Obrazy na stronie
PDF
ePub

INCIPIT ARGUMENTUM SOLIUS EPISTULAE AD ROMANOS.

Romani qui ex Iudaeis 'gentibusque crediderant, hi superba contentione volebant se alterutrum superponere. Nam Iudaei dicebant Nos sumus populus dei, quos ab initio dilexit et fovit, nos circumcisi ex genere Abraham ex stirpe sancta descendimus, et notus retro apud Iudaeam tantum deus: nos de Aegypto signis et virtutibus liberati mare sicco pertransivimus pede, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverent; nobis manna pluit dominus in deserto et quasi filiis suis caeleste pabulum ministravit; nos die noctuque in columna nubis ignisque praecessit ut nobis in invio iter ostenderet. Atque ut cetera eius circa nos inmensa beneficia taceamus, nos soli digni fuimus dei legem accipere et vocem dei loquentis audire eiusque cognoscere voluntatem, in qua lege repromissus est nobis Christus: ad quos etiam ipse se venisse testatus est dicens Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israhel, cum vos canes potius quam homines appellaverit. Aequumne ergo est ut hodie idola deserentes, quibus ab initio deservistis, nobis comparemini et non potius in proselytorum locum ex legis auctoritate et consuetudine deputemini? 'Et hoc ipsum non merebamini, nisi quod larga dei semper clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere. Gen tes autem e contrario respondebant Quanto enim maiora erga vos dei beneficia narraveritis, tanto maioris vos criminis reos esse monstrabitis: semper enim his omnibus extitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis ludebatis ante idola quae fecistis, et ipso ore quo paulo ante ob necem adversarii domino cantaveratis simulacra vobis fieri poposcistis, illis oculis veneranda quibus deum in nube vel igne conspicere solebatis: manna quoque vobis 'fastidium fuit, et semper in deserto contra dominum murmurastis, ad Aegyptum unde vos manu valida eiecerat redire volentes. Quid plura? ita patres vestri crebra provocatione dominum inritaverunt ut omnes in haeremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum quam duo homines terram repromissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum etiamsi illa minime fecissetis, de hoc solo vos nemo dignos venia iudicaret quod dominum Christum, prophetarum semper vocibus vobis repromissum, non solum suscipere noluistis,

sed etiam morte pessima peremistis: quem nos ut cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo ante non fuerit praedicatum. Unde probatur, quod idolis servivimus, non obstinatione mentis sed ignorantiae deputandum: qui enim agnitum ilico sequimur, olim utique sequeremur si ante cognovissemus. Sic autem vos de generis nobilitate iactatis, quasi non morum mutatio magis quam carnalis nativitas filios nos faciat esse sanctorum. Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint Abrahae, minime tamen in filiis reputantur. His ergo taliter altercantibus apostolus se medium interponens ita partium dirimit quaestiones ut neutrum eorum sua iustitia salutem meruisse confirmet, ambos vero populos et scienter et graviter delequisse, Iudaeos quidem quod per praevaricationem legis deum inhonoraverint, gentes vero quod cum cognitum de creatura creatorem ut deum 'debuerint venerari, gloriam eius in manu facta mutaverint simulacra. Utrosque etiam similiter veniam consecutos aequales esse verissima ratione demonstrat, praesertim cum in eadem lege praedicatum sit et Iudaeos et gentes ad Christi fidem vocandos, quam ob rem vicissim eos humilians ad pacem ad concordiam cohor

tatur.

EXPLICIT ARGUMENTUM.

INCIPIT CAPITULATIO DE OMNIBUS EPISTULIS.

De unitate ecclesiae: ad Corintios pr II. ad Ephesios XIIII et XV. ad Philipp V et VI et VII. et ad Col XIIII.

De perfectis: ad Corint pr II et VII et LXIII. ad Cor sec XXIII. ad Eph I et XV. ad Philipp XII. ad Colosen III et XXVI. ad Tess pr XXIII. ad Timoth sec XVII.

De domino patre, quod ante saecula dominum filium nobis promiserit, quem postea suis temporibus declaravit: ad Cor pr VII. ad Tit I. De aedificio cultuque doctrinae: ad Cor pr XII. ad Eph VIII et XV. ad Colos VI et X.

De sanctis hominibus, quod templum sint dei: ad Cor pr XIII. ad Cor sec XVIII. ad Eph VIII.

De integritate apostoli et quod semper manibus sit operatus: ad Cor pr XVIII et XLI. ad Cor sec XVIIII et XXV et XXVI et XXVII. ad Tesalon pr VII.

De apostoli potestate: ad Cor pr XXI et XXIII. ad Cor sec XXIII et XXVII.

De absentia corporis apostoli et praesentia spiritus: ad Cor pr XXII. ad
Col V. ad Thessal I. VIIII.

De traditione peccantium satanae: ad Cor pr XXIII. ad Timot I. IIII.
De separatione sanctorum ab eis qui contra legem veniunt: ad Cor pr
XXIIII. ad Cor sec XVIII. ad Ephes XXII. ad 'Tess sec VII VIIII.
ad Timot pr XXIII et XXVI. ad Tim II. XIIII.

De baptismi gratia universa crimina diluente: ad Cor pr XXIII. ad Tit V. De sanctis, quod membra sint domini: ad Cor pr XXIIII et LV et LXI. ad Gal V. ad Ephes II et XV et XXIIII et XXV. ad Colos II et III. De libero et servo in domino quod sint aequaliter conliberti: ad Cor pr XXXVI et LXI. ad Gal XVI ad Col XIII.

De contemptu inanis gloriae ac praesentis: ad Cor pr XXXVIIII. ad Gal XXX. ad Philipp VI. ad Thes pr v.

De domino patre quod unus est, et de uno filio mediatore dei et hominum domino Iesu Christo: ad Cor pr XL. ad Gal XIII. ad Eph

De his qui sacrariis deserviunt, quod eis de sacrario debeant exhiberi: ad Cor pr XL. ad Tim pr XVIIII. ad Tit II et VI.

De apostolo omnibus placente per omnia: ad Cor pr XLI et LII.
De traditione apostolica, quod a nemine debeat immutari: ad Cor pr
LIII ad Gal II. ad Philipp XIII et XV. et Colos VI. ad Thes sec
IIII et VII. ad Tim sec IIII et VIIII et XXII et XXVIIII et XXX. ad
Tim sec III et VIIII et XVI.

De hereses: ad Cor pr LVI. ad Gal XXVIII. ad Tit VIII.

De destructione prophetiae atque linguarum et omnium quae ex parte sunt, cum id quod perfectum est fuerit declaratum: ad Cor pr LVI. ad Eph XV.

De examinatione prophetiae: ad Cor pr LXIII. ad Tess pr XXII.
De silentio mulierum in ecclesia: ad Cor pr LXIII. ad Tim pr VII.
De resurrectione: ad Cor pr LXV. ad Thess pr XVII. ad Thess sec I et II.
De exponendo veterem et induendo novum hominem: ad Cor pr LXV.
ad Eph XVII. ad Colos XIII.

De collectis et ministerio quod fit in sanctis: ad Cor pr LXVI. ad Cor sec
XXI et XXII.

De adulterantibus verbum dei: ad Cor sec V et VIIII.

De commendantibus semet ipsos: ad Cor sec IIII et XXIII.

De duobus testamentis: ad Cor sec VIII. ad Gal XXIII.

De deo istius saeculi: ad Cor sec X. ad Ephes III et XXX.

De domino Christo, quod imago est dei: ad Cor pr II. ad Philipp VI. ad Col VI.

De dissolutione terreni corporis ac praesentis: ad Cor sec XII. ad Philipp V. ad Tim sec XX.

De sanctis, quod quantum avaritiam fugerint tantum habundanter quod opus est debeant ad usus 'proprios reservare: ad Cor sec XXII. ad Thes pr XVIIII et XXVII et XXVIIII.

De seductoribus: ad Cor sec XXVI. ad Gal XXV et XXVII et XXXV. ad Eph XXII. ad Phil X et XII. ad Col et VII et X. ad Tim pr X et XXVI. ad Tim sec X et XIIII et XV. ad Tit II.

De falsis fratribus: ad Cor sec XXVI. ad Gal III.

De apostolo hominibus displicente: ad Gal III. ad Thess pr IIII. De sanctis ex gentibus, quod observationem veteris testamenti non debeant custodire: ad Gal XX. ad Col VIIII. ad Tit II.

De mutua sustentatione sanctorum: ad Gal XXX. ad Eph I. VIIII et XIII. ad Col XV. ad Thess LXXII.

De opere manuum, ut alienum non accipiatur et ad usus proprios nihil desit: ad Ephes XVIIII. ad Thes pr XV. ad Thes sec VII et VIII.

De sanctis, quod deum debeant in omnibus imitari: ad Eph XX. ad

Thes pr II.

De psalmis et hymnis et canticis in cordibus concinentis: ad Eph XXIII.

ad Col XIIII.

De subiectione mulierum ad maritos: ad Eph XXIIII. ad Col XVI.
De virorum dilectione ad coniuges: ad Eph XXV. ad Col XIIII.
De obsequio filiorum ad parentes: ad Eph XXVII. ad Col XVIII.
De parentum erga filios temperamento: ad Eph 'XXVII. ad Col XVIIII.
De servorum obsequio: ad Eph XXVIII. ad Col XX. ad Tim pr XXV.
ad Tit IIII.

De temperantia dominorum: ad Eph XXVIIII. ad Col XXI.

De apostolo petente sanctos ut pro eo in orationibus postularent: ad
Eph XXX. ad Col XXV. ad Thes pr XXVII. ad Thes sec V.
De praesbyteris, quod ipsi fuerint aliquando episcopi: ad Tim pr VIII.
ad Tit II.

De spe sanctorum, quod cum domino Christo in deo abscondita sit in caelis: ad Philipp XIII. ad Col I et XI.

De mutua correptione sanctornm: ad Col XIII. ad Thes pr XII. ad Thes sec VIII.

De fabulis et genealogiis et doctoribus vanis: ad Tim pr et XI et XXVI et XXX. ad Tim sec et XVI et XVIIII. ad Tit II et VII.

De episcoporum formula et de diaconorum ad Tim pr VIII ȧd Tit II. De spiritu sancto perfidiam novissimi temporis per apostolum praedicante: ad Tim pr X. ad Tim sec et XIIII et XVIIII.

De imperio docentium: ad Tim pr XIII. ad Tit V. ad Phil III.
De doctore ut se ipsum formulam discipulis bonis operibus in omnibus
debeat exhibere: ad Thes sec VII. ad Tim pr XIII. ad Tim sec
VIIII. ad Tit III.

De eo quod possibile sit omnibus et necesse universa mandata dominica plenissime custodire: ad Rom VI. ad Cor pr XXVII. ad Gal XXV. ad Tit II.

EXPLICIT CAPITULATIO DE OMNIBUS EPISTULIS.

« PoprzedniaDalej »