Obrazy na stronie
PDF
ePub

recedamus, se efficere in nobis ipse testatur. Si modus [pag. 223] quaeritur, respondet iterum, cor novum dando. Si id adhuc nimis obscurum est, addit explicationem: quod nominis sui timorem inserat in corda nostra. Quid ad haec Pighius? Nobis id conferri Dei gratia, ut possimus non recedere, si libeat: nihil praeterea aliud. Quanquam neque id sine 'exceptione concedit: Deum enim a nobis praeveniri, neque dari eius gratiam, nisi petentibus. Haec sunt Pythagorae responsa, quibus sine controversia fidem vult haberi. Quum sanctorum orationes adduco, quibus a Domino petunt ut cor suum inclinet, ut cor novum et spiritum rectum sibi ipsis innovet, excipit, inveniri ex adverso multa praecepta, in quibus a nobis similia requirit Deus. Atqui tritum illud esse debet, precibus suis testari sanctos, quid Dei sit: Deum autem praecipiendo minime ostendere, quid sancti ad implendum virium, aut facultatis habeant. Addit inveniri etiam, inclinasse sanctos cor suum Deo, dum gratiam assequuti sunt. Quasi hoc solvere sit obiectionem, aliis verbis, in eundem tamen sensum, succinere. Postremo addit, preces eiusmodi pii desiderii esse signa, quo ad gratiam adspirent. Id autem ex diametro nobis esse contrarium, qui hominem negamus a se ipso praeparari. Quasi vero minus ad Deum pertineat, continuare, quam incipere. Clamant David et Solomon: Inclina cor nostrum Deus (Psal. 119, 36; 1 Reg. 8, 58). Iam hoc quidem votum inclinationis indicium est. Quid ergo sibi volunt? Perinde ac si dicerent: Perfice, Domine, quod coepisti, et confirma quod ex parte operatus es in nobis. Nondum ergo hoc mihi Pighius excussit, inclinare ad rectitudinem hominum corda, unius esse Dei opus. Dixeram, nihil Deum severius exigere, quam ut sabbathum suum colamus. Hanc porro spiritualem esse eius observationem, dum ab operibus nostris quiescimus. Respondet Pighius, quietem mandari nobis ab omni opere servili, non autem a Dei timore, et legis ipsius obedientia. Bella solutio. At quorsum hoc adduxi, nisi ut timorem [pag. 224] Dei ostenderem non esse proprium nostrum opus? Nam quum Dominus, qui nos bene agendo non vult defatigari, quiescere nos ab operibus nostris iubeat, nonne eo ipso pronunciat, omnia nostra opera mala esse? Itaque Iesaias violari sabbathum testatur, quando invenitur in eo voluntas nostra (Ies. 58, 3). Hanc ergo sabbathi veritatem esse non dubium est, de qua Paulus sexto ad Romanos capite concionatur, ut crucifigatur vetus homo noster (v. 6), cuius nullam rationem habet Pighius.

Sequitur illa similitudo, in qua dixeram, satis luculentum gratiae Dei testimonium exstare, nisi nos supra modum maligni essemus: Ego sum vitis vera, vos palmites. Sicut palmes non potest ferre a se ipso fructum, nisi in vite manserit, ita neque

nec

vos, nisi in me manseritis: quia sine me nihil potestis facere (Ioann. 15, 4. 5). In his verbis reperit Pighius clarissimam sententiae suae approbationem. Nam quum agricolae officium sit excolere, vitis natura humorem succumque administrare, palmitis autem fructum proferre: in hac distinctione pulcherrimam liberi arbitrii gratiaeque colligationem exstare censet. Atqui simile hoc, quo utitur Christus, ex eius ore, non autem Pighii ingenio, accommodari ad veritatem suam oportuit. Applicatio ex Christi mente simplex est et expedita. Quemadmodum palmes extra vitem nec vivere, nec florere, fructum edere potest, sed mox exarescit, in vite etiam assidua cultura purgationeque habet opus: sic nos extra ipsum nihil habere prorsus ad veram, hoc est, spiritualem vitam eiusque actiones, aut vigoris aut potentiae, sed esse omnino inutiles: in ipsum vero quum insiti plantatique sumus, perpetua Dei operatione excoli, ut in foecunditate permaneamus. Hac, inquam, inter res hic inter se comparatas congruentia qui contentus erit, minime periculum est, ne decipiatur a Christo: quo terriculamento imperitos percellere conatur Pighius. Quid autem ipse contra? Palmitis naturam cum nostra conferendo, [pag. 225] bonorum operum fructus proprie a nobis produci colligit, et vi germinativa, quae in nobis est tametsi ex vite eam et coelesti agricola acceperimus. Si voluntatem intelligit nobis a natura inditam qua velimus, iudicium quo eligamus, conandi potentiam qua conemur, nihil repugno: modo et voluntatis, et iudicii, et conatus rectitudinem sola gratia nos obtinere (quoniam haec tria naturaliter pravitate corrupta sint in nobis) simul concedat. Si quam vero laudis partem in bonis operibus nobis transscribere intendit, ne totum Dei sit, aliunde quam ex Christi verbis erroris sui patrocinium quaerat. Quum enim fructus vocentur utriusque generis opera, hoc est, tam bona quam mala, nos quidem ad ferendum fructum natura facti sumus, sed ex nobis fructificamus peccato in mortem: ut autem ad proferendos bonos vitae fructus simus idonei, gratia nos fieri oportet. Ergo natura ad ferendos bonos fructus otiosi sumus ac steriles: ad malos vero plus nimio foecundi. Ac scire etiamnum ex Pighio velim, omnesne naturaliter insitos esse Christo putet: an hoc esse singulare donum fateatur, naturae conditione excellentius. Nam si hoc secundum extorqueo, quod necesse est, ubi erunt illae praeparationes, in quibus praecipuam vim liberi arbitrii locare solet? Et totam huius rei controversiam dirimit Paulus, quum homines, antequam in Christum inserantur, oleastris similes facit (Rom. 11, 17). Verum quod ad cooperationem, qua Dei gratiam subsequitur voluntas nostra, vicisse sibi videtur. Nam si palmes fructum non potest ferre, nisi in vite manserit: ergo ex se ipso

feret, si manserit. Proinde qui in Christo manet, ille, instar palmitis, ex se ipso, id est, propria sua natura fructum feret. Huius argutiae fiducia mirum quantopere exsultet. Atqui nemo non intelligit, quam pueriliter ineptiat, eiusmodi syllabarum aucupia tendendo. Nam quum intelligere Christum satis constet, non ex se ipso feracem esse palmitem, sed ita demum, si in vite manet, [pag. 226] hic nugator nodum in scirpo quaerit. Quod si adhuc rixetur, respondeat mihi, quid per hanc particulam intelligat a se ipso. An haec, quaeso, inter se opponi negabit, a se ipso, et in vite? Sed eum nihil moror. Res plus quam clara est: opponi duas istas particulas, a se ipso, et in vite: unde intelligere promptum est, a se ipso, tantundem valere, ac si dixisset, a vite extractum aut separatum.

At

Ad illud Pauli, Deum esse qui operatur in nobis et velle et perficere pro suo beneplacito (Phil. 2, 13), se quoque idem confiteri: sed ita, ut simul agat voluntas. Hoc flexu elapsum se putat, quum medio adhuc corpore ipsum teneam. Non enim hoc quaeritur, agatne voluntas, quod extra dubium est, sed agatne a se ipsa, an pro modo divinae actionis: aut crassiore, si placet, loquendi modo, distinctane ac separata sit actio voluntatis ab operatione Dei; an illi, quod aiunt, subordinetur. Quis enim nescit, per voluntatem fieri, ut velit homo? Sed Paulus illic voluntatem asserit Dei spiritu gubernari, ut ad bonum inclinet et adspiret, ideoque propriam esse eius actionem, si quid boni animo concipimus. Ergo solutio Pighii fumus est. illud alterum, Deum agere omnia in omnibus (Ephes. 1, 23), sic eludit. Quia scilicet praeter eum sit, qui faciat omnia in omnibus: creaturas tamen, suo quamque ordine, perficere actiones quas illis destinavit. Secundum hoc commentum, si quis creaturae propriam seorsum a Deo actionem assignet, nihil alienum dicet a sensu Pauli. At certo certius est, Paulum ideo retulisse ad Deum omnia, ut disceremus, nisi per ipsum, nihil fieri: ut inferre inde liceat, quidquam neminem ex se agere, quando solus Dominus in omnibus impleat omnia. Loquitur autem apostolus non de universali divinae providentiae operatione qua totus mundus regitur, sed de singulari gubernatione qua per spiritum sanctificationis ad iustitiae suae obedientiam fideles dirigit. Hoc dum Pighius ignorat, de generali naturae ordine extra [pag. 227] rem philosophatur.

non

Quum autem approbare illam Chrysostomi sententiam vult: quem trahit, volentem trahit, primum falso nobis obtendit saeculorum omnium consensum, deinde rationes illas iam toties a me confutatas repetit: stare ad ostium cordis nostri Deum, ut ipsi aperiamus, et similes. Verum suo more impugnat, quod non assequitur; aut certe armis parum congruis utitur. Et Christum, et Satanam, voluntarios

sibi milites eligere, atque auctionari cum Ambrosio sentimus: sed oportere ad bonum fieri voluntarios, Christi spiritu, dicimus, quoscunque vult habere tales. Trahit nos, inquit Augustinus, non violenter neque invitos: sponte igitur sequentes, sed voluntate, quam fecerit. Porro non hoc mihi in Chrysostomo displicet, quod spontaneos ad sequendum esse dicat, qui trahuntur; sed quia proprio motu sequi debere intelligat. Quidquid ergo moliatur Pighius, hoc excutere nobis non poterit, efficaciter a Deo affici nostram voluntatem, non leviter tantum moveri: ut nostrae postea optionis sit, refragari vel parere. Nec frigidis suis cavillis efficiet, quin ad eius confirmationem valeat, quod citavit Christi testimonium: Omnis qui audivit et didicit a patre meo, venit ad me (Ioann. 6, 45). Discere, inquit, pro acquiescere capitur hoc loco. Ergo non omnis quem pater docet, venit ad Christum: sed ille demum, qui persuaderi se sinit. Haec expositio quantum ponderis habere debeat, relinquam aestimandum lectoribus: ubi tribus verbis admonuero, quid illic agat Christus. Non aliud scilicet, nisi ut demonstret, quantum inter externam hominis praedicationem, quae aures solum ferit, et interius arcanumque illud, quo mens illuminatur et cor tangitur, spiritus sancti magisterium intersit. Nec vero praetereundum est, qua occasione adductus ad discrimen illud tractandum fuerit. Videbat se nihil docendo proficere apud caecos, surdos et rebelles. [pag. 228] Ostendit igitur, non aliter fructuosam esse doctrinam, nisi quum et lumen intelligentiae et obedientiae affectus a Deo datur. Atque huc pertinet, quod ex Iesaia adducit testimonium: Omnes fore a Deo doctos (Ies. 54, 13). Significat enim eo loco propheta, peculiare esse doctrinae genus, quo Dominus electos suos dignetur. Docentur enim et impii, sed alio modo: nempe tantum, ut ab homine audiant, non autem ut a Deo discant. Verum ut aliter, quam sentiam, posse intelligi Christi verba evincat, Cyrilli expositionem profert a mea diversam. Quasi vero protinus consequatur, aliter posse intelligi, quia Cyrillus aliter intelligat. Quod si istud recipitur, habeo Augustinum, sicut tempore, ita et reliquis omnibus rebus superiorem Cyrillo: qui omnino negat aliter posse accipi. Sed res ipsa et veritas nobis ad faciendam fidem sufficiat. Sine exceptione omnes, qui audierint ac didicerint a patre, Christus ad se venire testatur. Inde efficacem esse doctrinam colligo, qua Dominus per spiritum suum intus nos erudit. Tergiversatur Pighius, illud discere, in electione nostra esse situm. Dico id omnino cum Christi mente pugnare: nec aliud dico, quam quod evidenter perspicere omnibus licet. Suam enim doctrinam ab iis demum recipi clamat, quibus datum fuerit. Et quid tamen Cyrillus? Non vi cogi, qui trahitur. Quis reclamat? Adiungit postea de libero arbitrio alte

rum membrum, quod ex commento carnis assuit. His tam bene confectis, dictum illud vulgare Guillelmi Occam, quod omni ex parte pelagianismum resipit, facienti quod in se est Deum non denegare gratiam, verissimum esse concludit. Nam quod neminem Dei gratiam quaerere posse tradidi, nisi qui a Dei spiritu agatur, eo modo homines prorsus stipites fieri. Qui sic? Quoniam hinc sequatur, nemini expositam esse, nemini quaerendam: utpote quae quaeri, antequam habeatur, non possit. Frustra autem quaeri, quod iam possidetur. At perinde [pag. 229] ratiocinatur, ac si concessum iam illi a me foret, non esse diversas gratias, pium desiderium, eiusque consequutionem: quum iam alibi ex Augustino demonstraverim, hanc fidei sanitatem esse, petere ut accipias, quaerere ut invenias, pulsare ut aperiatur tibi. Porro huius sanitatis autor aeger, opinor, sed medicus existimandus erit.

non

Quantum ad perseverantiae donum, haec est Pighii philosophia, conferri illud quidem nobis gratuito, et tamen meritis rependi. Qui factum est, ut haec tam subtilis cogitatio spiritui sancto non occurreret, quum penitus contraria argumenta Paulo dictaret? Siquidem quum illi familiaris sit collectio, si ex gratia, ergo non ex operibus (Rom. 11, 6), rationem alicubi reddit: quia quod operibus rependitur, debitum sit. Operanti, inquit, non secundum gratiam, sed secundum debitum merces redditur (Rom. 4, 4). Hoc qualiter cum Pighii axiomate conveniet, qui vult nos propria virtute promereri Dei gratiam, et tamen gratuito eam consequi? Caeterum remunerari Deum posterioribus gratiis legitimum priorum usum, ex vulgata illa Christi parabola de talentis cum foenore redditis confirmat (Matth. 25, 15). Ego vero nunquam hoc simpliciter negavi; sed tantum hanc exceptionem posui, ut duplex periculum caveretur. Ne aut sic remunerari credatur Deus legitimum gratiae suae usum, ac si homo sua ipsius industria oblatam sibi gratiam redderet efficacem: aut sic remuneratio censeatur, ne sit amplius gratuita gratia. Imo sic parabolam ilImo sic parabolam illam exponi debere monueram, quod Deus sua in nobis priora dona novis et maioribus subinde prosequitur. Quare nullum operac pretium facit Pighius, dum tantum verborum fundit, quo mihi extorqueat, quod sponte iam professus sum: talentorum nomine illic Dei gratias, nos sub servorum persona, Deum autem per patrem familias designari. Quum hoc inter nos citra dubium constet, eliciat inde si quid potest, quod [pag. 230] mihi adversetur. Laudat, inquit, Deus fidelitatem nostram, eiusque mercedem testatur esse, quod amplioribus nos donis cumulat: nempe sicut sua dona in nobis coronat, quoties aliquid retribuit. Sic etiam habet Institutio mea: Fidelibus exspectandam esse hanc benedictionem, ut quo melius usi fuerint superioribus Dei gratiis, eo

maioribus posthac augeantur. Sed id quoque esse gratiae donum, quod bene utantur. Ne quis vero id a me confictum putaret, testimonium Pauli adhibui: qui utrumque ad merum Dei beneplacitum refert, quod et velle operetur in nobis, et perficere. His quidnam sit in parabola contrarium, non video. Quod autem Dei gratiae cooperetur voluntas nostra, Paulum testem adducit, qui testatur copiosius se aliis omnibus laborasse (1 Cor. 15, 10). At mox, correctione adiecta id retractat, transfertque ad Dei gratiam, quod sibi sumere visus erat. Non ego, inquit, sed gratia Dei quae mihi aderat. Hac correctione non aliud significari opinatur Pighius, nisi quod adiutrice et cooperatrice Dei gratia laboraverit. At si id vellet Paulus, uteretur tantum hac moderatione: non se laborasse solum, sed gratiam Dei simul adfuisse. Nunc autem non dimidia exceptione, sed plena correctione utitur. Verum cursus, et certamen, et castigatio corporis, labore constant: quibus defunctum se alibi meminit. Sic est: neque nos abhorremus ab usitato loquendi more, quo et currere, et certare, et laborare homines dicuntur, modo ne id quoque nobis negetur, tam ad certamen, quam ad cursum aut laborem, et animum, et vires, Dei gratia, illis conferri. Aut, si prophetae verbis sensum nostrum exprimi magis placet: facere homines, libenter concedimus, sed Deo faciente, ut faciant. Aut igitur Pauli verba mutet Pighius, aut cum sua interpretatione facessat. At sermonis proprietate se tuetur: quia laborare nequaquam Deo conveniat. Laborem igitur totum esse nostrum, sed laborandi virtutem a [pag. 231] gratia subministrari. Ac me eo errore deceptum fuisse dicit, quia hoc non animadverterim. Ego vero hanc reprehensionem, quod fidelis magis quam facundus interpres fuerim, libenter sustineo. Quanquam ista quidem reprehensione apostolum potius, quam me, impetat. Haec enim sunt Pauli verba: Non ego sum, qui laboravi, sed gratia, quae mecum erat: in quibus si nihil mutare ausus sum, quid est quod mihi Pighius propterea litem intendat? Verum Augustini autoritate me urget, qui Pauli verba sic accepit: quasi laborasse se dicat, sed adiutrice gratia. Quasi vero non satis constet, hic hallucinari Augustinum, quia latina interpretatione, quae ambigua et minus plena erat, contentus, quid haberent Pauli verba, non inspexerit. Sed haec est Pighii sedulitas, ex auro scoriam duntaxat legere.

Postremo, adducta in medium parabola de operariis in vineam conductis, rogat, quisnam sit operarius ille, quem mercede dignum Christus pronunciat. Nihil enim habere nos aliud putat, quod respondeamus, nisi Dei gratiam: quod perquam est ridiculum. At cur sic vaticinatur? Nos enim fideles operarios esse, minime negamus: sed cor quo velint, robur quo sufficiant, manus quibus laborent,

a gratia Dei habere dicimus: in qua doctrina nihil esse absurdi, perspicuum est.

Superest Augustinus: quem ut ne cui dubium foret, sententiae nostrae per omnia patrocinari: eius testimonia, quum ex aliis locis, tum praesertim ex secundo ad Valentinum libro citaveram. Ad haec antequam respondeat Pighius, per longos et devios verborum circuitus vagatur ipse, et circumducit lectorem, ut cernere omnibus promptum sit, hominem causae suae male conscium, ideoque diffidentia perplexum, hoc artificio velle a re praesenti abducere lectores: ut dum per ambages circumferuntur, veritas, obvia illis alias et exposita, ex eorum oculis evanescat. Commemorat igitur longo sermone, [pag. 232] quid altero ad Valentinum libro tractet Augustinus: et quia cum gratia liberum illic arbitrium coniungit, satis hoc ad victoriam sibi esse confidit. At nos alibi demonstravimus, quid haec coniunctio valeat, et quo sensu debeat a nobis accipi. Nam quum liberi arbitrii nomine voluntatem simpliciter designet, quam interea servam esse peccati fatetur, quid aliud sibi vult, quam quod nos praedicamus? Quin etiam, si ipsum recipimus verborum suorum interpretem, alibi, quam nihil sentiat a nobis diversum, exponit: quum scribit, non tolli gratia voluntatem, sed ex mala in bonam mutari, et quum bona fuerit, adiuvari. ) Venit postea Pighius ad librum, ex quo testimonia citaveram, et in liberi arbitrii vocabulo rixandi ansam iterum prehensat. Quasi non ab initio semper fuerim testatus, nihil nos morari nomen si de re modo conveniat. Quid Augustinus? Propheticam et apostolicam fidem asserit, liberum in homine arbitrium, tam ad bona quam mala, agnoscere; sed ad bona inutile esse prorsus, sine gratiae auxilio: imo liberum esse iustitiae, servum peccati, in bono autem nunquam liberum, donec Christi gratia liberetur: usque adeo ut nullo modo aspirare ad bonum queat, nisi Dei spiritu dirigatur. Unde concludit, initium gratiae iam esse, desiderare gratiam. Hinc colligit Pighius, doctrinam nostram impietatis ac perfidiae plenam esse, utpote quae ex diametro cum hac fide pugnet. At huius, quam somniat, repugnantiae, ne umbram quidem apparere sanae mentis hominibus dico. Verum ipse nimis obliviosus est, qui inter orthodoxa fidei capita nunc amplectitur, quod nuper pro exsecrabili dogmate tragicis clamoribus vexaverat: nempe, gratiam desiderare, esse gratiae initium. Viderit quid faciat. Nam unico hoc verbo, totum philosophiae eius fundamentum evertitur. Verum quid dicat, nihil pensi habet, qui pugnandi fiduciam semel in garrulitate posuit. Praeterea hoc similiter contra nos torquet, [pag. 233] quod eos reprehendat Augustinus, qui sic imagina

1) Epist. 105.

bantur asseri gratiam, ne supervacuae essent correptiones. Quid? An ista unquam imaginatio nobis, vel per somnium, obrepsit? At ex doctrina nostra sequitur. Cur ex nostra magis, quam Augustini? Quia, inquit, si malum cavere et bonum facere nemo possit absque gratiae auxilio; si insuper ea sola, sine nobis, hoc in nobis operetur et praestet, nec in nostra sit potestate, non solum facere ut adsit, sed nec optare quidem, priusquam adsit: magis ridiculum foret hortari quemquam ad bonum, quam caccum hortari ut videat. Et quid non istorum omnium prope ad verbum Augustinus pronunciat? Sola, inquit, 1) Christi gratia liberantur homines a malo; sine qua nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo, faciunt bonum. Item: 2) Voluntas humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia consequitur libertatem; et ut perseveret, delectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem. Item: 3) Intus est Deus, qui corda tenet, qui corda movet, hominesque voluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, trahit. At ostendere Augustinum iactat, in audientis potestate esse, recipere admonitionem. Itane vero, ut ad effraenatam usque licentiam, tanquam ex professo, mentiatur, et tamen verum se dicere persuadeat? Plus decies illic negat Augustinus, quod eum asserere hic nugator fingit. Tunc, inquit, *) correptione proficit homo, correptione proficit homo, quum miseretur atque adiuvat, qui facit, quos voluerit, etiam sine correptione proficere. Item: 5) Corripiatur ergo massa damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur; si tamen is, qui corripitur, filius est promissionis: ut strepitu forinsecus insonante atque flagellante, Deus in eo intus operotur et velle. Item: 6) Qualitercunque fiat per hominem correptio, ut tamen prosit, non nisi per Deum fit. Item: Quum homines per correptionem in viam iustitiae, seu veniunt, seu revertuntur, [pag. 234] quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille, qui quolibet plantante atque rigante, dat incrementum Deus? cui volenti salvum facere nullum humanum resistit arbitrium. Item: ) Proinde, quantum ad nos attinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibere debemus correptionis medicinam: Dei autem est, illis eam facere utilem, quos praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui. Quid autem quod Pighius ipse, vertigine sua alio raptatus, mox fatetur, ab Augustino tradi, non modo impii conversionem, profectum in bono, et usque ad finem perseverantiam ex Dei dono et gratia pendere, sed hanc gratiam non esse omnibus

[blocks in formation]

expositam: nec nostro, aut studio, aut conatu posse nos eam consequi, sed unius Dei beneplacito conferri quibus ipse velit? Hacc postquam illi exciderunt, palam discessionem ab Augustino facere primum cogitur: deinde ostendit, ') qualiter, Dei gratiam non abnegando, solvenda sint illa argumenta, quae perplexum Augustinum tenebant: nempe, si conversionem dixerimus esse Dei donum, sed non converti, nisi qui libero arbitrio id promerentur. Perseverantiam similiter Dei esse donum: sed pendere non minus ex homine. 2) Utrumque demum superioribus meritis rependi. Ita tribus verbis omni se difficultate liberat. Sed si tam apertis crassisque deliriis lectorum oculos perstringi posse sperat, nimis se decipit. Ego certe non alio modo confutare statui, quam in medium proferendo. Quando nemo tam hebes stupidusque erit, qui non primo statim aspectu a tanta absurditate abhorreat.

Tandem ex locis a me citatis unum aggreditur in quo speciosam maledicendi causam et spatiosum exsultandi campum habere sibi videbatur. Retuleram haec Augustini verba quae nunc subiiciam: testatus tamen, me carptim excepisse compendii studio, quae rei summam [pag. 235] comprehenderent: Gratiam persistendi in bono Adae fuisse datam, si vellet; nobis dari, ut velimus, ac voluntate concupiscentiam superemus. Habuisse ergo illum posse, si vellet; sed non velle, ut posset: nobis et velle dari, et posse. Hactenus fideliter me retulisse agnoscit Pighius: utcunque tergiversando involvere adhuc conetur tam claram veritatem. Verum quia addo continuo post alterum membrum, primam fuisse libertatem, posse non peccare; nostram vero multo maiorem, non posse peccare: hic strenue me flagellat, tanquam infidum atque falsarium: ut qui ad praesentem sanctorum statum, quod de futura post resurrectionem conditione dictum erat, transferam. Equidem non infitior, eius, quam illic describit, perfectionis complementum nondum exstare, neque ante resurrectionem sperandum esse. Verum hinc non conficitur, ad praesentem statum nihil pertinere. Nunc enim inchoatur in sanctis, quod tunc adimplebitur. Hanc porro fuisse Augustini mentem, contextus satis demonstrat. Postquam enim exposuit, firmitudinem standi, quae nunc est in sanctis angelis, praemium perseverantiae fuisse, quoniam cum malis lapsi non fuerint: eiusdem quoque praemii participem futurum hominem fuisse subiungit, si eorum exemplo in obedientia perstitisset. Nunc transgressione sua prorsus excidisse, et tamen in iis, qui liberantur, factum esse donum gratiae, quae merces meriti futura erat. 3) An hic de immortali

1) Fol. 102. pag. 2. 2) Fol. 103. pag. 2. 3) Cap. 11.

Calvini opera. Vol. VI.

tatis gloria, ac non potius de praesenti regenerationis beneficio disputat? Rursum: Est quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo, et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Continuo post, oportere diligenter bina ista distingui, et quid differant, vigilanter expendi, infert: posse non peccare, et non posse peccare, posse non mori, et non posse mori. Quae sunt ista bina, nisi quorum iam meminerat, quum primi hominis [pag. 236] conditionem a nostra discerneret? Dixerat autem, tanto maiorem esse gratiam nobis datam, quia parum sit nobis, perditam libertatem recuperare, parum sit denique, non posse sine illa, vel apprehendere bonum, vel permanere in bono, si velimus, nisi etiam fiat, ut velimus. 1) Cur ergo postea, quum discrimen illud prosequitur, futurum tempus usurpat? Cur novissimam libertatem fore dicit, non potius esse? Facilis responsio est: libertatis eius partem duntaxat, pro regenerationis modo conspici in hac vita; solidam vero plenitudinem usque ad diem resurrectionis differri: quemadmodum et postea significat. Primo, inquit, 2) homini sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, voluntas libera, et eam fecit servire peccato, nostra vero quum esset serva peccati, liberata est per eum qui dixit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Ioann. 8, 36). Et accipimus tantam hac gratia libertatem, ut quamvis pugnemus, dum hic vivimus, contra concupiscentias peccati, non tamen ultra serviamus peccato, quod est ad mortem. Ergo quum novissimam libertatem fore testatur, non posse peccare, nihil aliud, quam perpetuam regni Christi gratiam commendat: quae tamen non nisi ex parte nunc manifestatur: ideo tota demum et integra post resurrectionem constabit. At simul non patior, ut de futura, quae immortalitatem sequetur, perfectione quis accipiat: nempe, si quis eo trahere sic velit, quasi ad hanc vitam referri non debeat. Porro hoc nihil aliud est, quam totam regenerationis gratiam hic comprehendi. Qua de re omnem nobis scrupulum ipsius Augustini verbis eximi dixeram, quum aliquanto post addat: ita spiritu sancto accendi voluntatem sanctorum, ut ideo possint, quia sic volunt; et ideo velint, quia operatur in ipsis Deus, ut velint. Subventumque esse voluntatis humanae infirmitati, ut gratia divina indeclinabiliter et inseparabiliter agatur: ut, quantumvis infirma, non deficeret. Hac sententia nihil me [pag. 237] adiuvari excipit Pighius, quia cum illa superiori nullo modo cohaereat. Et ne facetia careat reprehensio, macellario proverbio in me ludit. Haec, inquit, cauda ad alium vitulum pertinet. Mirus vero carnifex:

1) Cap. 11. 2) Cap. 12.

26

« PoprzedniaDalej »