Obrazy na stronie
PDF
ePub

Epistola. 1 S. Joan. v. 4.

OMNE quod natum est ex Deo, vincit mundum,

et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum; sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur; quoniam Christus est veritas: quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est; quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus; et hæc vita in Filio ejus est: qui habet Filium Dei, habet vitam: qui non habet Filium Dei, vitam non habet.

Evangelium. S. Joan. xx. 19.

UM sero esset die illo, uno Sabbatorum ; et fo

CUM

Et cum hoc dixisset, Gavisi sunt ergo disci

res essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum; venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. ostendit eis manus et latus. puli viso Domino. Dixit ergo eis iterum, Pax vobis: sicut misit me Pater, et ego mitto vos: et hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt.

DOMINICA PENTECOSTES.

Collecta.

EUS, qui quasi hoc ipso tempore fidelium tuorum animos, tuo eos Sancti tui Spiritus lumine illustrans, docuisti; Præsta nos per eundem Spiritum recta omnia sapere, et in ejus sancta consolatione semper gaudere, per merita Jesu Christi Servatoris nostri, qui vivit et regnat tecum, in unitate ejusdem Spiritus, unus Deus, in diem sempiternum. Amen.

E

Pro Epistola. Act. ii. 1.

T cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cœlo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub colo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes; audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

J

Evangelium. S. Joan. xiv. 15.

ESUS dixit discipulis suis: Si diligitis me, man

data mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos. Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est quia manifestaturus es nobis te ipsum, et non mundo? Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quæcumque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, prius quam fiat; ut, cum factum fuerit, credatis. Jam

non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.

DOMINICA TRINITATIS.

Collecta.

MNIPOTENS et æterne Deus, qui nobis famulis tuis gratiam largitus es ad cognoscendam in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam, et ad adorandam in potentia divinæ Majestatis unitatem; Quæsumus ut in ejusdem fidei firmitate tuo beneficio permanentes, ab omnibus adversis nos immunes semper præstare velis, qui vivis et regnas unus Deus, in sæcula sæculorum. Amen.

P

Pro Epistola. Apocal. iv. 1.

OST hæc vidi; et ecce ostium apertum in cœlo ;

et vox prima quam audivi tanquam tube loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc, et statim fui in Spiritu : et ecce sedes erat posita in cœlo, et supra sedem sedens. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardii: et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinæ. Et in circuitu sedis, sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, quæ sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis, tanquam mare vitreum simile crystallo, et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum, simile leoni; et secun

dum animal simile vitulo; et tertium animal, habens faciem quasi hominis; et quartum animal, simile aquila volanti. Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu et intus plena sunt oculis, et requiem non habebant die ac nocte dicentia Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, qui est, et qui venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum; procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem; quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt.

Evangelium. S. Joan. iij. 1.

ERAT homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine,

princeps Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen, dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suæ iterum introire, et renasci? Respondit Jesus: Amen, amen, dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi, Oportet vos denuo nasci. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde

D

« PoprzedniaDalej »