Obrazy na stronie
PDF
ePub

DEFENSIO

SANAE ET ORTHODOXAE DOCTRINAE DE SERVITUTE ET LIBERATIONE HUMANI AR

BITRII ADVERSUS CALUMNIAS ALBERTI PIGHII CAMPENSIS.

IN PRIMUM LIBRUM.

Quum ante biennium in conventu Wormaciensi essemus, audiebam Albertum Pighium mihi iam minari, ac certamen denunciare, verum id procul. Librum enim nescio quem se scripsisse iactabat inter suos, quo totus conficerer: nondum tamen proferebat. Quum vero postea Ratisponam ventum esset, ac dimidius ille liber, in Lutherum ac Philippum Melancthonem praesertim, deinde in nos simul omnes compositus, prodiisset, qui deinde accessione secundae partis auctus fuit, mihi iam magna ex parte videbar liberatus, ne quid saltem in me privatim ederet. Sic enim cogitabam, quia me indignum iudicasset, in quem unum vires) suas experiretur, maluisse ad ipsius communis causae oppugnationem eas conferre: ut si quam victoriam reportaret, nobilior esset triumphus: sin autem vinceretur, minore id dedecore fieret. Nam et argumentum, quod adversum me tractare instituerat, illic prosequebatur, et stylum in me pluribus nominatim locis stringebat. Interea audio praeclarum illum librum volitare: sed inter eos, quibus sine maiori inquisitione hoc tantum nomine placeret, quod Christi doctrinae adversaretur. Mihi ut fieret inspiciendi copia, obtinere non potui. Neque, ut verum fatear, de ea re fui magnopere [pag. 2] sollicitus, quia nihil fore certius putabam, quam ut postridie ederetur. Annus inde unus praeteriit, antequam in lucem, vel totus vel aliqua ex parte, prodiret. Itaque nihil amplius dubitabam, quin consilium mutasset. Et iam securus a Pighio, aliud opus in manus sumpseram, quum mihi praeter spem offertur magnum eius volumen, de libero arbitrio inscriptum: in quo tametsi me non statim ab ini

1) Princeps vitiose scribit: minas.

tio nominat, ubi tamen ad ipsius causae tractationem descendit, satis demonstrat, nihil sibi aliud esse propositum, quam ut, quae de hac re in mea Institutione disputavi, penitus evertat.

Atque id quidem se eo consilio facere profitetur, ut Lutherum et alios omnes nostros per latus meum confodiat: me tamen unum peculiariter vocat in certamen, ac mecum manum conserit: quod et me diligentius exsequutum esse putat totam buius quaestionis summam, et certiore ordine, ac clariore methodo, quam alii fecerint, omnia explicasse. Equidem non ausus fuissem communis causae defensionem suscipere, si omnes simul fuisset aggressus, ne temeritate magis et stulta confidentia impulsus, quam recto consilio inductus, alios voluisse antevertere viderer, quos constat longe esse aptiores. Quod nisi obstitisset hic timor, aliquid forte ad priorem illum librum, cuius memini, respondissem. Nunc tamen gaudeo qualicunque de causa me fuisse retentum, dum video Bucerum has sibi sumpsisse partes: a quo melius et splendidius pro sua dignitate tractari potuit. Quod autem iam, aliis non exspectatis, ipse respondeo, neminem mihi vitio daturum arbitror, quum ita palam Deo insultet Pighius, nisi pro sanae doctrinae defensione me obiiciam. Ergo utcunque hodie multos habeat exercitus Domini et instructiores, et magis exercitatos, qui istius superbi Goliath insolentiam reprimere possint, et parati sint, si res ita postularet: quoniam tamen, illis praeteritis, nomine me citat in certamen, ne vel unum ex Christi servis se vicisse [pag. 3] glorietur, coelesti1) regis ac ducis mei virtute fretus, et armis illis spiritualibus, quae subministrare suis solet, in medium prodeo.

1) m'appuyant sur la force celeste, etc. Beza et Amst. scribunt: coelestis.

Cur autem me ex tam multis unum delegerit Pighius, cui certamen indiceret, ipse viderit: si quid tamen rabie excaecatus videre potest. Fallitur enim, si me illo elogio, quod mihi obiter tribuit, vel tantillum commoveri putat: fingit hoc forte in suum commodum, quum mihi prae aliis nonnihil concedit, ne videatur cum gregario quolibet manus conseruisse. Verum quidquid sentiat, mea nihil aut minimum refert. Neque enim in eruditione aut facundia, sed in pura conscientia, fidelium gloria consistit: idque non apud homines, sed in Dei conspectu. Deinde non tanti eius facio iudicium, ut propterea mihi placeam. Laetus sum laudari me, inquit ille in veteri tragoedia, sed a laudato viro. Ergo, etiam si ambitiosus forem, non tamen causam haberem expetendae laudis ab hoc ore tam impuro ac foetido, quod non nisi exsecrabiles in Christum contumelias subinde spirat. Huc accedit, Huc accedit, quod dum sua intemperie abripitur, nihil iudicat nec cernit: sive quod impietatis suae merito in reprobam mentem datus, manifestum est divinae vindictae exemplum: sive quod intolerabilis superbia, qua turget, pessimum est caecitatis genus. Proinde veluti in scenis,

Eumenidum videt agmina Pentheus,

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas, ita hic tam acutos habet oculos, ut quod nusquam est, videre se putet. ') Verum hoc interea malum simul habet, quod in clara luce non minus caecutit, quam si extrema vertigine percussus foret.

Fateor alias hominem esse ingeniosum et doctum: acumen illi in disputationibus, et digerendi artem concedo: agnosco populariter disertum esse, hoc est, valere ea eloquentia, quae mediocriter literis tinctos, cuius generis plurimi hodie sunt, capere et allicere queat. Sed [pag. 4] quorsum omnes istae dotes, ubi tota hominis mens furore alienata est ac perdita? Quamobrem si quem locum habere vult inter literatos (cuius gloriae se plus satis cupidum esse prodit) ad sanam mentem ante redeat oportet. Huius autem, qua nunc laborat, curandae amentiae haec duo sunt remedia: si adversus claram certamque Dei veritatem deliberata malitia bellum gerere desinat: si stolidam sui persuasionem, et nimis insolentem fastum, quo totus obstupescit, exuat et abiiciat. Verum ne videar contentionis ardore contra hominem praeter modum incitari, malo iam in eius librum, quasi in rem praesentem, lectores adducere: ut illic quaecunque dico, aut plura etiam, recognoscant.

1) Versio gallica haec sic reddit: Pourtant comme les yvrongnes estans eslourdis de vin, souvent pensent estre ailleurs qu'ilz ne sont: ou comme les povres phrenetiques estans en leur lict imaginent estre pres des eaux, ou d'un feu, ou des brigands, tout ainsi cestuy-ci a les yeux si aigus etc. Caeterum versus illi sunt Vergilii Aen. İV. 469.

[ocr errors]

Verum antequam huc venio, de ordine agendi meo, quem tenere institui, paucis praefari mihi necesse est. Principio, non est quod exspectet lector, ut in respondendo filum orationis Pighianae sequar. Nam si singula vellem minutatim excutere et nihil relinquere intactum, usque ad immensam magnitudinem excresceret liber. Praeterquam enim quod loquendi profluentiam habet ingenitam1) a natura, in hoc etiam semper multum operae ponit ac studii, ut quum sua magniloquentia causam obscuret, tum adversarium longo ac volubili rotatu verborum obruat. Fortassis etiam laudem inde.captat: quoniam haec est optima sese iactandi ratio inter imperitos, magnis clamoribus et longa verborum congerie exsultare. Ego vero palmam hac in parte libenter illi concesserim, vel sine certamine: siquidem non orationis minus quam alvi profluvium, pro vitio habeo. Quod autem eiusmodi artificio ad causam obtinendam nititur, quasi verba fundendo lectorum oculos, velut sparsis nebulis, possit perstringere, id apud sanos homines nimis infirmum erit praesidium. Rudibus procul dubio et nullius iudicii hominibus fucum faciet: sed qui micam rectae intelligentiae habebit, nihil morabitur ampullas illas, in quibus [pag. 5] nihil solidi reperiet. Itaque contentus ero efficere, ut perspiciant omnes pii, et vero iudicio praediti lectores, Pighium ex fulgore fumum, 2) me ex fumo dare lucem, hoc est, quae a me bene scripta fuerant, suis illum calumniis et malitiosis cavillis depravasse: me vero nihil aliud quaerere, nisi ut pura et simplex Dei veritas, discussis Satanae fumis, eluceat. Id enim satius fore puto, quam longa et supervacua scriptione frustra me fatigare, et simul esse lectoribus molestum. Est etiam alia causa, ut nihil dissimulem, quae me brevem esse cogit. Constringor enim temporis angustiis, quando mihi vix duo menses usque ad nundinas francfordienses restant, quibus statui, si fieri poterit, hanc responsionem edere. Atque utinam dimidium eius temporis vacuum mihi prorsus et liberum ad scribendum relinqueretur. Quamobrem veniam meae festinationi dabunt lectores, sicubi levius ea transcurram, quae longiorem meditationem, et magis exquisitam diligentiam requirebant. Quod si mihi quispiam vetus illud ac vulgare dicterium obiiciat, ineptum esse culpam deprecari, qua potuerim carere, si voluissem, in promptu est responsio: primum me officii necessitate compelli, ut Dei veritatem sustineam ac defendam, ubi domi meae oppugnatur: deinde me sic raptim scripturum, ut tamen utilis in publicum futurus sit labor, nec a cau

[blocks in formation]

sae gravitate alienus: etiamsi eius dignitati minus undecunque respondeat.

Quo tamen, comparatis inter se meis et illius scriptis, facilius ac certius iudicium facere queant lectores, et quasi rerum summas digito notare, ordinem ac dispositionem, quam ipse observavit in suo opere, sequar. Tantum hoc erit discriminis: quod quum venditare se magnifico verborum apparatu voluerit, ego compendio aç simplicitati, quoad licebit, studebo: deinde quum thrasonico suo fastu, ac virulentis in nos conviciis multas paginas occupaverit, in hoc quoque genere libenter illi [pag. 6] cedam. Nihil enim vel Christi gloriae decedere, vel bonorum existimationi obesse puto, si Pighius disertus conviciator et sit, et vocetur: modo simul omnes intelligant, eum furiosa partim maledicendi libidine, partim atra bili, vel potius mania percitum, huc illuc nullo delectu raptari.

Re

Ac principio quae in sua ad Sadoletum epistola tractat, tametsi non sunt huius quaestionis propria, quia tamen ad praegravandam nostram causam spectant, obiter expendamus. Miratur ac deplorat Pighius Germaniae suae stuporem, quae potuerit ad doctrinam nostram commoveri. Nos enim negotium aggredi longe difficilius, quam olim fecerint apostoli: deinde absurdissima docere, et quidquid olim alienum a vera pietatis regula commenti sint haeretici, ab inferis revocare: imo superare omnium deliramenta et tamen nihil, vel in speciem habere, quod falso saltem splendore homines possit fallere. Neque enim vel doctrina, vel facundia, vel sanctitate vitae excellere, quae hominum attentionem excitare debeat. Atque ut hoc melius amplificet, ostendit quam inepta sit ac praepostera nostra agendi ratio. spondeo breviter, nimis stupidum esse Pighium, qui non agnoscat illustre ac manifestum esse divinae potentiae miraculum, quod, velit nolit, mirari cogitur. Nam quo nos minus bene comparati instructique sumus ad tantum tamque arduum opus, eo magis perspicua elucet Dei virtus, quae per nostram infirmitatem totum orbem concutit. Quod si istae Pighii querimoniae in apostolorum tempus conferantur, dicas Porphyrium, aut aliquem alium 1) ex illa cohorte loqui. Itaque ne hic longior sim, respondebo ex ore Pauli: nos libenter fateri, tot ac tanta praesidia nobis minime suppetere, quae ad tantam molem sustinendam sufficiant: quod doctrinae nostrae veritas ac fides non eloquentia, aut eruditione propria, sed spirituali Dei virtute fundata sit (2 Cor. 2, 16; 1 Cor. 2, 4). Causam certe validam ac fortem esse oportet, quae non hominum patrocinio, non externis quibuslibet [pag. 7] adminiculis, sed sola sua bonitate suffulta consistat.

1) alium, om. ed. Bezae 1576 et seqq.

Desinat ergo stupere Pighius, unde haec nova et inaudita doctrinae nostrae efficacia: quando res ipsa clamat, non Lutherum initio loquutum, sed Deum per os eius fulminasse; neque nos hodie loqui, sed Deum e coelo virtutem suam exserere. Atqui ex altera parte demonstrat, quantum ab apostolis differamus. Equidem si de personis agitur, nullis verbis satis exprimi potest, quanto intervallo nos illi praecellant: sed in quibus nos dissimiles facit Pighius, quantum ad doctrinam, dico nos esse simillimos. Illi, inquit, ea narrabant quae viderant oculis, quae auribus hauserant, quae praedicta fuerant, quae figuris adumbrata. Nos autem quid? An novum evangelium excudimus, cui postulemus haberi fidem, illo valere iusso quod apostoli prodiderunt? Multas et de rebus variis controversias habemus cum regno romani Antichristi, sed omnes propemodum ex hoc fonte fluunt, quod Christo, prophetis et apostolis audientiam dari volumus, adversarii, quia silentium palam iniungere illis non audent, suis figmentis locum iubent dare. Mirus, inquit, apostolorum consensus erat in doctrina. Quasi vero non hunc quoque consensum dederit iis Dominus, qui evangelii doctrinam in pristinum suum locum restituere hodie conantur. Aderat, inquit, divinae operationis vis praesentanea: aderat spiritus ille igneus, qui se illorum moribus, vultu oculisque promebat. Sed enim haec et quaecunque alia commemorat Pighius, in apostolicae doctrinae, vel commendationem, vel approbationem, arma nostra sunt. Quidquid enim docemus, in hanc summam redit, ut evangelium illud, quod tot a praeclaris testimoniis confirmatum fuisse pronunciat, a mundo audiatur. Sepultum enim fuisse, et quasi abolitum ex hominum memoria, conquerimur, neque immerito. Nec aliud quaesitum est a nostris per hos viginti quinque annos, quam ut tota contentio sic dirimeretur, ne hominibus [pag. 8 cederet victoria, sed penes doctrinam illam a Christo et apostolis proditam, ut par erat, solum maneret. Nunc quoque, si convicti fuerimus, aliquid praeter eam docere, non modo recantare parati sumus, sed omni studio impugnare. Ergo quum a nobis miracula flagitantur, et alia quibus olim evangelii maiestas sancita fuit, non alia proferenda sunt, quam quae tunc per manus apostolorum fuerunt edita. Semel enim exstiterunt, sed in perpetuam evangelii confirmationem. Atque hic mihi quam spatiosus dicendi campus pateret, quum de ingratitudine ac malitia, tum etiam de impudentia eorum, qui non modo evangelium Christi, perinde ac si novum foret ac nuper natum, novis iterum signis approbari postulant, sed illa ipsa miracula, quae eius gloriae servire debent, in contumeliam torquent atque ludibrium. Sed quoniam ad hanc rem alterum opus destinavi, in praesentia supersedeo. At pergit Pighius

in excutienda nobis hac defensione, quando tota nostra doctrina ad hoc unum composita sit, ut omnem prorsus pietatem aboleat, ut omnem religionem eximat e mentibus hominum, quod meris fucis, technis ac imposturis agamus, improbo scripturae abusu, audacia atque impudentia singulari, mendaciis, conviciis, improborum conspiratione, seditionibus, plusquam paganica vivendi licentia. Et quid non? De priore calumnia postea suo loco videbitur. Quantum ad actionem pertinet, a mendaciis Pighii ad rem ipsam provoco. De amarulentia tantum hoc verbum dicam, non nisi in eos esse effusam, quibus ipsum Dei verbum odor est mortis in mortem: deinde non posse nimiam iudicari, si quis rerum indignitatem reputet, quae eam extorsit. Porro doctrinam ab eorum vita aestimari, qui ea abutuntur, nimis iniquum est. Quanquam si de nobis et adversariis iudicium fieri ex vita placeat, hanc legem minime recusamus. Qualescunque enim simus, gloriari tamen nobis meliori iure licet, [pag. 9] quam optandum foret, aliam esse nostram vitam, quam omnium Romanensium, qui regnum Antichristi hodie sustinent. Proinde non vereor, si quis nostram et illorum vitam penitus inspiciat, et ita inter se conferat, quin nos saltem timere Deum, illos prorsus contemnere et ipsum et eius legem, evidenter cernat.

Quod negotium nos difficilius moliri dicit quam olim apostoli fecerint, si in alium sensum acciperet, non prorsus a vero aberraret. Nam si quis temporis illius statum prudenter consideret, quo exortus est Lutherus, eum alias fere omnes difficultates habuisse cum apostolis communes videbit: una vero in re iniquiorem ac duriorem fuisse eius conditionem quam illorum, quod nullum erat tunc in mundo regnum, nullus principatus, cui illi bellum indicerent: hic autem emergere nullo modo poterat, nisi eius imperii ruina et interitu, quod non modo omnium potentissimum erat, sed reliqua omnia quasi sibi obnoxia tenebat. Hanc difficultatem nunc quoque sustinemus. Satis scitur, quantum valeat pontifex tum armorum potentia, tum foederum auxiliis, tum pecuniis, tum ipsa nominis reverentia. Deinde, quantum praesidii et roboris habeat in hac immensa sua') colluvie, quae ubique terrarum sparsa est: cardinalium dico, episcoporum et sacerdotum. Atqui omnes uno animo, quoniam non aliter salvos se fore vident, nisi profligata nostra doctrina, ad eam opprimendam, non secus ac si pro aris et focis, imo pro suis ipsorum capitibus pugnarent, opes omnes suas viresque conferunt. Dicerem hac quoque molestia nos prae apostolis laborare, quod luctandum nobis est cum fallaci ecclesiae larva, et cum fucata impietate, quae sub ipso Dei nomine delitescit, nisi haec arena similiter complures ex prophe

1) sua, om. ed. Bezae 1576 et seqq.

tis et apostolis exercuisset. Verum ut ad Pighii obiectionem semel respondeam, difficile et laboriosum opus est, tot impietatis monstra, tantum impiae doctrinae labyrinthum, tot [pag. 10] superstitionum species, quae per aliquot saecula occupaverint omnium animos, quae tam altas radices egerint, quae tam speciosos colores prae se ferant, derepente profligare ac tollere penitus e medio, praesertim quum tota mundi potentia contra resistat, et ferro, ignibus omnique saevitiae genere ad illa vindicanda insurgat. Audax conatus, inquit Pighius. Non nego: temerarium etiam confiterer, si hominum opus, non Dei ipsius foret. Sed quum Paulum audimus concionantem de potestate illa invicta, quae ministris evangelii data est, ad diruendas omnes machinationes, ad demolienda consilia, ad omnem denique celsitudinem destruendam, quae se extollit adversus cognitionem Christi (2 Cor. 10, 4), animos colligimus ut intrepidi stemus contra hunc totum Satanae apparatum, quo sustinetur papismus. !

T

Ad delendos porro fucos illos, quibus meretricem suam ornat Pighius, spongia haec nobis semper in promptu est, nos minime totam antiquitatem cum omnibus sanctorum placitis convellere, quemadmodum mentitur: sed hoc potius unum agere, ut quae temporum vitio corrupta sunt ac dissipata, in antiquum statum redeant. Reclamat ille: nos sic rem habere contendimus. Ille maledictum quod in nos iacit, non probat: libri nostri firmis et claris huius rei testimoniis referti sunt. Plausibiles sunt istae calumniae, quibus nos onerat, dicere nos ecclesiam a Christo sponso suo fuisse annos mille et quadringentos desertam: ita nos facere mendacem Christum Sed nebulae sunt, quae solo flatu verae responsionis evanescunt. Dicimus enim Christum ecclesiae suae fideliter adfuisse, et semper adfuturum, sicut promisit. Dicimus ecclesiam eius fuisse virtute conservatam, ne periret: spiritu gubernatam, ne a veritate excideret sed simul oportuisse accidere dicimus, quod luculento Pauli vaticinio praedictum fuerat, de horribili defectione, quam non in extremo aliquo terrae angulo, sed in universo orbe fore [pag. 11] denunciat. De futuro certe ecclesiae statu loquitur, hoc est, qui postea sequutus est. Dicit Antichristum iam tunc moliri arcanum iniquitatis: sed gravius multo est, quod continuo subiungit, fore scilicet, ut palam grassetur ac tyrannidem exerceat in ecclesiam: neque tanquam externus hostis, verum occupato Dei sanctuario. Dum haec commemorat, dicit venturam defectionem (2 Thess. 2, 3 seqq.). Haec dum videmus, sicuti praedicta fuerant, accidisse, agnoscimus veracem Christi spiritum. Interea tamen suam Christi promissioni constare fidem profitemur: quoniam in tanta clade suos mirabiliter conservarit, ut ex media morte salvi evaderent: quod ecclesiam in tanto naufragio perire passus non

[ocr errors]

sit: et quum videretur desperata, ex ipso quasi interitu liberaverit. Ex illo enim semine excitata est haec messis, quam hodie cernimus. Eat nunc Pighius, et Christum mendacii aut perfidiae sub nostra persona, ex proprio autem animi sui sensu insimulet: quod quum evangelii sui contemptum universali prope mundi excaecatione vindicaret, ecclesiam tamen suam luce veritatis ac vitae nunquam interea destituerit. Sed enim ego inde illustriorem eius fidem redditam fuisse agnosco, quod per tot offendicula, praeter spem omnium hominum, sibi viam fecerit, ut firma permaneret.

Ne tamen in retinendo suo iure, vel potius iniuria, videatur impendio praefractior, tandem fatetur obrepsisse abusus in ecclesiam, quos omnes pii correctos cupiant. Sed modum corrigendi longe ab eo diversum esse, quem tentavimus. Has enim pastorum esse partes, quibus facultatem nos sustulisse queritur. Deinde eiusmodi vitia esse negat, quorum causa debuerimus facere ab ecclesia discessionem. Nos enim quod totum orbem turbaverimus, quod ab ecclesiae unitate desciverimus, hanc causam praetexere: abusus, qui in ea invaluerant, et corruptos mores sacerdotum, Ut ab hoc postremo incipiam, scire velim, ex cuius ore praetextum [pag. 12] hunc audierit. Fieri potest, ut in nostrorum libris legerit Lutherum initio abusus tantum quosdam nimis crassos reprehendisse, et flagitiosos cleri mores: subinde adversariorum improbitate ulterius provectum. At quid hoc cum Pighii calumnia simile habet? Scribit alicubi ipse quoque Lutherus de se in hunc modum: Velim, inquit, nolim, cogunt me adversarii mei fieri in dies sapientiorem. Verissimum est quod dicit. Cotis enim. instar ad acuendum eius ingenium fuerunt. Demersus adhuc in profundis illis tenebris, quibus orbis fere totus absorptus erat, quum scintillam unam videret quasi ex tenui rima emicantem, ad eam accedere conatus est. Hic hostes lucis quum impedire et violenter repellere pium hominis studium vellent, tumultuando fenestram ampliorem, totas etiam fores demum aperuerunt. Haec non co a nobis dicuntur, ut praetextum captemus nostrae a pontifice defectionis: verum ut appareat, qualis futura fuerit adversariorum aequitas, si totam papismi corruptionem semel ad vivum resecuisset Lutherus: quum lenem ac moderatam reprehensionem, eamque in vitiis palpabilibus ferre non sustinuerint. Neque vero Lutheri consilium tunc erat, ab Antichristi tyrannide deficere, sed tantum mederi morbis illis, quorum tam facilis quam necessaria videbatur curatio. Atqui opinione falsus est. Tanta enim omnium abominationum sanie scatebat papismus, ut quum primum admoveri manus coepta est, quia remedium nullum ferebat, crepuerit medius.

Sic ergo habeat Pighius: nos non usque adeo
Calvini opera. Vol. VI.

esse morosos, ut ob morum vitia, etiam gravissima, scindendam duxerimus fidei unitatem. Novimus in vitiis aut corrigendis, aut improbandis, eam moderationem servandam esse, ut vinculum pacis non disrumpatur, Scimus tamen ex adverso sic temperandam esse patientiam, ut ne iniquitatem foveat. Ergo hanc, quae vulgo ab omnibus cernitur, papistici cleri sceleratissimam, et omni turpitudinis [pag. 13] genere inquinatam vitam, neque approbare debuimus initio, neque silentio aut dissimulatione tegere Ac ne nunc quidem ex officio possumus; praesertim quum publicae aedificationis id interesset. Nam quum causa ab ipsis proveniret velut communis quaedam contagio, non aliter potuimus in corpore ipso plebis vitia repurgare, quam eos quoque arguendo. Verum illam fuisse dissidii causam, nimis improbum est mendacium: quum semper clara voce professi fuerimus, nos ad coniunctionis vinculum purae sanacque doctrinae consensu fore contentos. Quum de restituenda ecclesia quaeritur, doctrinae quidem addimus disciplinam. Sed aliud est, colligendae in bonum ordinem ecclesiae studere, aliud, ab ecclesia se alienare. Hoc merito nobis exprobraret Pighius, si morum tantum corruptione offensi, renunciata ecclesiae societate, ad novas partes transiissemus: sed quum palam sit, inde exortum fuisse dissidium, quod Antichristus romanus ferre non potuerit iustas et sanctas impiae sua doctrinae reprehensiones, quid nobis adhuc discessionis crimen obiicitur? Addita etiam, si Deo placet, facili1) calumnia, solam morositatem in causa fuisse, quod nobis cleri mores minus bene compositi displicerent.

Perinde facit Pighius, ac pueri in scholis: qui sibi fingunt declamitandi materiam. Duo enim haec principia sibi sumit: nos discessionis autores exstitisse: neque id aliam ob causam, nisi quod corruptiore sacerdotum vita offenderemur. Iam negamus initium separationis a nobis factum esse, et ne tergiversari videamur, rem ipsam, ut gesta est, proferimus. Ipsa luculentum nobis testimonium reddit, hinc divisam fuisse ecclesiam, quod romanus Antichristus eos omnes, qui aut pro veritate verbum facere auderent, aut eam amplecterentur, violentis ac tyrannicis modis, nulla cognitione legitima, non modo praeter morem ecclesiasticum, sed contra [pag. 14] omnem humanitatem expulit. Et adhuc reos defectionis nos facient Romanenses, quum nos a sua qualicunque communione saevis et sanguinariis edictis ipsi priores abdicaverint? Atqui satius fuerat, tolerantia et silentio pacem redimere, ut in fidei unitate permaneremus, quam nimium acribus. remediis exitiale in toto corpore incendium excitare. Quam tu hic mihi pacem, et quam fidei unitatem

1) facili, legitur in sola editione principe. Gallasii liber et omnes reliqui habent: futili, et sic Gallus vertit: frivole.

16

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »