Obrazy na stronie
PDF
ePub

apocalypsi, quae, etsi nullus index praemissus est, pariter atque in Fuldensi codice aliisque in capitula viginti quinque describitur.

Praeterea per epistulas Paulinas in margine plerumque indicantur libri Veteris Testamenti quorum auctoritate apostolus utitur. Ita fit 2 Cor. 6, 16. ubi IN ESAIA adscriptum est, quod quum rarissimum esse dicebat Fleckius graviter falsus est; item Gal. 3, 20. ubi in margine additur IN HABACUC PROP. Quae quidem notationes, a Bandinio antiquissimae manui tributae, a correctore nisi fallor omnes profectae sunt.

XIII.

Iam Ferd. Flor. Fleckium ante decennium et quod excedit in excutiendo codice Amiatino operam collocasse, supra significatum est. Postquam anno 1837. in Anecdotis suis maximam partem sacris in itineribus italicis et gallicis collectis argumenta librorum Novi Testamenti publicavit, additis variantium lectionum speciminibus, pag. 163—188., tribus annis post versionis Novi Testamenti vulgatae editionem paravit cum variantibus in margine lectionibus codicis Amiatini, praemissa commentatione1) de eodem codice.

Qua re quod tanti thesauri sacri memoriam inter viros doctos maxime Germaniae instauravit, id grave est laudeque dignum: Bandinii enim libri qui huc valent apud nos rarissimi sunt. In lectionibus vero codicis exscribendis tam infeliciter ille versatus est ut quoties quantoque opere erraverit vix sit credibile. Memini enim in Tregellii exemplari (cf. supra) enumerationem errorum Fleckii me videre, quorum summa numerum millenarium longe excedebat). Quem equidem numerum pro ea quae inter Tregellii atque meam collationem est ratione non modo non minuere sed etiam augere debebo. Quae vitiositas, quamvis vix ulla pagina immunis sit, passim maior passim minor est. Hoc inde factum videtur quod tres in excerpendo codice non eadem illi diligentia vel potius indiligentia laboraverunt: videtur vero ipse Fleckius in describendis iis quae a duobus amicis tradita habebat saepe falsus Sunt autem erroris varii ac fere omnes qui cogitari possunt modi in libro Fleckii3). Ut enim innumeros locos quibus a vulgata editione

esse.

1) Ea commentatio plerumque ad verbum ex Bandinio fluxit.

2) Ita in Matthaeo numeravit 139, in Marco 82, in Luca 123, in Iohanne 77, in actis 122, in epistula ad Romanos 76, in 1. ad Corinthios 96, in apocalypsi 119, in epistulis catholicis 55.

3) Praeterea videndum est ne quis frequentissimis erroribus typographicis, quos Fleckius plerumque Essium secutus in ipso vulgato textu edidit, ad codicem

discedere codicem notare debebat praetermisit ac saepissime correctiones pro primae manus scriptura habuit, ita haud raro lectiones codicis. peculiares vel minus accurate vel prorsus male attulit, vel etiam temere finxit. Quod ne inique a nobis dici videatur, quamquam si cuius intersit haud difficile erit quae Fleckii sunt cum nostris comparare, aliquid exemplorum afferendum erit. Plane praeteriit quod Mt 10, 12. in codice deest dicentes Pax huic domui, item quod Rom 13, 9. deest Non falsum testimonium dices. Rom 9, 25. notat deesse et, sed desunt verba et non dilectam dilectam 4 Co 15, 16. habet,, Versiculus totus omissus," sed tantum dimidia eius pars omissa est Contra Act 8, 37. totus versus a prima manu deest; Fleckius notat deesse autem: item Act 48, 3. totus versus a prima manu deest, sed Fleckio duae eius differentiae a vulgatis laudantur: item Act 24, 6 ss. non vidit duo fere integros versus a prima manu deesse. Pessime vero tractavit locum Act 6, 10. ubi haec notat,,qui loquebatur quod redargue //.Tunc (sic cum hoc signo).“ Quem locum vide supra pag. XV.

Plane finxit lectiones quibus locis codex cum vulgata facit. Rom 4, 10.,,an etiam in praeputio" 4, 16. „,ut ei" 7, 3. „,soluta est" 4 Co 7, 1. ,,scribsistis" Philipp 3, 19. ,,confusione eorum" 2 Tim 1, 13. „formam habes" Mc 6, 23. „et dabo“ 6, 49. „viderunt et". 7, 10. mortem moriatur Lc 2, 4. „,exivit" 15, 21.,,et iam non sum". Quale vero hoc est quod ad Rom 11, 7. notat,,ex cecatis (pro excaecati sunt)", quum recte in codice sit excecati sunt. Rursus saepe aliquid de vulgata lectione in codice deesse dicit quod non deest, nisi quod passim aliter positum est. Huiusmodi sunt Rom 4, 12. nostri Abrahae 8, 5. secundum spiritum 12, 8. in 1 Co 10, 28. est Philipp 4, 1. magis 1 Tim 1, 12. fui Mt 25, 44. te Mc 12, 6. filium 14, 27. omnes 15, 43. ab Lc 8, 27. et. Quomodo denique ipsas proprias codicis lectiones attulerit, clarum erit ex his epistulae ad Romanos locis. 13, 14. codex habet *flectetur omne genu, **flectent omnes genu. De quibus omnibus Fleckius,,flectet (at syllaba ur erasa est).“ 14, 10. notat,,fratrem tuum in non manducando (hoc invenitur ad vocem fratrem tuum secundo loco positum)". At prima manus nihil prorsus addit ad fratrem tuum; secunda vero priore loco addit in non manducando, altero in manducando. 7. 15. affert,,bonum quod volo hoc ago sed malum quod": at bonum

Amiatinum transferat, quippe quem ex notis Fleckii non discrepare viderit. Eiusmodi errores haud levi momento in sola apocalypsi hos sex notavi. 3, 48. omisit et 9, 15. omisit partem 10, 10. omisit angeli 18, 6. habet illis pro illi 24, 3. omisit de, item v. 4. neque clamor.

et malum plane desunt. 7, 6. indicat pr. m. legi morientes pro mortis, sed praeterit quod eadem manu pergitur in quo, non in qua. 9, 6. affert qui ex Israel sunt, hi sunt: at sunt prius non est in codice. 16,2. edidit,,adsistitit (sic)": at in codice est pr. m. adsistit, unde sec. m. deleto si factum est adstitit.

Quae quum ita sint, textus Amiatinus') a nobis editus nusquam nec ullo modo potest ad Fleckii notas iudicari. Nec enim usquam quod Fleckius exhibet non cognitum habui tum quum codicem ante oculos habebam, ita ut quicquid ille erravit non ad schedas meas sed ad ipsum codicem examinaverim. Quod idem factum est a cl. Tregellio.

XIV.

Iamvero nihil infelicius fieri potuit quam quod cl. Lachmannus in versione vulgata ad paucos sed veterrimos codices conformanda, quum inprimis Laurentiano codice utendum iudicabat, non secutus est nisi imperfectissimam ac vitiosissimam Fleckii collationem, unde errores et multos et graves non posset non in librum transferre suum. Neque rei suae bene prospexit eo quod Fleckio modo fidem habuit, modo non habuit. Quamquam enim, quo est acumine, passim invito collatore verum suspicatus est, tamen accidit ut diffidendo aeque ac fidendo falle

Quod ut aegerrime ferendum est, ita optime ille de hoc litterarum genere promeruit studiis in Fuldensi codice positis, qui non actate. tantum sed etiam lectionis bonitate prope ad Amiatinum accedit. Praeterea in latino pariter atque in graeco edendo textu ille primus quod sciam eiusmodi interpunctionem adhibuit quae et intellectui textus prodesset et antiqui sermonis conveniret rationi.

XV.

Textus Amiatino codice traditus ut innumeris locis ab editione Clementina pervulgata illa differt), ita nullus dubito quin paucis exceptis eiusmodi sit quem ipse ediderit Hieronymus. Nemo igitur ullus,

1) Praeterea non maiore diligentia usus est in argumentis librorum Novi Testamenti ex codice edendis: quemadmodum in argumento evang. Iohannis plures versus (omnia quae post,,corruptione" leguntur) plane praetermisit, et secundae ad Corinthios epistulae argumentum nullum esse perperam dixit.

2) Sixtina editio paullo pluribus locis quam Clementina cum lectione Amiatina facit. Cf. supra pag. XII sq. ubi relatum est ipsum Amiatinum codicem iussu Sixti V. Romae ad emendanda biblia adhibitum esse.

opinor, inter tot interpretationis Hieronymianae testes toto orbe dispersos pristinae veritatis vindex gravior exstitit. Plurimis locis ubi editio vulgata auctoritatem graecorum librorum nullam aut perexiguam habet, Amiatinus codex cum graecis consentit testibus iisque locupletissimis. Hinc non modo quam egregie Hieronymus interpretis officio satisfecerit. luculenter testatur, sed etiam inter praestantissima subsidia habendus est ipsum textum apostolicum ex antiquis monumentis colligenti. Quod quo iure dicam, si quis quaerit, recentissima Novi Testamenti editio mea Lipsiensis (1849.), uberrimam probandi copiam faciet. Est autem, mea quidem sententia, interpretationis Hieronymi ex Amiatino potissimum codice haustae praestantia tanta ut graecum eius textum Erasmico Stephanico, quem Elzevirii suum reddiderunt, multum praestare confidenter dixerim.

Nihilominus nec vitia') in Amiatino codice desunt, etsi plura iam emendavit corrector, nec lectiones quibus unus vel alter antiquorum librorum meliora tueri videatur: attamen non utique quo quodque magis graecum exprimit, eo propius ad Hieronymi textum accedere est censendum.

Prae ceteris vero prope ad virtutem Amiatini codicis accedere Fuldensem intellexi: inter utrumque affinitatem quandam fontium fuisse ex eiusmodi locis probabile fit ubi pariter erroneum aliquid vel certe singulare tenent. Exempla haec sunt. Mt 25, 41. ad sinistris, quod in utroque prima manu legitur Act 13, 8. avertere proconsule Am et Fuld* Act 13, 10. inimice omni iustitiae Am* et Fuld Act 13, 27. per omnem sabbatum Am et Fuld Rom 13, 11. proprior Am et Fuld* 2 Co 5, 16. ex hoc in utroque omissum prima manu 2 Co 11, 4. accepitis Am** et Fuld**, accipistis Am* accepistis Fuld* Apoc 11, 13. moto Am Fuld*. Item, ubi Am et Fuld aliorum testimoniis confirmantur, Act 13, 32. ea Act 15, 28. necessario 2 Co 6, 1. gratia Apoc 17, 7. qui.

1) Praeter ea quae in ipso textu emendata edidi, huc pertinent loci hi. Mc 6, 14. inopinantur (pro inoperantur ?) Mc 10, 30. cum persecutoribus Mc 14, 48. cum eis Lc 6, 26. prophetis Lc 9. 64. illi Ioh. 6, 23. gratias agentes Heb 10, 28. ubi desideratur testibus Apoc 21, 42. angulos. Ac nescio an eodem loco habeam Mt 16, 9 sq. ubi bis deest in Mc 2, 12. ubi post surrexit excidisse videtur et Le 1, 23. facti sunt Lc 9, 29. factum Lc 19, 29. Bethania Ioh 11, 13. somnii Ioh 16, 1. vos Act 5, 3. et fraudares Act 20, 37. ubi factus excidisse videtur post fletus 2 Thess 2, 14. in quisitionem 4 Pe 4, 1. desit.

XVI.

Post textum de praefationibus, argumentis, capitulis, quae in codice Amiatino sunt, dicendum est.

Epistula Hieronymi ad papam Damasum de bibliorum interpretatione sibi demandata satis nota saepeque typis expressa est. Non desunt quibus Amiatinus textus a reliquis differat, licet non ubique videatur verum tenere.

Praefationes ad singulos evangelistas pariter ac prologus in evangelia quattuor iam in veteribus bibliorum latinorum editionibus, ut in editione Veneta a. 1483., edi solebant: in editione operum Hieronymi Vallarsiana non habentur. Has praefationes inprimis comparare iuvat cum editis a Petro Sabatario in Bibliorum sacrorum latinis versionibus antiquis tom. III. Parisiis 1751.

Item argumenta epistularum Pauli-catholicarum nulla suntdudum innotuerunt. Saepe Amiatinus textus tanta prae ceteris simplicitate est ut idem antiquissimus sit habendus: quemadmodum argumentum epistulae ad Colossenses his verbis exit ergo apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso, codices vero iique veteres apud I. M. Thomasium1) addunt per Tichicum diaconem, aliique insuper et Onesimum Accolitum ab urbe Roma.

Prologus ad actus apostolorum in Amiatino codice non habetur. Duplex editus est in bibliorum latinorum editione Veneta a. 1483. et alibi. Neque magis apocalypsi quidquam eiusmodi praemissum est. Edidit vero ex pluribus codicibus, veteribus quidem sed Amiatino posterioribus, prologos apocalypsis I. M. Thomasius I. 1. p. 471. et p. 381.

Porro capitula sive breves in codice Amiatino singulis Novi Testamenti libris omnibus, excepta apocalypsi, praemissa sunt. Horum quae ad evangelia spectant, in summa rei non diversa sunt ab iis quae Thomasius 1. 1. p. 297 sqq. p. 303 sqq. p. 305 sqq. p. 311 sqq. e codicibus suis publicavit. Textus in omnibus et Thomasianis et nostro ita variat ut unus ex altero passim sit corrigendus.

Supplendae sunt h. 1. notae quattuor liturgicae quae capitulis Lucae et Iohannis antiquissima quadam manu rubris litteris immixtae sunt. Ad caput enim Lucae LXXXIX. additum est quae lectio potest quolibet tempore

1) Ios. Mar. Thomasii cardinalis Opp. omnia. T. I. continens sacrorum bibliorum veteres titulos, sectiones etc. Ad mss. codd. recensuit notisque auxit Ant. Franc. Vezzosi. Romae 1747.

« PoprzedniaDalej »