sua gratia inspirat. Hanc enim necessariam consequentiam facit: quidquid fit ante gratiam a servo arbitrio, necessario malum est, et a fide magis abducit, quam ad eam adducat, fidesque ipsa tota a Deo pendet. Ergo docendo et exhortando frustra in ventum proiicitur omnis labor. Respondeo, nos non magis operam ludere, quam agricolas, dum terram arant ac seminant. Scriptum est enim: Seminabis, et non colliges (Deut. 28, 38; Mich. 6, 15). Quo significatur, frustra esse omnem laborem, sine benedictione Dei. Ubi autem labor successum habet, ut inde fructus colligatur, scriptum est: Ego exaudiam coelum, et coelum exaudiet terram, et terra exaudiet frumentum (Os. 2, 21). Iam audis absque Dei benedictione nihili esse omnem laborem. Ubi autem fructus aliquis sequitur, inde provenire, quod Dominus coelum. exaudierit, ut terram foecundam redderet. Expressius adhuc loquitur Deus alibi, quum dicit, se populum suum exercuisse in deserto, ne quum venisset in terram sibi promissam, diceret in corde suo: Fortitudo mea et robur manus meae haec omnia mihi praestiterunt (Deut. 8, 17). Vides illic Deum omnia perficere, et necessario, hoc est, pro sua providentia. Quid est, quod manum agricolac terra exspectat, cuius tota fertilitas non nisi ex Dei benedictione est? Nempe quia sic Deus ordinavit. [pag. 29] Proferam alterum quoque simile, sed adhuc clarius. Testatur Dominus, se, quum man e coelo plueret, perpetuum_documentum edidisse, quod non in solo pane vivat homo, sed in virtute verbi sui (Deut. 8, 3). Si non pane, sed verbo Dei pascimur ac sustinemur, quid adhuc laboramus de cibo et potu? Excipiet Pighius, non solo quidem pane nos vivere, sed tamen aliquo modo. At hoc tantum obtinere volo: neque panem aliquid per se valere, et solam Dei benedictionem sufficere ad nos alendos. Ubi enim non adest interior illa Dei virtus, nihil aliud accidere potest, quam quod scriptum est: Comedes, et non saturaberis. Item: Frangam baculum panis (Levit. 26, 26). Ubi autem adest, non minus efficaciter sine pane, quam per panem, nos fovet ac sustentat. Ubi illa Pighianae consequentiae necessitas? Deus efficaciter, arcana sua virtute, hominem pascit, atque id facit pro sua providentia, ut inde pendeat tota eius vita, non a cibo aut potu. Ergo frustra edimus ac bibimus. Ne tamen sim prolixior: tribus verbis, qualis istacc sit consequentia, ostendam. Deus solus hominem pascit. Ergo non agit per media: hoc est, nullis instrumentis utitur. Quis puer, si ita ratiocinetur, non a magistro vapulet? Nunc superest, ut similitudines istas applicemus ad praesentem causam. Paulus, quum de apostolorum officio loquitur, eos hortulanis comparat qui plantant vel rigant. Et continuo subiicit eos nihil esse: Deum qui dat incrementum, unum esse pro omnibus. Si quis nostrum simpliciter ita diceret, nihil esse qui docet, nihil esse qui hortatur, quibus facibus suas in nos furias Pighius armaret? Nunc in Paulum dentes suos paulisper stringat. Quaerat per ludibrium, quid se ita scribendo et loquendo conficiat? cur tot subeat labores? tot se periculis obiiciat? tot molestiis et curis se excruciet? nullum cursitandi finem faciat? si haec omnia nihil sunt. His omnibus respondet Paulus, se spiritus habere ministerium, quo evangelii praedicationem inscribat hominum [pag. 30] cordibus, non per suam industriam et operam, vel proprio, quod aiunt, marte, sed spiritu Dei vivi (2 Cor. 3, 3. 6). Iam audis, unde sit efficacia ministerii: nempe ex arcana spiritus sancti actione, non hominis labore, aut studio. Audis praeterea, non inane esse ideo instrumentum, quo ad implendum opus suum manus Dei utitur. Hanc igitur suam defensionem sanctus apostolus nobis quoque accommodet in communi causa. Quaerit Pighius, quorsum noster in scribendo et concionando labor, si homo, ante fidem, Satanae vinculis captivus tenetur, ut sanam doctrinam recipere atque amplecti per se nequeat; ubi autem Dei spiritu illuminatur, efficaciter et necessario eam recipit? Respondeat hic Paulus: quia evangelium Deus in hunc finem destinavit, ut per ipsum spiritum sui virtutem exsereret (Rom. 1, 16; 1 Cor. 1, 18). Quid amplius vis? Solus est Deus qui agit: sed quia spiritus sui virtutem quodammodo in evangelii praedicatione inclusam esse voluit, non vana neque inutilis est nostra opera, quae eius providentiae servit. Non est igitur cur festivitatis laudem ex scurrilitate hic captet, dum nobis responsum affingit, sive bene, sive male, nos agere hoc necessario, non consilio, aut ratione. Nos quidem, si nescit, neque sapientia nostra, neque fortuito excitati sumus ad hoc ministerium, sed certo et stabili Dei consilio, efficacique spiritus sancti motu. Neque enim separatam habemus rationem a Paulo, qui et Dei electione se fuisse ab utero destinatum ad munus apostoli praedicat, nec se ante coepisse, quam dies venisset a Deo constituta (Gal. 1, 15). Sed quid hoc ad insulsum Pighii dicterium? Simul enim certi sumus, secundum hanc Dei clectionem, nos ministerium exercere, et ei acceptum, et in salutem fidelium efficax, et ecclesiae salutare. Atque, ut verbis etiam Augustini 1) loquar, exhortamur et praedicamus, ut qui aures habent audiendi, audiant; atque ideo facimus, quia scimus paucis esse donatum, ut sine hominis ministerio intelligant: [pag. 31] multis vero id esse donatum, ut Deo per homines credant. Quolibet tamen modo annunciemus hominibus Dei verbum, procul dubio, qui sic audit ut obediat, donum Dei est. 1) De bono perseverantiae. IN SECUNDUM LIBRUM. Initio secundi libri omnes facundiae suae copias explicat. Versatur enim in causa populari, in qua plausibiliter apud vulgus hominum iactare se potest. Ac primum quidem ita prae admiratione obstupescit, ut ipsum dicas Niobes agere personam in fabula. Haec autem stuporis causa, nos tanta vertigine, caccitate, amentia percussos esse, qui dogma hoc de quo tractat, amplexi fuerimus plus quam evidenter falsum, mortalium omnium concordi, a mundi creatione, sensu et consensu damnatum, sic in Deum blasphemum, ut nihil supra. Deinde ne sine ratione insanire videatur, multas absurditates enumerat, quas in eo contineri putat. Equidem ingenuum adversarium mihi optarem, qui me omni ex parte aggrederetur, sed non caeco et confuso praelio obrueret: sicut hic facit, qui duas diversas quaestiones ubi seorsum discutere proposuit, nunc simul commiscet. Si vel cogitare quidquam aut boni aut mali, inquit, in nullius potestate est, sed absoluta necessitate fiunt omnia (atqui de providentia Dei, unde haec necessitas dependet, alibi tractare instituit, nec aliud agit quatuor postremis libris), cur hanc ergo quaestionem nunc cum altera confundit? Dicat quidquid habet, etiam si infirmum sit, etiam si frivolum, modo in uno aliquo statu maneat, patiar. Nunc autem quum duas quaestiones in medium protulerit, de utraque separatim dicturum se receperit, cur in progressu non praestat, quam semel dedit fidem? Quum ubique se iactet, bonum esse digerendi artificem, non audeo imperitiae [pag. 32] eius id tribuere, sed astu ac malitia fieri agnosco. Quoniam enim illud, quod de absoluta necessitate ex Luthero adducit, videbat communi hominum apprehensioni minus esse consentaneum, hoc quoque auspicatissimum exordium fore putavit, in quo sensum carnis sibi consentientem haberet, a Lutheri vero doctrina abhorrentem. Itaque totum locum de naturae corruptione, velut scopulum aliquem, fugit: et quum ab orationis quoque suae contextu illuc ducitur aut trahitur, saepius declinat: quod suam causam noverit in eo minus fore vulgo favorabilem, quam dum alterum istud urget. Agedum vero: quando sic adversario placet, de utroque simul respondeamus. Primum igitur argumentum est: Si nihil boni aut mali cogitare, nec vias nostras aut bonas aut malas disponere possumus, sed omnia in Dei sunt potestate, secundum quam necessario eveniunt, cur non stertimus ac dormimus perpetuo? Quid agricola in aratione, satione, frugibus colligendis adeo sudat? Cur mercator longis itineribus ac periculosis navigationibus se committit? Cur frugi paterfamilias liberos bene ad virtutem et honestos mores educandos curat? Quid aegri medicum accersimus? Nihil enim sollicitudine, industria, sedulitate proficitur. Si exspectat Pighius, dum novam responsionem excudam, fallitur: sed tantum ex Institutione mea mutuabor, quod solutioni satis sit. Ea sic habet: Industriam, cogitationes, consilia, studia hominum facile cum Dei providentia conciliat Salomo. Sicut enim eorum stoliditatem ridet, qui sine Domino quidvis audacter suscipiunt, ac si eius manu non regerentur, ita alibi sic loquitur: 1) Cor hominis disponere viam suam debet, et Dominus diriget gressus eius (Prov. 16, 9): significans aeternis Dei decretis nos minime impediri, quominus sub eius voluntate et consulamus nobis, et omnia nostra dispensemus. Neque id manifesta caret ratione. Namque is qui vitam nostram suis terminis [pag. 33] limitavit, eius curam apud nos deposuit: eius conservandae rationibus subsidiisque instruxit: periculorum quoque praescios fecit, ne incautos opprimerent: cautiones denique ac remedia suggessit. Non ergo expendunt insani isti quod est sub oculis, consultandi cavendique artes esse inspiratas a Deo, per quas eius providentiae subserviamus, in vitae nostrae conservatione. Quemadmodum contra neglectu et socordia, quae nobis iniunxit mala, accersimus. Qui fit enim, ut vir providus, dum sibi consulit, imminentibus etiam malis se explicet: stultus inconsulta temeritate pereat? nisi quod et stultitia et prudentia divinae sunt dispensationis instrumenta in utramque partem. Habet Pighius quod quaerebat, vel potius quod non quaerebat. Neque enim ullo veri quaerendi studio tenetur, qui tam clarae et simplici responsioni adeo non acquiescit, ut ea audita, quidquam sibi responsum fuisse dissimulet, et quasi nihil audierit cavillari pergat. Secundum argumentum: Cur maleficia legibus puniuntur, si perpetrantur necessario? Cur iudex in eum animadvertit, per quem operatus est Deus? Neque enim si caedes admissa fuerit, de gladio sumetur ultio. Atqui sic se habent, Luthero autore, impii in sceleribus respectu Dei, ut gladius in manu hominis. Respondeo, in hoc consistere huius obiecti solutionem, si quis pia modestia, et non profana arrogantia, divinae providentiae regimen in rebus humanis consideret. Neque enim sic neces-, sario peccare dicimus impios, quin voluntaria deliberataque malitia peccent. Necessitas inde est, quod opus suum per eos Deus exsequitur, quod certum est ac stabile. Interea tamen quae in illis residet malefaciendi voluntas ac propositum, reos culpae ipsos facit. Atqui huc a Deo aguntur et feruntur. Nempe in eum modum, ut in uno 2) opere alia sit 1) ita alibi sic loquitur 1543. 1552 et versio gallica. Ita paulo post addit, 1576 seqq. 2) Sic sola princeps, caeterae habent: in eo opere, quibus adstipulatur Gallus. Dei, alia ipsorum actio. Ipsi enim malis et improbis suis cupiditatibus obsequuntur: [pag. 34] hanc improbitatem convertit Deus ad exsequenda sua iudicia. Atque haec leviter attingo, et velut in transcursu: quoniam alibi fusius ac diligentius tractanda erunt. Quod autem in comparatione impii cum gladio, Luthero de hac loquutione invidiam facere conatur, non est hoc fucum facere, sed ferream frontem prodere. Sunt enim spiritus sancti, non Lutheri verba: Assur virga furoris mei. Item: Quid gloriatur securis, quae manu secantis regitur? (Is. 10, 5. 15). Tertium argumentum: Hoc dogma omnem politiam et ordinem, omnem bene vivendi disciplinam ex hominum vita proscribit. Frustra enim virtutibus praemia, frustra sceleribus poenae proponerentur, si necesse est fieri quod fiet. Quasi vero, quum Deum dicimus suo arbitrio omnia constituere, et dirigere ad suum finem, non hoc quoque addamus, certis rationibus, velut mediis aut inferioribus causis, ipsum uti. Ita mundus politia et legum disciplina continetur: sed quatenus illis utitur Deus, ad eam, quam apud se proposuit, mundi conservationem. Non sumus Stoici, qui fatum somniemus ex perpetua rerum connexione: sed tantum dicimus, Deum mundo pracesse, quem condidit: nec modo rerum eventus habere in sua potestate, sed hominum etiam corda gubernare, voluntates flectere pro suo arbitrio huc atque illuc, actionum esse moderatorem, ut nihil tandem, nisi quod decrevit, efficiant, quidquid conentur. Proinde quae fortuita maxime videntur, ea dicimus fieri necessario: non suapte natura, sed quoniam aeternum et stabile Dei consilium in illis gubernandis regnat. Neque tamen idcirco media illa excludimus, quae in voluntatis suae obsequium Deus destinavit: neque aut otiosa, aut supervacua dicimus, quae divinae providentiae complemento serviunt. Quartum argumentum: Quod omnis tollitur religio, et homines vertuntur in pecudes, vel potius in portenta: [pag. 35] quorum admiratione Pighius in morem lapidis obrigescat. Dicas hominem hic loqui de religione vehementer anxium: ac si non pleno ore ubique spiraret romanensem theologiam: cuius primum axioma est, tantum de Deo credendum esse, quantum libeat et conducat. Sed homine praeterito, videamus quam verum sit, quod obtendit. Dicimus hominem non modo nihil agere posse boni, sed ne cogitare quidem, ut totus a Deo pendere discat, ac de se desperans, in illum penitus se reiicere: si quid boni egerit, illi acceptum, non sibi referat: nec dimidiam tantum illi laudem tribuat bonorum operum, sed plenam ac solidam, nihil sibi reliquum faciens, nisi quod ab eo accepit, quidquid habet. Dicimus, homini ingenitam perversitatem ex haereditaria corruptione: ut quidquid peccat, sibi Calvini opera. Vol. VI. imputet, nec alio culpam transferat, quum in se ipso inveniat mali radicem. Dicimus, non caeco aut fortuito casu sursum deorsum versari res humanas, sed certo Dei consilio administrari: ut nihil accidere possit quam quod decrevit ab initio: omnia eius potestati subiecta esse: ideo nullam esse creaturam, quae non eius voluntati, aut sponte, aut coacta, obtemperet. Proinde quae fiunt, omnia necessario fieri prout ordinavit. Satanam quoque et omnes impios eius imperio, esse obnoxios, ut se movere nequeant, nisi quantum iusserit: manu enim eius velut fraeno aut capistro coerceri: ut tum eos retineat, ') quum libuerit: tum impellat et dirigat ad exsequenda sua iudicia. Quae omnia non alio spectant, nisi ut fidelis in hac Dei omnipotentia securus acquiescat; nec metuat fortunam aut casum, nec aut a bestiis aut hominibus aut diabolis sibi timeat, ac si laxis aut fractis habenis ferrentur suo impetu, sine superiori regimine; sed animam corpusque Deo resignet, atque ita in eius tutelam pacato tranquilloque animo recumbat, cuius nutu omnia constitui, cuius manu omnia fieri novit. Porro quum haec tota doctrina hominem [pag. 36] non nisi ad humilitatem, timorem Dei, fiduciam in Deo collocandam, gloriam Dei praedicandam, instituat (quibus potissimum rebus constat vera religio) non est cur tam atrocem accusationem nobis intendat Pighius. Quintum argumentum: Deum sic loquendo facimus malorum omnium autorem, ex iustissimo crudelem ac sacvum, et infinitam eius sapientiam stultam facimus. Equidem tale iudicium a carne sua hominibus dictari non nego, ut Deum talem esse concipiant, quum ipsum audiunt, de arcanis suis iudiciis loquentem. Sed qualis erit ista aequitas, si incomprehensibilia Dei iudicia, quae Paulus cum trepidatione adorat et miratur (Rom. 11, 33), quia excutere non audet, aestimentur ex stulta hominum ratione? Quum Paulus ipse impiorum blasphemias in medium profert, addit se loqui secundum hominem (Rom. 3, 5). Quo verbo simpliciter demonstrat, non posse hominem nisi perperam, usque ad impias et sacrilegas opiniones, de his rebus iudicare. Ergo ab ista praecipiti carnis audacia nos ad castam sobrietatem divinacque iustitiae reverentiam convertamus. Tum intelligemus, nec Deum fieri malorum autorem, quum dicitur impios agere quo vult, et per illos opus suum peragere et exsequi: sed potius confitebimur esse eximium et mirificum artificem, qui bene etiam malis instrumentis utatur: iustitiam eius cogemur suspicere, quae non modo in media iniquitate viam inveniat, sed ipsa quoque iniquitate utatur in bonum. 1) ut tum omnes eos retineat: Gallasius et sequentes omnes, etiam Gallus. 17 Sextum argumentum: Quod universam naturam damnamus: quia totum quod habet homo a natura vitiosum dicimus. Novum hoc non esse, ut lateant gratiae inimici sub laude naturae testis est Augustinus. 1) Ne tamen id declinandi causa facere videar, respondeo, et Lutherum, et nos omnes, duplicem constituere naturam: priorem, qualis a Deo condita fuerat, quam puram [pag. 37] et integram fatemur fuisse; alteram quae lapsu hominis vitiata, suam integritatem perdidit. Huius vitiositatis culpam homini tribuimus, non referimus in Deum. Hanc doctrinam si improbat Pighius, cum apostolo expostulet, qui totidem prope verbis id ipsum tradit (Rom. 8, 22). Aut si malit, ex Augustini ore respondebimus, quod libro ad Bonifacium primo habetur: homines esse opus Dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi inde per Christum eruantur. 2) A Deo igitur boni, a se ipsis mali sunt. Hic rogatos iterum velim lectores ut meminerint, me nondum ex instituto has quaestiones tractare, sed tantum breviter occurrere astutiae Pighii: qui suis calumniis exosam hominibus reddere voluit nostram doctrinam, antequam de ea cognoscerent; et quasi pracoccupato limine ipsos impedire, ne ad eam usque cognoscendam ingrederentur. Quod ergo non omnia de illis dixi, quae ad plenam et solidam earum explicationem dicenda forent, eo consilio factum est, ne quum proprius locus venerit, aut remittere huc lectorem cogerer, aut supervacuis repetitionibus frustra onerare. Quod autem ad extremum totam Dei doctrinam, adductus nescio quibus similibus dissimillimis, fore ridiculam obiicit, si dogmati nostro locus detur, nihil aliud dico, nisi in tribus verbis omnium brevem et expeditam solutionem esse positam: nempe, si expendimus, hinc, quid homo Deo debeat; illinc, quid in homine faciat Deus. Neque enim aut facultate nostra metiri officium oportet, cui adstricti sumus; aut in hac nuda cogitatione insistere, quid valeat homo. Verum, sic primo habendum est, etiam si legis iustitiam nec implere, nec inchoare possimus, eam tamen iure a nobis requiri; neque nos excusari infirmitate, aut virium defectu, cuius ut vitium a nobis est, ita culpa nobis imputanda est; deinde usum legis alium esse, quam communiter imaginantur homines. [pag. 38] Non enim bonos facere potest, sed reos tantum peragere, tum ignorantiae praetextum tollendo, tum falsam iustitiae opinionem et inanem virium confidentiam refutando. Ita fit, ut impiis nulla restet excusatio, quin propria conscientia convicti reatum, velint nolint, sentiant. Non semper 1) Libr. 2. ad Bonifacium. 2) Sic omnino legendum. Quod princeps habet: ornentur, merum vitium est. quidem agnoscunt ac confitentur, lege tamen intus iudicante sentiunt. Fit etiam e converso, ut pii prorsus exinaniti omni perversa sui fiducia, quae vera demum est humilitas, locum dent Dei gratiae, unde fortitudinem sumant. Non igitur iubendo aut exhortando vires nostras Deus reputat, quum id ipsum det, quod postulat, atque ideo det quia per nos destituimur. Iam vero, ut nihil praetermittat, quod odium quolibet modo conflare queat Lutheri sententiae ac nostrae, originem trahere a veteribus haereticis commemorat, Prisciliano, Manichaeo, Marcione, Cerdonc, ipsoque adeo Simone Mago: quos tamen omnes impietate dicit fuisse a Luthero superatos. Dicerem ingeniosum esse hoc artificium, si quid coloris haberet. Sed quum in promptu sit palam facere, nimis crassum et improbum esse mendacium, quid inde lucri speraverit nescio: nisi forte illud est quod iam dixi, eum satis habuisse, si suae modo farinae hominibus placeret, qui neque nostra attingunt, neque inquirunt, verumne sit an falsum quod dicitur: sed Pighiana omnia, vel Ecciana eo tantum nomine exosculantur, quia in nos scripta sunt. Vetus et obsoleta est haec criminatio, non a Pighio primum reperta. Nam Augustinum sic olim vexabant ) Pelagiani, quasi cum Manichaeis sentiret. Sed adversus vanam et futilem maledicentiam semper est veritati parata defensio. Ut a Simone incipiam, quid causae habet Pighius, cur nos eius discipulos faciat? imo cur eum prorsus nominet? Veteres fere omnes mentionem faciunt Simonis, eius quoque errores recensent; sed nullus, quod sciam, tale aliquid [pag. 39] prodit, quale hic Pighius iactat. Plurima eius deliria refert Irenaeus libro primo; Tertullianus 2) nonnulla. Augustinus vero quaecunque vel legerat, vel audierat, colligit.) De libero vel servo arbitrio, de necessitate vel fortuito eventu rerum, prorsus nihil. Docebat, inquit, promiscuos concubitus; Deum non fecisse mundum; negabat carnis resurrectionem; asserebat se esse Christum, itemque Iovem se credi volebat; Minervam vero Selenem 1) quandam meretricem; imagines suas et illius dabat adorandas. Dicebat se in patris persona legem dedisse Iudaeis; sub Tiberio in filii persona putavisse ) apparuisse; postea in linguis igneis super apostolos venisse. Haec sunt, quae Augustinus undique ex aliis collecta redigere in unum catalogum potuit. Quid hic reperiet Pighius, cur nos faciat Simonis discipulos? At non comminiscitur. 1) Vexarant 1576 seqq. 2) Cap. 20. de praescriptionibus haereticorum. 3) De haeresibus ad Quodvultdeum. 4) Gallus bene emendat: et d'une certaine paillarde nommée Helene il disoit que c'estoit Minerve. 5) putavisse (il pensoit estre apparu) omittunt Beza et seqq. Habet enim ex Clementis Recognitionibus. Praeclarum vero autorem, ex quo de tantis rebus iudicium fiat. Constat enim deliria esse inepti cuiuspiam monachi, quae sub Clementis nomine malis auspiciis edita sunt. Neque vero magnis et longis rationibus opus est. Siquidem est in manibus hominum liber, qui sine indice suam insulsitatem plus satis prodit. Quae sub Petri persona illic referuntur, spiritum apostolicum nihilo magis redolent, quam Aristotelis τὰ μετὰ φυσικά. Quin etiam mihi videor Aristoteli facere iniuriam, dum huic philosophastro ipsum comparo. Itaque nihil aliud dicam, nisi quod iam dixi, fuisse ineptum aliquem monachum, qui nugando fallere otii sui taedium voluerit. Inde autem sumpsit fiduciam, ut Clementis nomine abuteretur, quia illud vulgo receptum erat, Clementem disputationis inter Petrum et Simonem habitae commentarios scripsisse, quos etiam Ruffinus citat: 1) idque non absque sinistro elogio, quod multas falsas et impias sententias contineant; addita tamen Clementis excusatione, quod adulterinae esse possint, et ab haereticis per dolum [pag. 40] suppositae. Quanquam ut totum librum supposititium fuisse credam, et Clementis titulum falso praetulisse, veterum fere omnium autoritate magis quam unius Ruffini opinione moveor. Nam si talis quispiam liber Irenaei et Tertulliani aetate exstitisset, qui habitus fuisset Clementis, non neglexissent profecto tale ac tam commodum subsidium. De ea ipsa quaestione, quae illic agitatur, certamen habebant, ille cum Valentino, hic cum Marcione. Nihil magis laborabant, quam ut probarent, non aliud se docere, nisi quod apostoli praedicassent. Quid validius aut firmius erat, quam simpliciter hunc citare testem, qui unus poterat totam litem dirimere? Nullo certe, nec faciliore, nec meliore argumento convinci utrique poterant, tam Marcionitae quam Valentiniani. Fuisset enim non dubiae fidei monumentum, quod a Petri discipulo prodiisset. Protulissent igitur consignatam certo testimonio Petri fidem. Nonne hoc erat omne subterfugium occludere hostibus? Atqui longiore circuitu utuntur. Referunt omnes romanos episcopos qui apostolis successerant, ad suum usque tempus, quin etiam inter alios nominant Clementem: testantur se docere, quod ab illis per manus sibi traditum fuerit. Quid coniecturis opus erat in re tam perspicua? Cur librum tacent, in quo totus quaestionis cardo vertebatur? Praeterea cur suis hostibus invidiam ex nomine non faciunt? Tunc enim Simonis nomen omnes abominabantur. Quare hoc uno verbo, citra longiorem contentionem, expedire se poterant: Quid nobis, Valentine et Marcion, ex inferis Simo 1) In Apologia pro Origene. nem excitatis? Non disputatione certandum est vobiscum, sed anathemate agendum. Neque enim revocare in dubium fas est, de quo semel pronunciavit apostolus. Huc accedit, quod Eusebius, ') quum de Clemente loquitur, unam epistolam reliquisse eum narrat: de altera nihil audet asserere, quia non viderit; deinde continuo subiungit: Sed et alia eius opuscula [pag. 41] a nonnullis haberi perhibentur, velut Petri et Appionis disputatio: quae in usu a veteribus habita minime reperimus, quia nec pura in eis, nec incorrupta fidei apostolicae doctrina mansisse deprehenditur. Atque ut citra ambages dicam quod res habet, quisquis in illorum temporum historiis bene exercitatus rem propius expendet, aut Petri cum Simone Mago concertationem confictam fuisse et fabulosam animadvertet: aut velut dubiam et incognitam relinquet in medio. Nam et Augustinus Romae quoque sua aetate vulgo fuisse de ea rumores scribit, 2) quia Romanis ipsis pro falsis habebantur. Haec longius repetere, et fusius persequi libuit, ut statuerent lectores, quantum sit deferendum testimoniis, quae paulo post ex commentitio illo Clementis libro, velut ignea tela, in nos Pighius vibrat. Verum demus librum aliquem fuisse a Clemente conscriptum, qui inscriptionem hanc habuerit, quid hoc ad frigidas, vel potius fatuas istas rhapsodias? quae nullo ingenio, nullo iudicio fuerunt ab indocto monacho consarcinatae. En specimen ingenuitatis Pighianae. Venio ad alios haereticos: quorum nos facit discipulos. Tametsi autem nonnihil inter se differunt: quoniam tamen unus est demum omnium communis error, eos simul uno, ut aiunt, fasciculo complectar, ac breviter referam, quid illi docuerint, quid nos doceamus: ut ex comparatione iudicent lectores, quid nobiscum illis sit commune. Ac illud quidem Valentini inextricabile chaos de altovcov genealogia omittam, quia parum ad institutum faciat, nisi quod ex tricesimo aeone diabolum genitum fingit, qui alios postea genuerit, a quibus creatus fuerit mundus. Atque inde est, quod malitiam non arbitrio, sed naturae mundi, hoc est, generi diabolico tribuit. Cerdoniani, Marcionitae et Manichaei simplicius insaniunt: constituunt enim duo principia inter se diversa, quasi duos deos: unum bonum, alterum malum, [pag. 42] hinc mala, inde bona ortum habere et originem. Plura deinde et magis adhuc ridicula comminiscuntur Manichaei, de bonorum et malorum commixtione, quibus supersedeo. Priscillianistae paulo aliter de humanae pravitatis origine philosophantur. Non enim ex mala traduce gigni animas putant, sed descendere de coelo ex divina 1) Libr. 3. ecclesiasticae Historiae cap. 16. 2) Epist. 86. |