Obrazy na stronie
PDF
ePub

GRA

Epistola. 1 Cor. i. 4.

RATIAS ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu; quod in omnibus facti estis divites in illo, in omni verbo, et in omni scientia, (sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,) ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

Evangelium. S. Matth. xxij. 34.

PHARISÆI autem audientes quod silentium im

posuisset Sadducæis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis, legis doctor, tentans eum: Magister quod est mandatum magnum in Lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetæ. Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Jesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum; dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illo die eum amplius interrogare.

DOMINICA DECIMA NONA POST TRINIT.

Collecta.

UÆSUMUS, Domine, quia tibi sine te placere

non possumus; dirigat corda nostra in omnibus Sanctus Spiritus tuus, per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Epistola. Ephes. iv. 17.

OC igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ in operationem immunditiæ omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu; deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestræ; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus in justitia, et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram nolite locum dare Diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite

contristare Spiritum Sanctum Dei; in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Evangelium. S. Matth. ix. 1.

SCENDENS Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam; et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua? an dicere: Surge, et ambula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata; tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turba timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

DOMINICA VIGESIMA POST TRINIT.

Collecta.

OMNIPOTENS ac summe misericors Deus, ab

omnibus noxiis clementi tua bonitate, nos pro

rege; ut mente juxta atque corpore expediti, ea quæ fieri vis alacriter exequamur, per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

E

V

Epistola. Ephes. v. 15.

IDETE itaque, fratres, quomodo caute ambuletis,

non quasi insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini Spiritu Sancto. Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino: gratias agentes semper pro omnibus, in Nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri: subjecti invicem in timore Christi.

Evangelium. S. Matth. xxij. 1. RESPONDENS Jesus, dixit iterum in parabolis

eis, dicens: Simile factum est Regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias: et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis, Ecce prandium meum paravi; tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata; venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus

in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes: et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Finito autem Evangelio, recitatur sequens Symbolum, stante adhuc universo populo ut antea.

C

REDO in unum Deum Patrem Omnipotentem, Factorem cœli et terræ, atque visibilium omnium et invisibilium: Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia sæcula; Deum de Deo, Lumen de Lumine; Deum verum de Deo vero; Genitum non factum; Consubstantialem Patri, Per quem omnia facta sunt: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis; Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, Et homo factus est; Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. Passus et sepultus est: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas; Et ascendit in cœlum; Sedet ad dextram Patris: Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et Vivificantem: Qui ex Patre Filioque procedit; Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: Qui loquutus est per Prophetas. Et unam sanctam

« PoprzedniaDalej »