Obrazy na stronie
PDF
ePub

21

18

17

sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit, et alio Veni, et venit, et servo meo Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 11 (65,5.) Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 (66,5.) Et dixit lesus centurioni Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in hora illa. 14 (67,2.) Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem: 15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. 16 Vespere autem facto optulernnt ei multos daemonia habentes: et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit; ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portavit. Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 (68,5.) Et accedens unus scriba ait illi Magister, sequar te quocumque ieris. 20 Et dicit ei Iesus Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Alius autem de discipulis eius ait illi Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. 22 Iesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23 (69, 2.) Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos, perimus. 26 Et dicit eis Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens increpavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt dicentes Quid nobis et tibi, filii dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30 Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31 Daemones autem rogabant eum dicentes Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum.

28

[merged small][ocr errors][merged small]

34

27

IX.

1 (70,1.) Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto: et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico Confide filii, remittuntur tibi peccata tua. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid est facilius, dicere Dimittuntur tibi peccata, aut dicere Surge et ambula? 6 Ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Et surrexit et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. 9.(1,2) Et cum transiret inde lesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Mattheum nomine, et ait illi Sequere me. Et surgens secutus est eum. 10 (72,2.) Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. "Et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius Quare cum publicanis et peccatoribns manducat magister vester? 12 (73, 2.) At Iesus audiens ait Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos sed peccatores. 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? 15 Et ait illis lesus Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16 Nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. 18 (74. 2.) Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens Filia mea modo defuncta est: sed veni inpone manum super eam, et vivet. 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20 Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius: dicebat enim intra se Si tetigero tantum vestimentum eius, salva 22 At Iesus conversus et videns eam dixit Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat Recedite: non est enim mortua puella sed dormit.

ero.

21

24

23

17

[ocr errors]

26

28

Et deridebant eum. 25 Et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 (75, 10.) Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes Miserere nostri, filii David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci: et dicit eis Iesus Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei Utique, domine. 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens Secundum fidem vestram fiat vobis. 30 Et aperti sunt oculi illorum: et comminatus est illis Iesus dicens Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. 32 Egressis autem illis ecce optulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33 Et eiecto daemone locutus est mutus, et miratae sunt turbae dicentes Numquam apparuit sic in Israhel. 34 Pharisaei autem dicebant In principe daemoniorum eicit daemones. 35 (76,2.) Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 (77, 6.) Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 (78,5.) Tunc dicit discipulis suis Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo dominum messis ut eiciat

operarios in messem suam.

38

X.

[ocr errors]

5 (81, 10.) Hos duode

1 (79,2.) Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 (80, 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius, 3 lacobus Zebedaei et Iohannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Mattheus publicanus, et Iacobus Alphei et Thaddaeus, + Simon Cananaeus et Iudas Scariotes, qui et tradidit eum. cim misit Iesus praecipiens eis et dicens In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel. 7 (82, 2.) Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 (83,2.) In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eam dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 (84,5.) Intrantes autem in domum salutate

10

[blocks in formation]

13

15

eam: et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 (85, 2.) Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium eorum. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodo16 (86,5.) Ecce morum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. ego mitto vos sicut oves in medio luporum: estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 17 (87,1.) Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18 et ad praesides et ad reges ducimini propter me, in testimonium illis et gentibus. 19 (88,2) Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23 (89,10.) Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israhel donec veniat filius hominis. 24 (90,3) Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. (91,10.) Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? 26 Ne ergo timueritis eos. (92, 2.) Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non sciatur. 27 (93,5.) Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29 Nonne duo passeres asse veniunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro. 30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram` patre meo qui est in caelis. 33 (94, 2.) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 3 (95, 5.) Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram: non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, 36 et inimici hominis domestici eius. 37 (96,5.) Qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur

38

me non est me dignus. 39 (97, 3.) Qui invenit animam suam perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam. 40 (98, 1.) Qui recipit vos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. 41 (99, 10.) Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. 2 (100,5.) Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[ocr errors]

XI.

9

1 (101,10.) Et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. 2 (102,5.) Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Et respondens ait illis Euntes renuntiate Iohanni quae audistis et vidistis: 5 caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne Quid existis in desertum videre? harundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 (103, 2.) Hic enim est de quo scriptum est Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 11 (104, 5.) Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne baptista; qui autem minor est in regno caelorum maior est illo. 12 (105,5.) A diebus autem Iohannis baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 (106,10.) Omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannen prophetaverunt: 11 si vultis recipere, ipse est Helias qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi audiat. 16 (107,5.) Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt Cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus et non planxistis. Venit enim Iohannes neque manducans neque bibens, et dicunt Daemonium habet. 19 Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. 20 (108,5.) Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam. 21 Vae tibi Chorazain, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in

18

« PoprzedniaDalej »