AVE VERUM Ave, verum corpus natum de Maria Virgine, ANTIENNE A LA SAINTE VIERGE Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei Genitrix; nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix; R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. POUR NOTRE SAINT PÈRE LE PAPE v. Oremus pro Pontifice nostro N..... R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. OREMUS Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetuâ mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosa Beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, à præsenti liberari tristitiâ, et æternà perfrui lætitiâ. Deus omnium fidelium Pastor et Rector, famulum tuum N..., quem Pastorem Ecclesiæ tuæ præesse voluisti, propitius respice; da ei, quæsumus, verbo et exemplo, quibus præest proficere; ut ad vitam, unà cum grege sibi eredito, perveniat sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. Tantum ergo sacramentum Veneremur cernui : Et antiquum documentum Præstet fides supplementum Genitori, Genitoque Salus, honor, virtus quoque Compar sit laudatio. Amen. OREMUS Deus qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuæ memoriam reliquisti : tribue, quæsumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. R. Amen. LAUDATE Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus; et veritas Domini manet in æternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. PENDANT LES TEMPS DE PÉNITENCE Parce, Domine, parce populo tuo; ne in æter num irascaris nobis. Cor Jesu sacratissimum, miserere nobis. A D Τ L i L |