Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ab omni peccato, malo, et infortunio, ab insidiis diaboli, ab ira tua, et æterna damnatione,

Libera nos Domine. A cæcitate cordis, superbia, ambitione, hypocrisi, ira, odio, malitia, et discordia,

Libera nos Domine. A fornicatione et aliis omnibus peccatis mortalibus, et a tentationibus carnis, mundi, et diaboli,

Libera nos Domine.

A fulgure et tempestate, a plaga et pestilentia, fame, bello, latrocinio, et morte subitanea,

Libera nos Domine. Ab omni seditione, occulta conspiratione et rebellione, a falsis et hæreticis dogmatibus, a duritia cordis, et contemptu Verbi et Mandati tui,

Libera nos Domine. Per mysterium sanctæ Incarnationis, Nativitatis, Circumcisionis, Baptismi, Jejunii, Tentationis tuæ,

Libera nos Domine. Per Agonem et sanguineum Sudorem, per Crucem et Passionem, per pretiosam Mortem et Sepulturam, per gloriosam Resurrectionem, et Ascensionem tuam in cælos, et adventum Spiritus Sancti,

Libera nos Domine. In tempore tribulationis et prosperitatis nostræ, in hora mortis, et in die judicii,

Libera nos Domine. Te rogamus, o Deus, nos peccatores exaudias, ut Ecclesiam tuam sanctam catholicam regere et gubernare digneris :

Te rogamus audi nos. Ut Famulam tuam Victoriam Reginam Gubernatricem nostram clementissimam, in vero tui cultu, in justitia et sanctitate vitæ confirmare, et custodire digneris :

Te rogamus audi nos. Ut ejus mentem in tua fide, tui amore, ut semper in te confidat, et ut in omnibus honorem et gloriam tuam quærat et promoveat, dirigere digneris :

Te rogamus audi nos. Ut eam servare et defendere, et ei victoriam contra omnes hostes suos concedere digneris :

Te rogamus audi nos. Ut Adelaidæ Reginæ Dotariæ, Principi Alberto, Alberto, Principi Walliæ, et universæ Genti Regiæ benedicere et adesse digneris :

Te rogamus audi nos: Ut Episcopos, Pastores, et Ministros Ecclesiæ, vera cognitione et recto intellectu Verbi tui illuminare, et ut tam doctrina quam vita illud promoveant:

Te rogamus audi nos. Ut Consiliarios Regios, et totam Nobilitatem regni, gratia, sapientia et intellectu illustrare digneris :

Te rogamus audi nos. Ut Magistratui nostro velis benedicere, eique gratiam conferre, ut exequatur justitiam, et custodiat veritatem :

Te rogamus audi nos. Ut populo tuo universo benedicere, eumque servare digneris :

Te rogamus audi nos. Ut omnibus gentibus unitatem, pacem, et concordiam donare digneris :

Te rogamus audi nos.

Ut mentes nostras ad verum amorem et timorem tui inflammare, et ad mandatorum tuorum observantiam inclinare velis :

Te rogamus audi nos. Ut populo incrementum gratiæ, ut verbum tuum humiliter audiat, et puro corde amplectatur, et fructus Spiritus proferat, donare digneris :

Te
rogamus

audi nos. Ut errantes et deceptos in viam veritatis revocare digneris :

Te rogamus audi nos. Ut stantes confirmare, imbecilles sustentare, et lapsos erigere, ac Satanam sub pedibus nostris conculcare velis :

Te rogamus audi nos. Ut defendas, juves, consoleris omnes in periculis, necessitatibus, et molestiis constitutos :

Te rogamus audi nos. Ut peregrinantibus terra marique, parturientibus, ægrotantibus, et infantibus, captivis, et incarceratis succurrere velis :

Te rogamus audi nos. Ut pupillis et orphanis, viduis, desolatis et oppressis, prospicere digneris :

Te rogamus audi nos. Ut omnibus hominibus miserearis :

Te rogamus audi nos. Ut inimicis et persecutoribus nostris ignoscas, et eorum corda ad poenitentiam convertere velis :

Te rogamus audi nos. Ut fructus terræ dare et conservare digneris, ut suo tempore pie eis utamur:

Te rogamus audi nos.

Ut veram poenitentiam et remissionem peccatorum nobis largiri, negligentias et ignorantias nobis condonare, gratiam Sancti Spiritus, et emendationem vitæ nobis donare digneris :

Te rogamus audi nos.

Fili Dei : te rogamus audi nos.

Fili Dei : te rogamus audi nos.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi :

Dona nobis pacem tuam.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi :

Miserere nobis.

Christe audi nos :

Christe audi nos.

Kyrie eleyson :

Kyrie eleyson.

Christe eleyson :

Christe eleyson.

Kyrie eleyson :

Kyrie eleyson.

Pater noster qui es in cælis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.

Domine, non secundum peccata nostra facias nobis : Neque secundum iniquitates nostras retribue nobis.

B

Oremus. DEUS misericors Pater, qui contritorum non

despicis gemitum, et mærentium non spernis affectum, Adesto precibus nostris, quas tibi in angoribus nostris effundimus, easque clementer suscipere dignare, ut quicquid contra nos diabolicæ atque humanæ moliuntur adversationes, ad nihilum redigatur, et consilio tuæ pietatis elidatur, ut nos tui servi, nullis infestationibus læsi, in Ecclesia tua sancta tibi gratias referamus: per Jesum Christum Dominum nostrum.

Exurge Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.

Deus, auribus nostris audivimus, et patres nostri annuntiaverunt nobis opera admiranda, quæ operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Exurge Deus, adjuva nos, et libera nos propter honorem tuum.

Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto:

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.

Ab inimicis nostris libera nos Christe.
Respice clementer afflictiones nostras.
Aspice dolorem cordis nostri.
Propitius esto peccatis populi tui.
Benigne audi orationes nostras.
O Fili David, miserere nobis.
Et nunc et semper dignare exaudire nos, o Christe.

Christe exaudi nos : Exaudi nos clementer Domine Jesu Christe.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam :
Sicut speramus in te.

« PoprzedniaDalej »