Obrazy na stronie
PDF
ePub

Etym., videlicet censores, patritii, præfecti, prætores, patres Conscripti, proconsules, exconsules, censorini, decuriones, magistratus et tabelliones, de quibus omnibus sub compendio est dicendum. Censoria autem dignitas apud veteres Romanos erat, quæ apud modernos est dignitas judicialis, censere enim judicis. est. Dicuntur etiam censores patrimoniorum, ut tradit idem Isidorus, a censu æris appellati, quod est officium specialis curæ in civitate, sive in tutoribus dandis, sive auctoribus, sive curatoribus vel quibuscumque causis et negotiis pupillorum et viduarum, vel etiam rebus patrimonialibus dividendis; sed patritii ideo dicuntur, quia sicut patres filiis, sic illi cives romanæ reipublicæ curam gerebant, qualis fuit domus Fabia, de qua dictum est supra. Patritiatus igitur non erat officium in republica, sed quædam paterna reverentia populi ad aliquam progeniem civitatis pro zelo politiæ romanæ quem gerebant: unde et jura gentium patritiatum omni eminentiæ, sive principatui præferunt, sicut pater omni curæ tutoriæ. Præfecti autem dicti sunt, eo quod prætoria potestate præsint, unde et prætores idem quod præfecti dicuntur. Importat enim tale officium omnimodam factionem quasi præcipuus sit operator et executor justitiæ. Scriptura tamen sacra ad exteriores refert actiones, ut in principio Exodi v, 6, scribitur, quod præcepit Pharao præfectis operum et exactoribus populi, dicens : Nequaquam ultra dabitis populo paleas ad conficiendos lateres. Hi autem et prætores vocabantur ex prosecutione justitiæ. Patres autem conscripti appellabantur senatores ratione officii. Ut enim refert Isidorus, cum Romulus ipsos instituit in decem curias, ipsos eosdem elegit, et nomina eorum præsenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde nominati sunt patres conscripti, quos etiam in tres ordines distinxit. Primi vocabantur illustres, secundi spectabiles, tertii autem clarissimi, quorum verba exponere longum esset. Proconsules autem dicti sunt coadjutores consulum quasi projecti consulibus, nec consulatu fungebantur simpliciter, sicut nec procurator curatoris sive actoris; vel proconsul dicebatur assessor, qui vice consulum judicabat. Exconsul vero dicebatur consul amotus ab officio peracto vicis suæ anno, unde exconsul quasi extra consulatum existens. Habebat tamen aliqua fastigia sui consulatus sive alicujus immunitatis, sive alicujuscumque signi eminentiæ, per quod cognoscebatur fuisse consul. Censorini autem minores judices dicebantur, ad actus censoriæ curiæ vel regiminis deputati, de qua dictum est supra quasi infe

riores censores; sed decuriones ad omnem actum curialis officii sic dicti, ut dicit Isidorus, quia sunt de ordine curiæ, et quia officium curiæ administrant; sic vocatus est Joseph ab Arimathia, nobilis videlicet decurio, ac vir justus et bonus, qui pro Domino nostro Jesu Christo mercatus sindonem, officiosissimam et reverendissimam contulit sepulturam. De magistratu autem in fine superioris libri satis est declaratum.

Nunc autem agendum est de altero officio et infimo cujuscumque regiminis, quod est tabellio, sic dictus, ut tradit Isidorus, quoniam portitor sit tabellarum et susceptor, in quibus acta geruntur sive reipublicæ sive personæ prævatæ. Idem etiam in scriba publicus vocatur, quia ea solus scribit gesta quæ publica vocantur, quem et jura gentium servum publicum appellant.

Restat autem de uno solo nomine dignitatis diffinire quantum ad regimen politiæ, quod scipio appellatur, quod quidem secundum proprietatem vocabuli baculus dicitur cui quasi ad sui ducatum innititur et sustentatur, quod pater Cornelii Scipionis indiguit. Hunc autem patrem tradunt historiæ fuisse cæcum, unde cum baculo sive scipione veniebat in forum. Ad hujus igitur similitudinem filius ejus Publius Cornelius, quia sustentavit rempublicam contra Annibalem et Carthaginem, vocatus est Scipio; et quia totam Africam subjugavit Romanis, dictus est Scipio Africanus ad differentiam alterius Scipionis nepotis ejus, qui Hispaniam devicit et vocatus est Lucius Cornelius Numantinus a Numantia, quam subjecit ac prostravit. Scribit etiam Augustinus I. De Civit. Dei, tertium fuisse Scipionem, qui et Nasica est vocatus, frater majoris Scipionis, qui ne Carthago destrueretur prohibuit, asserens ipsam esse medicinam Romanis. Ex his igitur propter probitatem tantorum virorum considerato principio, unde nomen Scipionis ortum habuit, scipionem legislatores vocarunt virgam, quam princeps portat in manu cum sceptro quasi semper victoriosus, ut ille magnus Scipio fuit. Unde narrat Isidorus in XVII Etymologiarum, quod triumphantes purpuram palliatam et togatam habebant vestem, et scipionem cum sceptro gerebant in manu ad imitationem victoriæ Scipionis.

Hæc igitur de nominibus dignitatem respectu regiminis in tantum sint dicta.

CAPUT XXVII.

Hic declarat de partibus politiæ quantum ad bellatores, quos distinguit secundum triplicem considerationem.

Sed et de partibus ordinatis ad bellum, quæ sunt partes politiæ, et eidem necessariæ, ut superius est probatum, congruum videtur tradere quæ quidem bene dispositæ pulchritudinem et decoram causant, delectationem generant. Ex quo etiam ingens cordis augmentum, audacesque reddunt animos ad arduorum aggressum. Unde Salomon in Canticis vi, 3, exercitum dispositum ad bellandum pulchritudini sponsæ assimilat et decori: Pulchra, inquit, es et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Sic enim pulchritudo allicit, ut extasim faciens nihil aggredi timeat vel formidet, quod in excessivis amantibus maxime est manifestum. Ita etiam de acie bene ordinata contingit, et ideo ipsam terribilem vocat, sive ad pulchritudinem sponsæ, sive ad aciem referens ex causa jam dicta. Propter quod non immerito de dictis partibus est agendum, quia ad ornatum faciunt politiæ; et quia homo in bello præcipue regimine indiget propter difficilem et terribilem actum quem exercet, inde opportunum videtur in castris exercitum dividere in numerum certum, cuilibet assignando ducatum, per quem regatur et dirigatur ad pugnandum cum hostibus. Quem quidem accipere possumus a Vegetio in I lib. De re militari, ubi exercitus dividitur in legiones, in quo dicit duas sufficere cuilibet duci vel consuli, legionem dividit in decem cohortes; sed cohors prima numero et merito antecedit. Nam genere quidem et litterarum instructione viros electissimos quærit, ut idem tradit Vegetius; quo pro tanto dicit, ut castra magis confidant, si tanti viri in prima exponantur acie, et quia maxime requiritur sapientia, ubi periculum totius dependet exercitus. Hæc autem cohors aquilam suscipit signum præcipuum Romancrum castrorum. et totius legionis insigne : quod et imperatoribus posterioribus est relictum, cujus quidem ratio assignari potest, quia, ut idem dicit Vegetius, militaris romana disciplina primas acies faciebat alares. Inter omnes autem avium alas aquilinæ sunt fortiores. Vel aliter dici potest, quod ideo signum aquila eis traditur ex præeminentia, videlicet in mundo, quantum ad dominium, propter cœlestem et divinum effectum, quem implorare debent continue, ut faciebat illic princeps Judas Machabæus, qui in

pugnando auxilium de cœlo petebat, quod præcipue eis competit propter periculum cui se committunt, vel quia merentur apud Deum ut sint victoriosi, eo quod morti se exponunt pro populo. De qua aquila dicitur in Ezechiel xvII, 3, loquente de Nabuchodo nosor Orientis monarcha: Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, ut tulit medullam cedri. Post hoc subdit Vegetius numerum primæ cohortis, quam millenariam vocat, eo quod mille centum pedites in ea sunt, equestres autem centum triginta sex. Cæleras autem vocat quinquagenarias, quia in qualibet ponit quingentos quinquaginta quinque pedites, equestres autem sexaginta sex, ut quilibet eques certum numerum peditum habeat. Disponit etiam in quinta cohorte milites fortiores, quia sicut prima dextrum tenet cornu, ita et quinta sinistrum. Multa alia dicit ibi Vegetius, quæ enumerare nimis esset longum, et verba ejus tanquam inusitata modernis temporibus majori indigerent expositione. Hæc autem tantum ad præsens sufficiant.

Quod si multitudo populi in politia sub certis limitibus in gradu et numero disponitur qnantum ad sui directionem, multo magis in castris, in quibus maxima et periculosissima est difficultas regiminis, tum ex parte operis quod eis incumbit, quia ad finem terribilium ordinatur, quod est mors; tum ex parte hostium qui infestant. Unde sicut in Exod. XVIII, 24, consulitur Moysi a cognato suo Jethro, ut onera divideret per officia diversa in judicando populum, ubi ait: Provide viros potentes, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos qui judicent populum. Ita et Judas Machabæus cum infestaretur ab hostibus, sua castra divisit, in eodem numero constituendo duces, per tribunos videlicet, centuriones, pentacontarchos et decuriones, qui quidem numerus satis proportionatus est militibus ad distinctionem exercitus: unde unus in altero continetur, ut facilior sit ad conjunctionem unius cum altero, cum bellandi necessitas hoc requirit. Distinctio vero quam facit Vegetius ex dispositione acierum, attenditur cum campale bellum ordinatur, licet etiam ipse cohortes ad centurias reducat et decurias, ex certis causis et rationibus.

1

CAPUT XXVIII.

Hic declarat de nominibus ducum et de numero cohortum, et quid significat unumquodque.

Sed quia de nominibus agitur ducum, vivendum est de ipsis, prout Scriptura sacra denominat et Romana respublica, ac moderni describunt. Et primo quidem de tribuno, quod quidem nomen dicit Vegetius ex tribu originem habere, quia præerat militibus quos Romulus elegerat, qui ex tribu originem traxerunt. Isidorus autem in IX Etymolog. dicit, quod tribuni dicti sunt, quod plebeis jura præbent: unde in favorem eorum sunt instituti proconsules. Alibi vero dicitur quod tribuni dicebantur qui mille militibus præerant, quos Græci xapxoc appellant, sicut centuriones a centum militibus sunt nominati. De quinquagenariis, sive pentacontarchis, quod idem est, Vegetius mentionem non facit; sed Scriptura sacra in præfatis jam libris et in IV lib. Reg., quos ad imprecationem Eliæ juxta eorum meritum flamma combussit; sed decanos, sive decuriones sic dictos, quod decem militum curam habent in castris, Vegetius sub uno contubernio et uno papilione disponit.

Nomina vero generalia multitudinis armalorum ad pugnandum dispositæ hæc sunt, videlicet exercitus ab exercitio sive ab exercitando dictus. Utrumque enim in prædicta requiritur multitudine, vocantur et castra a castitate dicta, ut tradit Isidorus, eo quod ibi debet castrari libido. Subtrahebantur enim deliciæ a castris, cum incumberet hostium pugna, ut Vegetius scribit, unde castra filiorum Israel devicta fuerunt a Madianitis, quia fornicati sunt cum filiabus eorum, ut scribitur in Numer. Propter quod in Deuter. scribitur, quod Dominus ambulabat in medio castrorum Israelitici populi, ut sint castra eorum sancta, nihilque in eis appareat fœditatis. Vel castra dicebantur propter munitionem exercitus in aggeribus et vallibus, ac aliis clausuris fortissimis, quibus Romani principes utebantur cum invadebant hostes. Propter quod fossores, fabri, ac latomi assumebantur ad militarem disciplinam, ut haberent in promptu artifices necessarios ad tuitionem exercitus.

Est et aliud nomen, per quod et multitudo pugnatorum, exprimitur, videlicet legio, ab electione dicta, ut tradit Isidorus, eo quod milites in ea contenti eligebantur ab aliis tanquam magis

« PoprzedniaDalej »