studio praeter mandatum suum suscipimus, sed palam quoque abominetur: [pag. 10] quid proficimus contra tendendo? Hae sunt clarae et disertae Dei Voces (1 Sam. 15, 22: Matth. 15, 9): Obedientiam meliorem esse victimis: frustra se coli mandatis hominum: mendacium esse, quidquid verbo suo additur, praesertim in hac parte: 9209onoxɛlav meram esse vanitatem. Ubi semel pronunciavit iudex, iam amplius litigandi non est tempus.

Nunc mecum tua maiestas, Caesar, recognoscat, vosque, Illustrissimi Principes, huc mihi vestram attentionem praebete, quam prorsus ab hac ratione dissideant omnia, in quibus hodie passim Dei cultum orbis christianus reponit. Verbo quidem, bonorum omnium gloriam concedunt Deo, sed re ipsa eum, vel dimidia, vel maiori parte 1) spoliant: quum eius virtutes inter sanctos partiuntur. Eludant, ut volent, adversarii, et leviculos, sicuti ipsi fingunt, errores nimium nos exaggerare calumnientur: rem ipsam, sicuti est perspicua unicuique, simpliciter proponam. Sic inter sanctos distributa sunt Dei officia, ut summo Deo tanquam collegae sint additi, in sustinendis eius partibus, in quorum multitudine delitescat. Neque aliud conqueror, nisi quod totus mundus vulgari proverbio confitetur. Quid enim sibi vult quod dicunt, Dominum prae apostolis non cognosci? nisi quod in' eam altitudinem evehuntur apostoli, qua Christi dignitas vel obruatur, vel saltem obscura fiat. Secundum hanc pravitatem, mundus, derelicto vivo fonte, puteos, ut dicit Ieremias (2, 13) dissipatos et hiulcos fodere

1) ex parte 1552 segg.

[ocr errors]

edocebatur. Ubi enim salutem [pag. 11] et quidquid bonorum est quaerunt? an in solo Deo? Atqui palam reclamat tota communis vita. Aiunt quidem, salutem se et bona omnia in Deo quaerere: sed quum alibi quaerant quam in eo solo, falsus est praetextus.

Huius rei manifestam fidem facient vitia, quibus invocatio Dei corrupta primum, deinde propemodum subversa exstinctaque fuit. Diximus invocatione testari homines an debitam Deo gloriam tribuant. Ergo hinc etiam licebit deprehendere, an Dei gloriam illi ereptam transferant ad creaturas. Porro in vera Dei invocatione plus requiritur, quam precatio quaelibet. Nempe ut certo statuat hominis animus, Deum esse solum, ad quem confugere debeat: quia et solus in necessitate iuvare possit, et se id facturum receperit. Eo autem sensu praeditus esse nemo potest, nisi qui et mandatum, quo Dous nos ad se vocat, et promissionem quam mandato adiungit, de exaudiendis nostris precibus intuetur. Atqui mandati adeo non est habita ratio, ut angelos et homines mortuos promiscue vulgus hominum invocaverit simul cum Deo. Sapientiores vero, si non invocabant eos loco Dei, saltem pro mediatoribus habebant, quorum intercessione a Deo obtinerent, quod petebant. Ubi igitur tunc erat promissio, quae sola Christi intercessione suffulta est? Itaque Christo unico mediatore praeterito, singuli se ad suos patronos, quos sibi finxerant, contulerunt: aut si quando dabatur Christo locus, latebat tamen, quasi gregarius aliquis, in turba. [pag. 12] Iam quum verae Dei invocationi nihil magis repugnet, quam haesitatio et diffidentia, adeo invaluit, ut pro lege rite orandi fere recepta fuerit. Unde autem id? nisi quia mundus, quid ista omnia valeant, non intellexit, et quod Deus a nobis vult invocari, et se facturum promittit quidquid petierimus mandato promissioneque sua freti, et Christum nobis advocatum proponit, cuius nomine exaudiantur preces nostrae. Ad haec, excutiantur 1) solennes preces, quae passim habentur in ecclesiis. Reperientur innumeris sordibus inquinatae. Ab illis igitur fiat iudicium, quantum vitiatus in hac parte cultus Dei fuerit. Nec minus in gratiarum actionibus corruptionis fuit: cuius testes sunt etiam hymni publici: ubi bonorum omnium laus ad sanctos tanquam Dei collegas transscribitur.

Iam de adoratione quid dicam? Quidquid reverentiae exhibere volunt homines Deo, an non id illi in statuis et imaginibus exhibent? Errat autem, qui putat quidquam interesse inter hanc et ethnicorum insaniam. Neque enim Deus lapides tantum

1) 1576 seqq. mendose: excutiuntur; Gallus: qu'on espluche.

« PoprzedniaDalej »