Obrazy na stronie
PDF
ePub

LITANIA

ET ORDO

ADMINISTRANDE

CENE DOMINI.

OXONII:

E TYPOGRAPHEO ACADEMICO

M. DCCC. XLI.

THEC

138 e 137.

STAT. UNIVERSIT. OXON.

TIT. I. SEC. 2.

UO auspicatius simul et solennius Terminus quisque inchoetur, ordinatum est, quod post Preces publice secundum Liturgiam Ecclesiæ Anglicanæ in Ecclesia B. Mariæ Virginis celebratas, Concio Latine ad Clerum habeatur.

Litaniam Procuratores ipsi, vel alii duo Magistri a Procuratoribus designati, solenniter ac devote cantare, aut legere teneantur. Chorus autem respondeat.

Preces vero Vice-Cancellarius, aut ejus Deputatus, perlegat, et reliqua ibidem in officiis Divinis præstanda celebret, ac peragat.

Demum post peractas Preces, finita etiam Concione, ad sacram Synaxim decenter et reverenter celebrandam se accingant. Cui melioris notæ Academicos frequentes adesse, præter conscientiæ dictamen, publici exempli interest: sicut et singulos ceremoniis et Canonibus Ecclesiæ conformes se præstare interest Disciplinæ Ecclesiasticæ; contra quam ne quid peccetur, sedulo curabit Vice-Cancellarius.

LITANIA.

PATER de cœlis Deus: miserere nobis miseris

peccatoribus.

Pater de cœlis Deus: miserere nobis miseris toribus.

pecca

Fili Redemtor mundi Deus: miserere nobis miseris peccatoribus.

Fili Redemtor mundi Deus: miserere nobis miseris peccatoribus.

Spiritus Sancte Deus, a Patre et Filio Procedens : miserere nobis miseris peccatoribus.

Spiritus Sancte Deus, a Patre et Filio Procedens : miserere nobis miseris peccatoribus.

Sancta, beata, et gloriosa Trinitas, tres Personæ, unus Deus: miserere nobis miseris peccatoribus. Sancta, beata, et gloriosa Trinitas, tres Personæ, &c.

Ne memineris Domine iniquitatum nostrarum, vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris parce Domine, parce populo tuo, quem redemisti pretioso sanguine tuo, et ne in perpetuum irascaris nobis.

Parce nobis Domine.

« PoprzedniaDalej »