Obrazy na stronie
PDF
ePub

Antequam editiones libri recenseamus, singulas eius partes, diversis temporibus ut diximus conscriptas, enumerare libet, quo facilius, earum origine et aetate cognita, quo modo tandem in unum sensim volumen coaluerint, intelligas.

I. Initium fecit anno 1543 libellus De vitandis superstitionibus proprie sic dictus, gallico sermone exaratus, hoc titulo: Petit traicté monstrant que c'est que doit faire un homme fidele, cognoissant la verité de l'Evangile, quand il est entre les papistes.

II. Cui subiuncta legebatur iam in editione principe Calvini Epistola gallica, d. d. Argentorati 12. Sept. 1540, ad amicum quendam anonymum, qui in ditione papisticis sacris addicta degens, autoris consilium efflagitaverat, quo disceret sine vitae libertatisque discrimine conscientiae legibus satisfacere.

III. Duobus his scriptis quum nimis severe de iis iudicasse videretur, qui salva conscientia saluti suae consulere se posse existimabant, ecclesiae catholicae ritibus sese accommodantes, eumque in finem Nicodemi synedristae exemplum proferebant, qui clam noctu Iesum adiit, interdiu sacris iudaicis intererat, anno sequenti 1544 alterum libellum edidit, quem Excusationem ad Pseudo-Nicodemitas appellavit, hoc titulo: Excuse à Messieurs les Nicodemites, sur la complaincte qu'ilz font de sa trop grand' rigueur.

Quae postea addita sunt appendicis vice in recentioribus editionibus luculenter introducit Historia ecclesiarum gallicarum quae vulgo Bezae tribuitur his verbis (Ed. Antw. 1580 pag. 48. Ed. de Lille 1841 T. I. p. 30): Il s'esmeut lors une question entre quelques uns de qualité ayant congnoissance de la verité, à Paris, à l'occasion de ce que Tean Calvin, sçachant combien il y en avoit qui se flattoient en leurs infirmitez, iusques à se polluer ès abominations de l'Eglise Romaine, les avoit taxez en un certain escrit, trop aigrement à leur appetit. Les uns donc, qu'on appella depuis Nicodemites, maintenoyent qu'on pouvoit aller à la Messe, pourvu que le coeur n'y consentist point, et avec ie ne sçay quelles conditions. Les autres au contraire disoient qu'il falloit servir à Dieu purement de cœur et de corps et se garder de toutes pollutions. Ce different fut cause qu'un homme expres fut envoyé non seulement à Geneve et en Suisse, mais aussi à Strasbourg et iusques en Saxe, et furent depuis toutes les responses imprimées ensemble. Or combien que par icelles les Allemans accordassent quelque chose dadvantage que les autres, il fut toutesfois arresté d'un commun accord, qu'on ne peut servir à deux maistres. Ce qui ferma la bouche pour lors à ceux qui s'estoyent voulu couvrir d'un sac mouillé: et fut cause ce different d'un tresgrand bien, plusieurs s'estant resolu de se desdier du tout à Dieu, qui s'endormoyent au paravant dans l'ordure.

Vides quae fuerit origo Consiliorum sive responsorum quae a variis theologis de eadem materia conscripta postea bigae libellorum calvinianorum subiuncta fuerunt. Sunt ea IV. Philippi Melanchthonis, datum d. 17. Aprilis 1545, quod etiam exstat manu scriptum in Archivis ecclesiae Bernensis et Turicensis, et in collectione Simleriana Tom. 56. V. Martini Buceri, datum d. 8. Maii eiusdem anni, et VI. Petri Martyris (Vermilii), sine die et consule, verum eodem fortasse tempore scriptum, quum Bucerus et huic suum nomen subscripserit. Etiam ad Lutherum literas dederat Calvinus a. d. XII. Cal. Febr. 1545, simul missis duobus suis libellis, rogaveratque ut sententiam suam de illa quaestione rescriberet. Cuius epistolae, non uno tantum nomine maxime memorabilis, quum iam saepius typis edita sit (vide inter alia Henry, T. II. App. p. 106) hoc loco satis habemus mentionem fecisse. Inclusa erat haec Calvini epistola alii ad Melanchthonem scriptae, quem Calvinus suum apud Lutherum patronum et advocatum esse volebat, ne ob praecedentia dissidia causa sua excideret. Melanchthon vero hoc negotium suscipere recusavit, et literas Calvini Luthero non tradidit, quem dicebat multa iam nimis suspiciose accipere, et suas responsiones de talibus quaestionibus nolle circumferri.

Sequitur VII. ipsius Calvini consilium et conclusio quae dicitur, paucis pagellis absoluta. Hinc probabiliter factum est ut plurimi autores editionem aliquam exstitisse sibi persuaderent quae anno 1545 prodierit, scilicet eo consilio concinnata ut autoris sententia, pridem in suis libellis declarata, iam additis triumvirorum illustrium responsionibus maiore autoritate gauderet. Quae si ita se haberent, iure nostro quaereremus, utrum in illa editione Germanorum consilia gallice translata exstiterint, an Calvini scripta latine versa, an denique sua cuique forma servata fuerit. Verum de his apud omnes altissimum silentium, et nemo unquam talem editionem vidit nec hodie alicubi terrarum ipsi reperire potuimus. Itaque nos, dum meliora edoceamur, eam ex mera coniectura natam habebimus.

Accesserunt porro duae Calvini Epistolae, altera VIII. brevior, sine subscriptione, altera IX. paulo longior, data a. d. 14. Cal. Iul. 1546. Prior ad amicum quendam scripta est qui ex autore quaesierat num homini christiano patriam relinquere liceat, propterea quod illic sacrorum conventuum bono privetur, et num idem, dum ab idololatria papistica abstineat, consilii sui rationem obvio cuique reddere teneatur. Posterior ad alium qui Anonymi scriptum quoddam miserat, occasione data quaestionem excutit, an missis interesse idololatriae sit professio.

X. Agmen claudit Responsum Tigurinorum pastorum d. 17. Iunii 1549 cui praemittitur epistola Bullingeri ad Calvinum d. d. 30. Septembris eiusdem anni.

En habes, benevole lector, totius farraginis, ad unam eandemque quaestionem de vitandis superstitionibus pertinentis, accuratam descriptionem. Iam his expositis ipsos libros typis exaratos recensebimus quotquot nobis summa cura conquirentibus sese obtulerunt. Atque hic temporum ordinem presse sequuti nullam inter gallicas et latinas editiones distinctionem faciemus, quum singuli libelli non uno sermone primum omnes conscripti fuerint.

I.

PETIT TRAI- CTE, MONSTRANT QUE C'EST QUE DOIT | faire vn homme fidele congnois-sant la verité de l'euangile: quand il est entre les papistes, Auec vne | Epistre du mesme argument. | | Composé par M. I. Caluin. | | 3 Roys 18. Iusques à quand clocherez vous à deux costez? Si le Seigneur est Dieu, suyuez le: ou si c'est Baal, suyuez le. | 1543.

Forma octonaria minima. Quaterniones sex et quinternio unus (A–G). Paginae falso numeratae 125, quum sint 115, numeris 90-99 vitio operarum omissis. Ultima vacua, item centesima quarta (s. potius 94). Tractatus ipse exhibetur pag. 3—103 (93), Epistola pag. 105-125. Adsunt ergo ex documentis supra recensitis I. et II. Neque praefatio neque subscriptio adest ulla.

Unicum huius editionis principis exemplar reperire nobis contigit in bibliotheca publica Lausannensi, quod petentibus cum recentioribus conferendum humanissime concessit Vir clar. Car. Phil. Du Mont, bibliothecae pracfectus, cui de studiis nostris calvinianis et alias optime merito debitas grates persolvere nobis iucundissimum est.

II.

EXCVSE DE | IEHAN CALVIN, A | MESSIEVRS LES NICO- demites, sur la complaincte| qu'ilz font de sa trop grand' rigueur. | (Emblème.) AMOS V. | Odio habuerunt corripientem in porta, et lo- quentem recta abominati sunt. | 1544.

Emblema est Girardi manus gladium tenens sine flammis cum epigraphe sua notissima. Forma libri minima. Quaterniones quatuor (A-D). Folia 32 non numerata. Ultima pagina vacua. Contulimus exemplar in bibliotheca civica Turicensi asservatum, praeter quod nullum nobis innotuit. Continet hic libellus solum documentum supra N. III. insignitum.

III.

DE VITANDIS SVPERSTITIONIBVS, QVAE CVM SINCERA FIDEI CONFESSIONE PV-|GNANT, | Libellus Ioannis Caluini. | EIVSDEM EXCVSA- TIO, AD PSEVDONI-| CODEMOS. I | PHILIPPI MELANCTHONIS, MARTINI BVCERI, | PETRI MARTYRIS RESPONSA | DE EADEM RE. CALVINI VLTIMVM RESPONSVM, | CVM APPENDICIBVS. | | GENEVAE, | PER IOANNEM GIRARDVM.

1549.

Forma libri quaternaria minor. Plagulae 17 (a--r), paginae 135 numeratae. Typi grandes, pulchri. Exemplar in nostro ipsorum museo exstat splendidissimum. Continet ex documentis supra memoratis I. pag. 1--62. III. pag. 63-97. IV.-VI. pag. 98-111. VII.-IX. pag. 112–135.

IV.

DE VITANDIS SVPER- |STITIONIBVS, QVAE | CVM SINCERA FIDEI | CONFESSIONE PV-IGNANT. | Libellus Ioannis Caluini. | EIVSDEM EXCVSATIO AD PSEV DONICODEMOS. |

PHILIPPI MELANCTHONIS, MARTINI BUCERI, PETRI MARTYRIS RESPONSA DE EA- DEM RE, CALVINI VLTIMVM RESPONSVM CVM AP-PENDICIBVS, QVIBVS ACCESSIT RESPONSVM PASTO- RVM TIGURINAE ECCLESIAE. | | GENEVAE, PER 10ANNEM GERARDVM. 1550. Haec altera latina editio priori, si titulum exceperis, adeo similis est, ut primum omnino eandem utramque censuerimus. Verum hane nova formarum compositione iteratam fuisse variis ex minutiis efficere licet. A praecedenti maxime hoc differt quod in calce addit documentum nostrum X. hic prima vice impressum, et quidem in plagula peculiari (s), quae tamen ex ridiculo typographi errore paginarum numeros exhibet 337-344 quum deberent esse 137-144. Etiam hanc editionem possidemus.

V.

PETIT TRAICTE | MONSTRANT QVE DOIT faire vn homme fidele cognoissant la verité de l'Euangile quand il est en-tre les Papistes, Auec vne Epistre du mesme argument. | | Ensemble l'Excuse faicte sur cela aux Ni- | codemites. | Par M. I. Caluin. (Emblème.) | III. ROYS XVIII. Iusques à quand clocherez vous à deux costez? Si le Seigneur est Dieu, suyuez le, ou si c'est Baal, suyuez le. | 1551.

Emblema est palmae cum puero absque adagio. Forma minima. Quaterniones integri duodecim A-I, L-N, quibus accedunt duorum aliorum dimidia (k sive potius lz et O). Etiam paginarum numeratio non sine erroribus venit. Continet hoc volumen rubricas has: I. Petit Traicté pag. 3-84. II. S'ensuit l'Epistre pag. 84-102. III. Excuse aux Nicodemites pag. 103-150. IV. Le conseil de M. Ph. Melanchton pag. 161-172. V. Le conseil de M. M. Bucer pag. 172-179. VI. Le conseil de M. P. Martyr pag. 179–181. VII. Le conseil et conclusion de M. I. Calvin pag. 182-185. VIII. Epistre de M. Calvin à un sien amy pag. 188-199. IX. Autre Epistre de M. Calvin pag. 200-216. Deest ergo Responsum Tigurinorum. Quae desunt paginae 151-160 non exemplaris defectum produnt, sed typothetae lapsum. Unicum exstat, quod sciamus, huius editionis exemplar in bibliotheca Guelferbytana, unde cum multis aliis xuntos a Viro Clar. C. L. Bethmanno liberaliter nobis concessum est.

Calvini opera.

Vol. VI.

E

Decem illae partes et documenta exstant quoque in corpore Tractatuum gallico, et quidem ed. 1566 pag. 758-824; ed. 1611 pag. 867-944. In editionibus latinis vero, tam Gallasii (pag. 604–650) quam Barbirii (pag. 346-489) et Bezae (ed. 1576 pag. 696-733; ed. 1597 pag. 584-614; ed. 1611 pag. 503-529; ed. Amst. pag. 434-457), deest Epistola illa quam sub N. II. recensuimus. Absunt omnia a collectione opusculorum gallicorum a P. Lacroix instituta, quum hic satis incaute archetypum latinum fuisse suspicatus sit.

LE CATECHISME

DE L'EGLISE DE GENEVE:

C'EST A DIRE

LE FORMULAIRE D'INSTRUIRE LES ENFANS EN LA CHRESTIENTÉ: FAICT EN MA-
NIERE DE DIALOGUE, OU LE MINISTRE INTERROGUE ET L'ENFANT RESPOND.

PAR I. CALVIN.

154 5.

CATECHISMUS ECCLESIAE GENEVENSIS

HOC EST

FORMULA ERUDIENDI PUEROS IN DOCTRINA CHRISTI

AUTORE IOANNE CALVINO.

Calvini opera. Vol. VI.

ARGENTORATI APUD WENDELINUM RIHELIUM.

1545.

1

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »