ubicumque audierant ihm esse et quocumque intr oibat in uicos uel in uillas. aut in ciuitates in plateis ponebant infirmos et deprae cabantur eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent et quodquod tangebant eum salui fiebant et conuenerunt ad eum pharisaei et quidam de sscribis uenientes ab hierosolymis et cum uidissent quosdam discipulorum suoru communibus manibus. id est non lotis manducare panem uituperauerunt pharisae i enim et omnes iudaei nisi primo lauerint manus non manducant panem tenentes traditionem seniorum et cum uenerint a foro nisi baptizentur non capiunt cibus et alia multa quae tradita sunt illis seruare. baptismos calicum et orceorum et aeramentorum et lectoru et interrogant eum pharisaei et scribae dicentes quare discipuli tui non secuntur secundum traditionem saeniorum sed communibus manibus manducant panem ad ille respondens ait illis (Fol. 307 b.) (Fol. 308 a.) |