Obrazy na stronie
PDF
ePub

praedicas, ubi Dei veritas locum non habet, quae unicum eius vinculum esse debebat? Pronunciat spiritus sanctus, ecclesiae unitatem sanac veraeque doctrinae consensione contineri, nec audet Pighius verbo repugnare, etiam si animo dissentiat. Videamus nunc, qualibus vinculis aut nodis colligatus sit papismus.

Primum omne genus idololatriae illic regnat, non sine manifesta Dei abnegatione. Quantulumcunque ex cultu Dei residuum superest, partim commentitiis ritibus adulteratum, partim vitiosis opinionibus corruptum, meram superstitionem redolet. Doctrinae veritas, aut eversa prorsus, aut contaminata. Christus semisepultus, ut inanem modo titulum sine virtutis gloria retineat, et spectro denique quam sibi similior. Virtus enim eius altis tenebris submersa, officium obliteratum, gratia fere in nihilum redacta. Sacramentorum administratio mutila primum et lacera, ad haec multis extraneis figmentis deformata, postremo multis impiis imaginationibus implicita.

Quid iam nobis praescribit Pighius? ne pacem turbemus. Sed qua lege aut pactione? Nempe ut ad haec omnia conniveamus. Nefaria vero pax, quae tanti constet. At dicit se et alios Antichristi canes, qui adulatione latratuque sacerdotia venantur, nihil in fide novare, abusuum correctionem expetere quidem totis votis, sed gradus et officii sui memores non usurpare quod ad se non pertineat. Quasi vero non sit hoc cuiusque officium, a manifestis et doctrinae et cultuum sacrilegiis abhorrere, quae sacrosanctum [pag. 15] Dei nomen gravissima contumelia afficiunt. Silendum erat, inquit Pighius. Perfidum et exsecrabile silentium, quo Dei gloria, Christus, atque evangelium proderetur. Itane? Ludibrio igitur habebitur Deus ante nostros oculos, tota religio lacerabitur, peribunt miserae animae Christi sanguine redemptae, et hiscere nefas erit? Latrat fidus canis ad primum latronis strepitum, et vitam suam obiicit periculo, ut domini sui caput familiamque defendat: diripietur impiorum latrocinio ecclesia et vastabitur, pedibus calcabitur Dei maiestas, regno suo spoliabitur Christus, videntibus. nobis ac tacentibus? Denique pro Antichristo Pighius tantas turbas movet, ubi periculum eius regno videt imminere: nos in medio regni Christi excidio quiescemus? Neque tamen hoc etiam modo pacem redimere nobis licuit, quando necesse erat, communicatione etiam quasi tacito suffragio magnam eiusmodi scelerum partem approbare. Et hoc impietatis iugum excutere, erit abrumpere vinculum fidei, dissilire ab ecclesia, turbare communem pacem ac concordiam? Sic quidem olim audiebat a rege impio sanctus Dei propheta. Sed qua defensione utitur? Non ego sum, inquit, qui conturbo Israelem, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis man

data Domini, et sequuti estis Baalim (1 Reg. 18, 18), Haec eadem est nostra defensio. Quidquid hodie turbarum est ac motuum, neque nostra culpa exarsisse, neque nunc foveri: totam causam esse penes. eos, qui animum potius obstinarunt, coelum, terras, maria miscere, quam Christi regno locum cedere. Sed oportet impleri quod scriptum est, sessurum iniquum illum, donec eum spiritu oris sui conficiat Dominus, et adventus sui illustratione aboleat 1) (2 Thess. 2, 8).

Sed quae erat unica remediis via, illam nos praepostera actione sustulisse dicit Pighius. Pastorum enim autoritatem per nos labefactatam, quorum erant istae partes. Quis non videat hunc Luciani discipulum palam [pag. 16] in tam miserabili ecclesiae clade suaviter ludere? Pontificem scilicet romanum et totam eius cohortem nihil aliud moratur in vitiis corrigendis, quam quod illis per nos adempta est facultas. At quid, obsecro, facturi erant si tacuissemus, qui nunc dum tantopere urgentur, non minus securitatis ac socordiae ostendunt, quam si nulla ecclesiae cura tangerentur? Totus orbis clamitat, extremum instare ecclesiae exitium, nisi mox remedium adhibeatur: necessitas ipsa, quae est telum acerrimum, eos sollicitat, et sic premit, ut effugio nullus pateat locus. Nos in illorum torporem, vel potius immanem crudelitatem fortiter, sicut par est, invehimur, quod periclitanti ecclesiae non succurrant. Quum tot stimulis non expergefiant, spes bona est, sponsore Pighio, ad corrigendos abusus primo die properaturos fuisse, si nihil a nobis motum esset. At facerent nunc nisi a nobis impedirentur. Cur non igitur toties rogati, vel tenue aliquod specimen ediderunt? At hacc turbulenta tempora minime commoda sunt ad aliquid novandum. Nempe merito timent ne si aedificio male alioqui fundato, rursus mole sua laboranti et quasi ruenti, ad hacc, corruptae ac putrefactae materiae, postremo iam nutanti et quatefacto manus semel admoveatur, subito ruat in praeceps, suoque casu architectos ipsos opprimat. Hoc profecto est, hoc, inquam, unum est, quod curant omnes isti lupi, qualiter suae tyrannidi caveant in posterum, quibus eam machinis stabiliant, ne quid amplius eorum obsistat libidini. Quid porro de ecclesia fiat, susque deque habent: neque putant sua referre, etiam si centies pereat. Si me aliquid fingere dicat Pighius, non citabo paucos testes, qui mihi subscribant, sed omnes piorum conscientias iudices 2) faciam. Hanc quoque Pighii querelam operae pretium est audire, nos publicam ecclesiae disciplinam praecipue turbasse. Quasi vero disciplina aliqua tunc fuerit: ac non

1) Sic princeps et Gailus. Caeteri male: aboleatur. 2) In editione principe legitur: indices. Versio gallica habet: iuges.

potius horribile aspectu [pag. 17] chaos, et deformis foedaque rerum omnium confusio. Nam quod vetustos canones nobis iactat, quibus ordinata et formata fuerat ecclesia, quid hoc ad rem pertinet, quum nihilo maior esset eorum usus, quam si nunquam fuissent scripti? Perinde est igitur, ac si repressa tyrannide prodiret aliquis Dionysii aut Phalaridis aulicus, ac turbatam rempublicam quiritaretur, et convulsas leges, iudicia in ordinem coacta. Quis hunc libertatis et legum patronum ferret? Quod si hanc similitudinem non recipiat Pighius, demonstret mihi velim, quanto melior et ordinatior sit status sub romano Antichristo, quam sub veteribus tyrannis fuerit.

Quoniam autem Dei et hominis cognitio mutuo inter se nexu colligatae sunt et implicitae, merito Pighius suam de libero arbitrio disputationem inde incipit. Dicet quispiam, me hunc ordinem laudare, quia meus sit. At ego excipiam illo me usum esse, quia optimus, et ad docendum aptissimus videretur. Placet ergo, quod adversarius meus sequatur id, quod ego optimum iudicavi. Quanquam miror, qua fronte ausus fuerit, nulla mei mentione facta, tam familiariter sumere de meo libro, quod in suum transscriberet. Neque enim quo iure id faciat, video: nisi forte praescriptionem obtendat, quia sic facere pridem solitus sit. Nam in magno illo libro, quem adversus nostram confessionem edidit, integras saepe ex Institutione mea paginas, ubi visum est, infulcit,) ac suo commodo sic adaptat, quasi aliunde non sumpsisset. Velim nunc scire quo iure aut titulo mea sic pro suis usurpet. Si qua magna esset inter nos necessitudo, ego hanc confidentiam amicitiae non difficulter concederem. Sed nunc huic veniae non est locus. An quia hostis sum, se ius direptionis in omnia [pag. 19] mea habere putat? At hoc praedae genus nullo nec iure nec more defendi potest. Unus ergo praetextus restat, homini docto potuisse non minus venire in mentem quae dixeram, quam mihi prius venerant. Sed legtores obsecro, si tantum habeant otii, ut caput primum libri Pighiani cum primo Institutionis meae capite conferant. Nihil dico: nisi quod sine risu ac stomacho perspicient nimis perditam hominís impudentiam. Quod si ulterius pergere libeat, percurrant quae de iustificatione tractat in altero illo opere, et ad sextum 2) Institutionis meac caput exigant: mirum si bilem continere queant. Neque enim clanculum furatur aut carptim: neque artificio tegere ita studet suas rapinas, ut apud se natum videatur, quod apud me legit, sed ita palam mea ad verbum recitat, ut videatur paginas ipsas totas pigritia assuisse, quo describendi laborem fugeret. Si fateretur autorem, eum dicerem mutuari: nune quid causari potest, quominus plagiarius palam vocetur? Mirabitur quicunque leget, unde tantus homini stupor: qui nihil veritus sit, in ipso statim vestigio deprehendi. Ego vero dum omnia bene reputo, habeo quod pro hominis excusatione dicam: eum securitate magis quam socordia id fecisse. Satis enim habuit, si modo iis placeret, qui non minori religione a nostris abstinent, quam facilitate

Haec pauca cursim respondere visum est ad Pighii praefationem, ne quid praeiudicii de ipsa causa facerent lectores, eius calumniis occupati: quod me consequutum esse confido. Nam maledicta, quibus Lutheri ingenium moresque proscindit, non est praesentis instituti refellere: quando neque ad rem, de qua agitur, multum momenti habent, neque Lutherus meo patrocinio opus habet: neque postremo aliud agit Pighius, quam vorax et famelicus canis, qui latratu se ulciscitur, dum non invenit quod rodat. Nam quae eius atrocissima est in Lutherum criminatio, non aliud continet quam tartareum esse monstrum, quia gravibus conscientiae certaminibus vexatus saepe fuerit usque ad dolores et tormenta inferorum. At vero si vel per somnium concipere posset hic nugator, quid hoc sibi velit et quid valeat, vel obmutesceret, vel in Lutheri admirationem potius ac laudes converteretur. Nam quum sit haec piorum sors communis, ut diros subinde conscientiae cruciatus sustineant, quibus eruditi ad veram humilitatem Deique timorem melius assuefiant: ut singulari prae aliis ingenii praestantia quisque praeditus est, ita miris et inusitatis modis interdum tractatur: ut dicere queat, non modo se mortis doloribus circumdatum fuisse et obsessum, sed ab [pag. 18] inferis ipsis absorptum. Ita ex sanctis praestantissimos, quasi selectas Dei officinas esse oportet, in quibus sua iudicia praeter omnem carnis sensum mirabiliter exerceat. Ne recensendis pluribus exemplis longior sim: haec est lucta Iacob, in qua nobilis ille athleta non hominum quempiam antagonistam habuit, sed cum Deo ipso congressus est. Nunc si comprehendere animo velis, quantum ille sudarit in ea arena, Dei fortitudinem primum intuere: deinde, hinc quoque coniecturam sumas, quod victor nihilominus ad finem usque vitae claudicaverit. Haec piis dicta sint. Nam quid Pighio et profanis istis hominibus facias? qui nec conscientiam ullam, nec pietatis sensum habent, nec aliter accipiunt si quid fuisse, vel certe nota aliqua marginali declaratum. Fuil caput de iudiciis Dei narratur, quam si de conviviis deorum homericas audirent fabulas.

1) Sic scripsit autor et habent princeps et Gallasius. Etiam Galli versio: il y fourre, huc pertinet. Beza cur: infercit scripserit, quod edd. posteriores servarunt, non videmus. 2) Spectat hoc ad edit. Institutionis anni 1539. Est quod mireris numerum in posterioribus editionibus non mutatum

illud decimum ed. 1543 et sequentium, et in recensione novissima Lib. III. Cap. XI. seqq.

omnia laudant ac mirantur, quae nos quovis modo impugnant. Fruatur ergo sane sua ista in tenebris iactantia. Sed exstabit, ut spero, in luce et oculis bonorum mea Institutio, tantae cius impudentiae testis ac vindex.. Neque tamen hac de re verbum. facturus eram, nisi me eius improbitas coegisset. Sed quum toties nos, tanquam indoctos, nullius ingenii, nullius iudicii, ex alto superbiae suae fastigio despiciat, operae pretium fuit, palam fieri, nec ingenuum hominem, nec gratum esse, qui tam crudeliter cos laceraret, quorum tamen magisterio nonnihil adiutus foret.

[pag. 20] Quae autem postea de suo admisceat, ut deformet, aut pervertat bene dicta, non est huius operis excutere. Summa tamen huc redit, in illa Dei et nostri notitia, dum mutuo inter se comparantur, nos iustum Dei iudicium non posse intelligere, quin libero nos voluntatis arbitrio praeditos sciamus, et in nobis positum, ut obediamus praeceptis: declinare a malo, facere bonum, et conUbi hoc constituit, mox ad sententiae nostrae explicationem aggreditur. Atque id quidem primum ex Lutheri verbis, quae censebat minus accommodata esse ad popularem captum: deinde ex meis, quibus etiam per totum opus insistit: ut in meo capite totam, ut ipse vocat, sectam nostram oppugnet. Haec est clausula primi libri.

tra.

Porro, quoniam hac potissimum machina evertere doctrinam nostram conatur, quod a communi sensu maxime abhorreat, praefatur, non immerito Lutherum hoc rudimento suos imbuere, ut carnis rationi ac sapientiae renunciare discant: quia tantum absurditatis habeant pleraque eius dogmata, et prae aliis hoc quod tractamus, de servo hominis arbitrio, ut quibus persuadere velis, erucre iis oculos mentis, et omnem rationis sensum adimere oporteat. Illam vero sententiam, quae inter christiani nominis homines nihilo plus controversiae habere debuerat, quam unum esse Deum, quibus probis lacerat? imo quam ridiculis cavillis exagitat? Pugnat, inquit, cum apostolo, qui fidem testatur esse ex auditu praedicationis. Deinde, si vera foret, infantes et moriones ad fidem percipiendam sequetur reliquis omnibus esse magis idoneos. Quasi Quasi vero non continuo post hunc Pighii nodum solvat Paulus, quum ex arcana Dei revelatione pendere fidem subiungit: aut quasi hominem stipitem faciat, qui ratione carnis eum spoliat, hoc est inani sapientiac persuasione. Verum, ut intelligat, non nobiscum sibi esse certamen, sed cum ipso Paulo, audiat eius verba, si aures habet. Animalis, inquit, homo [pag. 21] non accipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia illi sunt, nec potest cognoscere quod spiritualiter diiudicantur (1 Cor. 2, 14). Reddat ipse quoque nobis rationem, cur ita sit. Nempe, quia infatuavit Deus sapientiam huius mundi,

quo per stultitiam praedicationis salvos faceret credentes (1 Cor. 1, 21). In quem finem? Respondeat adhuc idem ipse. Ut confunderet sapientum gloriam (1 Cor. 3, 18). Quid demum inde colligit? Ne quis se ipsum fallat. Si quis videtur sapere in saeculo hoc, stultus fiat, ut reddatur sapiens, quandoquidem sapientia mundi huius stultitia est apud Deum. Ecce pronunciat Paulus, primum spiritualis sapientiae fundamentum esse, mundi sapientiam in nihilum redigi. Evomat nunc in eum bilem suam Pighius, quod velit hominibus mentis oculos. erucre, bestiis facere similes, morionibus postponere. Quod autem nullis id facile persuadeatur, qui sibi sapiunt, nihil mirum. Via enim illis praeclusa est, qua sola poterant huc pervenire: quantisper non damnant stultitiae totum illud, quo sibi placent, sapientiae spectrum. Nullum enim est incantationis genus ad fascinandos homines periculosius, quam rationis propriac fiducia. Atque, ut brevius dicam, mera stultitia est quoad Deum, quidquid ex se homo sapit: quum autem accedit fiducia, fit rabies. Eius rei, si nullum aliud foret, amplum documentum est Pighius: qui nullis apostolis, nullis scripturis, nec angelis omnibus crediturum se esse dicit, si id ipsum doceant, in quo putat Lutherum errare.

Ad ipsam Lutheri sententiam quum ventum est, ad duo capita revocat quidquid in ea vult damnare: nempe quod liberum arbitrium docuerit, rem esse, post primi hominis lapsum, de solo titulo, nec posse nos ex nobis aliud quam peccare. Nec eo contentus, addiderit postea, figmentum esse in rebus, et titulum sine re: deinde nihil contingere fortuito, sed absoluta necessitate nobis provenire omnia. In priore, multa eum male [pag. 22] habent. Primo, quod hinc sequatur, hominem naturae viribus ad recipiendam Dei gratiam se praeparare non posse. Deinde naturam nostram vitiosam fieri, imo quasi haberi pro nihilo. Ad haec, legis observationem impossibilem nobis esse, et nos peccare nihilominus, non servando quod facultatem nostram superat. Quarto, quia huic annexum sit dogma de peccato originali nostrum, hoc est catholicae ecclesiae: quod ipse prodigiosum nominat. Quinto, peccare etiam in operibus bonis iustos, et bona opera venialia quidem secundum misericordiam Dei, sed ex se mortalia esse peccata. Hic admonitos velim lectores, unam cantilenam identidem recinere Pighium. Quia igitur reliqua omnia suo loco postea recurrent, de postremo hic tantum dicam. Quod de bonis operibus sic loquutus est Lutherus eo non spectabat, ut suam illis laudem, suumque coram Deo pretium adimeret. Neque enim negavit unquam, aut Deum. ea habere accepta, aut mercedem redditurum, sed ostendere modo voluit, quid valeant, si ex se, non paterna Dei benignitate, aestimentur. Certum est autem, non dignitate propria placere Deo, quidquid

proferri possit bonorum operum, sed gratuito eius favore, quia tanti habere velit, etiam si digna non sint. At hyperbolicum est, inquies, quod dicit Lutherus. Hoc ut concedam, dico habuisse iustam causam, quae eum ad tales hyperbolas impulerit: quum scilicet mundum videret falsa et perniciosa operum fiducia, quasi exitiali lethargo, sic obstupefactum esse, ut non voce ac verbis ad eum expergefaciendum, sed clangore tubae, tonitruo, fulminibusque opus esset. Quanquam nihil est in istis verbis, quod non simpliciter, et citra ullam figuram, verum sit. Nam quum operum dignitas non ex facto ipso, sed ex perfecta Dei caritate pendeat, non aliter iustum purumque opus erit, quam si ex perfecta Dei caritate emanet. Nunc mihi illam in homine perfectionem reperias, ut esse aliqua [pag. 23] per se bona opera concedam. Atqui hoc in spiritus sancti contumeliam redundat, per quem bona opera fiunt. Minime vero si bene ac prudenter discernas, quid in opere bono sit hominis, et quid spiritus. Utcunque enim sincero corde, et absque fictione, in Dei obedientiam se sancti addicant, multum tamen abest, quin adsit ea in reddendis obsequiis alacritas, quam illa legis summa flagitat: ut Deus ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus, atque ut, secundum Deum, proximus diligatur. Hanc vero qui nescit esse amussim, ad quam exigendum sit operum examen, nihil iudicare potest. Nunc audiat Pighius. Dico sanctos perpetua carnis infirmitate detineri, quominus ea quae faciunt bona opera perficiant: dico ambulare dum currendum erat, saepe etiam claudicare. Hinc fieri dico ut nullum exstiterit unquam bonum opus, quod undique purum ac perfectum omni prorsus naevo careret. Quod si semper aliquid sordis ex carnis vitio admixtum est sanctorum operibus, veniant in conspectum Dei, examinentur in illa trutina, quam angeli quoque ipsi reformidant: quocunque loco censeantur apud homines, illic vitiosa deprehendentur. At totam puritatem exigua macula inquinari, minime rationi consentaneum est. Primum, ad obtinendum quod peto mihi satis est, si in omni opere bono inclusum sit peccatum: deinde hoc minime recipio, praeter rationem fore, si exigua sorde tota puritas inquinetur. Nam si vini sapor, suavis alias et gratus, modico acore totus corrumpitur, ut gratiae quod habuit amittat, quis Deo litem intendat, quod corruptum opus sibi displicere pronunciet? Ita lege mosaica constitutum erat, ut si pollutus homo rem consecratam attigisset, immunda censeretur (Levit. 7, 19 et 22, 6). Quo significatum fuit, tam efficax et contagiosum venenum esse hominis immunditiem, ut solo eius tactu, quidquid alias sanctum est, profanescat. Iam qualiter liberamur omnes a communi pollutione, [pag. 24] nisi per fidem? Maneat ergo illud, opera bona, si per se aestimentur, om

nino esse peccata: ut autem bona sint, ut Deo placeant, ut laudem habeant ac praemium, paterna Dei acceptione fieri, non proprio ipsorum merito.

Alterum membrum, de absoluta rerum necessitate, in eum locum differemus, ubi tractari poterit suo ordine: quum scilicet de providentia Dei et hominum praedestinatione agetur. Dicit postea, quum istius nos dogmatis puderet, dimidium recantasse: quod homini liberum arbitrium in rebus externis et civilibus negotiis tribuamus. Sed hanc palinodiam quominus ex animo prodiisse putet, tribus argumentis moveri se dicit: quod libris in publicum editis fas esse asseramus, fucis ac technis promovere evangelii causam: quod non exsecremur Lutherum tam horrendae blasphemiae autorem: quod non palam, damnatis prioribus nostris libris, errasse nos profiteamur. Quod de promovendo per fucum et dolos evangelio scripsisse nos insimulat, mirum, nisi sibi ipse somniavit. Neque enim tale quidpiam nostrorum alicui excidisse, mihi credibile est. De Luthero non est quod dubiam coniecturam sumat: quando nunc quoque, sicut hactenus, non dissimulanter testamur, eum nos haberc pro insigni Christi apostolo, cuius maxime opera et ministerio restituta hoc tempore fuerit evangelii puritas. De nobis libenter fatemur, quod Solonem de se gloriari solitum fuisse tradunt, nos quotidie discendo senes ficri, aut certe ad senectutem properare. Quid tamen a nobis postulat Pighius, ut nos male docuisse pronunciemus, quum perseveremus etiamnum constanter in ea doctrinae summa, quam semper professi sumus? Fieri quidem potest, ut loquantur alii alio modo: ut propriam fere quisque, et ab aliis distinctam loquendi rationem habet. Cur autem quod saeculis omnibus omnium hominum commune fuit, nobis non concederetur? Hoc quoque non gravatim agnosco, nos, si [pag. 25] quando iterum recuduntur nostra opera, quae rudiora erant expolire, mitigare quae asperius erant dicta, addere lucem obscuris, nimis pressa fusius et copiosius explicare, munire etiam novis rationibus, denique in quibus offensionis periculum veremur, moderari etiam et mitigare. Quorsum enim viveremus, si nihil aetas, nihil usus, nihil assidua exercitatio, nihil lectio, nihil meditatio conferret? Quorsum autem proficeremus, nisi ut fructus inde aliquis ad alios quoque perveniret? Imo si nescit Pighius, hoc illi testatum esse velim: nos huc dies noctesque incumbere, ut quae fideliter a nobis tradita sunt, in modum etiam, quem putamus optimum fore, formemus. Hoc quoque verum est, nonnulla, quae scholastico dicendi genere, et minus populari stylo scripserat Lutherus, Philippum Melancthonem prudenter et magna dexteritate in mitiorem formam flectendo, ad vulgarem hominum captum accommodasse, et communem vitae usum. Ita quum edenda Augustae esset confessionis for

mula, non nisi in ea doctrina immorari voluit, quae sola ecclesiae propria est, et necessaria cognitu ad salutem: nihil scilicet valere per se naturae vires ad percipiendam fidem, ad obedientiam divinae legis, et totam spiritualem iustitiam. Quid in civilibus et externis valeant, quia non magnopere fidei interest, noluit curiosius disputare. Caeterum, quod summum est in hac quaestione, et cuius gratia reliqua omnia dicuntur, quemadmodum initio propositum fuit a Luthero et aliis, ita hodie defendimus, ac ne in illis quidem, quae dixi ad fidem non adeo necessaria esse, aliud interest, nisi quod forma loquendi sic fuit mitigata, ne quid offensionis haberet.

Ubi hanc peregit fabulae partem, ad alium actum descendit, ut dogmatis nostri mysteria, sicut vocat, in apertam lucem eruat, ex illis tenebris quibus abdita sunt apud nos ac demersa. Atque hic quum de obscuritate nostra, tum de varietate conqueritur. Nam quum per se tenebricosum [pag. 26] sit mendacium, nos latebras ad fallendum quaerere, praeterca tam esse inter nos dissimiles ac diversos, ut certum aliquid ex omnibus colligere, infinitus sit labor. Aiunt unum esse lusciosorum genus qui crepusculo melius quam meridie cernant. Et communiter videmus eos, qui tenera sunt debilique oculorum acie, ad plenam lucem si prodeant, magis perstringi et hebetari. Ex eorum numero esse Pighium quis neget? Ut eloquentiae laudem aliis concedamus, linguam tamen certe habemus non adeo impeditam nec perplexam. Atque in hoc serio nos laborare omnes animadvertunt, ut intelligamur. Imo nulla magis de causa nobis adversarii succensent, quam quod nimis familiarem Christi doctrinam vulgo fecerimus. Solus Pighius nimiae obscuritatis nobiscum expostulat. Sed hoc est quod alibi dixi: more puerorum, qui umbratiles in scholis declamationes habent, omnia rhetorum praecepta sine delectu in usum suum applicat. Legit alicubi, valere hoc ad gravandum adversarium, si obscuritatis vitium obiicere illi queas. Arripuit, quia placebat, et Arripuit, quia placcbat, et nunc temere in nos detorquet. Sed huic cupresso nunc non erat locus: quum libri nostri, sine alia defensione, se plus satis ab hac futili calumnia vindicent. Et ipse mox, quasi sui oblitus, methodum mihi saltem et perspicuitatem tribuit. An ita inter nos dissentiamus, sicut iactat, eius fuit probare. Nunc quid aliud dicam, nisi omnia in nos temere effutire, quibus iis tantum exosa redderetur nostra doctrina, a quibus non legitur? Neque enim eorum ullam rationem habet, qui nostra vel minimum attigerint.

Postea incipit meis verbis explicare, quid communiter sentiamus: tametsi ne videatur nimis palam pugnare ipse secum, exceptione utitur, si qua sit inter nos una communis sententia. Vides hic lector, hominem constringi simul et distrahi. In totam Lutheranorum sectam, non in privatum ex

ea quempiam certamen instituere [pag. 27] videri vult. Non potest autem omnes semel adoriri, nisi coniunctos. Consensionem ut nobis tribuat, gravatim adducitur. Ergo utrumque simul dicit, et neutrum: et ita nodum insolubilem abrumpit. His subiungit eorum compendium quae secundo Institutionis meae capite 1) de hac re disputavi. Non sum tam malignus aut morosus, ut Pighium malae fidei in meis recitandis, sine causa, accusem. Verum ne sibi plus iusto blandiatur, sic agnosco summam meae disputationis utcunque complexum esse, ut tamen minime velim tales in totum opus compositas esse epitomas: neque hanc quoque ipsam alia lege recipio, nisi ut ab hoste prodiisse meminerint lectores. Nam quod me ipso ordinatius et cohaerentius omnia digerere se iactat, id suo more dupliciter facit: nempe, et se inaniter efferendo, et liberaliter mentiendo. Illa etiam omitto quibus, velut amari liquoris guttis, mea verba obiter aspergit, quominus lectori sapiant: me truncare Chrysostomi sententiam, quam ad verbum refero, sicut apud eum habetur: me affingere opinionem Petro Lombardo, quam omnibus promptum est videre bona fide a me expositam: me in citandis prophetarum testimoniis, aut infidelem esse, aut non sequi fidos interpretes, quia alicubi terpretes, quia alicubi a vulgari interpretatione dissentic. Sunt enim relatu indigna, nisi ad demonstrandam insignem Pighii et inscitiam et malitiam: quam tamen sani lectores, absque monitore satis animadvertent. Unum operae pretium esset referre, nisi alio loco iterum repeteret, ubi tractabitur: imaginationem scilicet ab eo censeri, quod animam fidelem docco a regeneratione in duas divisam esse partes. Nam vel in hoc solo verbo illustre specimen Pighianae theologiae intueri licet. Quis enim non videat, animam eum pro sale habere,2) qui tam familiarem piis animis sensum pro imaginatione ducat? Verum quia hoc in ipso argumenti cardine continetur, et illic etiam Pighius repetit, commodius [pag. 28] eo usque differetur.

Hac quoque ratione postremam illius obiectionem leviter modo attingam, qua stultitiam nostram deridet, quod tantum laboris exhauriamus in docendis hominibus, qui fidem tamen interea non humanis persuasionibus parari, sed spiritus sancti proprium esse opus asserimus. Nam postea in ipso disputationis progressu iterum recurret. Sed quia tamen hoc ideo in primo limine positum est a Pighio, ut scriptis nostris viam praecluderet, non possum in totum praeterire. Ludere nos operam dicit, homines ad fidem incitando et exhortando, siquidem eam non sua ipsi facultate concipiunt, sed Deus

1) Scil. edd. antiquiorum, nunc Lib. II. Cap. I-VI. 2) Scil. pour assaisonner le reste, ut bene dicit Gallus.

« PoprzedniaDalej »