Q. Horatii Flacci Opera: Ad praestantium librorum lectiones accurate recensuit Car. Herm. Weise

Przednia okładka
O. Holtze, 1895 - 321
 

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 6 - Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit. post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum.
Strona 296 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 293 - Ego cur, acquirere pauca 55 si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditaverit et nova rerum nomina protulerit? Licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 60 prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas, et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Strona 172 - Cum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus ; Donee verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere : dehinc absistere bello, Oppida coeperunt muñiré, et poneré leges, Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Strona 106 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strona 237 - ... ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Strona 296 - ... vos plaudite' dicat, 155 aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis. reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus colludere, et iram colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Strona 292 - ... 10 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter...
Strona 291 - HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strona 294 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor ? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult ; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae.

Informacje bibliograficzne