Obrazy na stronie
PDF
ePub

quis et bona facere. Juxta illud Psalmista: Declina A sanctorum sociantur. De hoc esu et Petro dicitur : a malo et fac bonum (Psal. xxxvi) Tales quippe de suis operibus fisi, solent dicere: Ecce aliena non rapio, illicita nulla committo, non adulterium, non homicidium, non denique his similia mala facio, sufficit mihi mala non agere, ideoque et propriis fiducialiter utor. Dumque hoc dicit, indigentibus propria non tribuit. Et qui tenet rapinam, nec metuit tenere tenaciam, nec recordatur quia dives ille non ideo damnatus est quod aliena rapuit, sed quia propria non distribuit Sunt quoque et alii qui aliena non rapiunt, propria distribuunt, sed hoc non causa dilectionis Dei et proximi,sed propter inanem jactantiam, ut ab hominibus laudentur, sicut faciebant Scribæ et Pharisæi, qui dantes eleemosynas ante se canebant tuba, et tales ctiam nec calidi nec frigidi B esse cognoscuntur, quia qui indigentiam pauperum sublevant, cum amore charitatis hoc facere debent. Audientes illud Apostoli : Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum (I Cor. XII), et cætera. Sunt quoque et alii, qui opes terrenarum facultatum dimittunt, et ad monasterium venientes, habitum religionis sumunt, deinde torpentes, sibi hæc posse ad salutem sufficere credunt,quod sua dimiserunt, quod varia crimina sub habitu religionis constituti, non admittunt, atque idcirco dormiunt, bibunt et secure vivunt Dumque hoc faciunt, tepidi exsistunt, meliusque fuerat illis morari in sæculo, ubi et peccata sua recognoscerent et aliquando per Dei misericordiam compuncti,bonis operibus studerent quam in monasterio manere, et ita a bonis operibus ces- & C sare. Alii quoque sunt, qui ab infantia sua in monasteriis consistunt, bonis operibus abundant in fervore spiritus manent, et circa ultimum tempus vitæ suæ torpescunt, et tepidi efficiuntur. Et talibus utique omnibus satius esset ut vel perfecti boni essent, vel ex toto mali, quam nec boni nec mali. Atque ideo subjungitur : Quia tepidus es, incipiam te ovomere ex ore meo Nullus invenitur calidus qui prius non fuerit frigidus: quia nemo est bonus, qui non fuerit malus. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei (Rom. 11), Tepidus ex calido solet fieri et frigido, quia et alius ex frigore infidelitatis conversus ad perfectum justitiæ fervorem non transit, et alius ab ipso justitiæ calore, quod prius fervebat, animum actusque deflectit. Omnes enim, ut dictum est cognoscimus quia frigidum vel calidum facile in corpus trajicitur, tepidum autem cum magna nausea et vomitu ab ipso etiam ore projicitur Os Dei sunt prædicatores sancti, unde sæpe prophetæ dicebant: Os enim Domini locutum est hoc, quia sanctitas tanta erat in illis, ut in eorum cordibus Deus habitaret, et per eos loqueretur. Ora ergo Dei sunt evangelista, et cæteri doctores, per quorum ministerium quotidie Deus in corpus suum, quod est Ecclesia, trajicit, et calidos, id est ferventes dum meliores adhuc efficiuntur per divinam prædicationem, et frigidos, id est infideles, quando quilibet vel Judai vel pagani ad ejus fidem convertuntur, et numero

Occide et manduca (Act. x, x1). Tepidos autem non convertunt, quia eorum verba despiciunt, dum in sua securitate torpescunt Quos et exhortari, desistunt, et veluti infructuosam terram deserunt, quia ad meliorem vitam nequaquam posse reformari eonspiciunt: facilius est enim quemlibet paganum ad fidem Christi adducere, quam talium quemlibet a suo torpore ad fervorem spiritus revocare.

Quia dicis quod dives sum. Multi sunt qui hoe dicunt, dives sum in fide, quia Dominus dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Mare.xvi). Et locupletatus sum. Quia et recte doceo, et malis operibus non servio. Alius dicit: Nullius egeo, quia recte credens non solum mala non perpetrat, sed etiam bona quælibet, licet non propter Deum, facit; В unde et adhuc subditur : nescis quia tu es miser,dum temetipsum decipis, quia putas te salvari per fidem solummodo, eum scriptum sit: Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Jacob. 11). Et miserabilis. Quia nec illud intelligis quod semetipsum deludis; Pauper,quia non habes opera quibus diteris in cœlo, neque etiam rectam scientiam ; Nudus, quia spoliatus es virtutibus; Cæcus, quia non habes lumen scientiæ. Verum quia Dominus misericors est, etiam tales ut ad fervorem redeant hortatur, cum subjungit:

Suadeo libi emere a me aurum ignitum probatumque. Per aurum ignitum, id est igne probatum, debemus intelligere Dominum Jesum Christum, qui probatus est igne passionis, sputus, flagellatus, derisus, ad ultimum crucifixus et mortuus, tamen hæc omnia patienter ferens orabat pro persecutoribus suis dicens: Pater, nestatuas illis hoc peccatum(Act. vII). Dicitur ergo cuilibet: Suadeo tibi emere. Eme aurum, id est, si vis virtutibus abundare, studeto imitari Christum, sive cum a Deo flagellaris, sive cum a proximis illata mala sustines, ut et ipse fias aurum incendio tribulationis decoctum, juxta illud Psalmista (Psal. LXV): Probasti nos, inquit, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Et iterum: Transivimus per ignem et aquam. Ut locuples fias, id est, ut multis virtutibus abundes. Et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nudiD tatis tuæ. Vestimenta in hoc loco intelliguntur innocentia baptismatis et ornamenta virtutum, fidei scilicet et charitatis, cæterorumque bonorum operum, quibus operitur confusio nuditatis. id est tepor pristinæ conversationis. Possumus quoque per aurum igne probatum intelligere charitatem, quam qui habuerit, locupletabitur, quia omnibus virtutibus abundabit. Ipsa est enim radix omnium bonorum quæ igne probatur, quia per amorem spiritus veraciter accenditur, quam qui habuerit, vestimentis albis induetur, quia peccatorum nigredine purgatus, per eamdem charitatem quæ operit multitudinem peccatorum, multis virtutibus decorabitur. Alba dicitur charitas, quia peccatorum maculam aut aliquam duplicitatem habere non novit. Et collyrio inunge

oculos tuos, ut videas. Per collyrium, quod ex terra A facit, justos per innumera tormenta et varias tribunascitur et pulverem terræ ab oculis aufert, debemus lationes affligit, ut postmodum in cœlo requiescant, intelligere Dominum Jesum Christum,qui natus est et hæreditatem æternæ beatitudinis consequantur. de terra, hoc est de Maria virgine, juxta illud: Deus Econtra.reprobos in suis voluptatibus remanere pernoster operatus est salutem in medio terræ (Psal. mittit,juxtaillud: Dimisit eos secundum desideria corLXVII). Collyrio inunge oculos tuos, id est imitare dis eorum (Rom. 1). Reprobos itaque qui nunc mundi paupertatem Filii Dei, qui, cum dives esset, pauper desideriis et voluptatibus dediti sunt, æterna exspepro nobis factus est, in tantum ut non haberet sicut ctant supplicia: justi vero qui nunc flagellis tempovulpes ubi caput reclinaret. Unde in hospitio natus est, vilissimis pannis obvolutus et in præsepio posi- quia et vitulus qui occisioni præparatur, liberius paralibus atteruntur, ab æterno sunt verbere liberandi, tus, quia non erat ei locus in diversorio. Collyrio scuis saginari permittitur : licet autem hoc Dominus unge oculos tuos ut videas, id est quia oculos tuæ mentis terrenæ clauserant, et excæcaverant delecta- ter, quibus a Domino flagellantur homines. Aliquando multis modis agat,cum quinque sunt modi specialitiones, Redemptoris tui egestatem considera, et sic ad augmentanda merita, sicut Job et Tobias; alievigila ad sanctorum futura præmia. Hinc ipse in quando ad custodiam virtutum,ut Paulus; aliquando Evangelio dicit:Qui sequitur me,non ambulat in tene-B bris,sed habebit lumen vitæ (Joan. VIII). Vel certe per cui dictum est: Ecce sanus factus es, vide ne pecccs, ut peccata præterita corrigantur, sicut paralyticus, collyrium quo illuminantur oculi, possumus intelline deterius tibi aliquid contingat (Joan.v); aliquando gere divina eloquia,quibus mentis oculi illuminantur, non ut emendentur, sed ut duplici pereant perdijuxta illud: Præceptum Domini lucidum illuminans tione, ut Antiochus et Herodes, de quibus dicitur : oculos (Psal. XVIII). Collyrio unge oculos tuos, id est Duplici contritione contere eos, Domine (Jer. xvII); adhibe præcepta divina mentis oculis, ut virtutum aliquando ut Dei gloria per hoc ostendatur manilucem, quarum pateris nuditatem videas, et videns festa, sicut Lazarus et cæcus natus. Sed electi quoper bona opera operire festines, ut postmodum Deum videas. Beati enim mundo corde,quoniam ipsi Deum cunque modo flagellantur, meliores efficiuntur ex flagello, unde et exhortatio subinfertur,cum dicitur: videbunt (Matth. v). Cum enim quilibet superna asEmulare ergo et pænitentiam age. Æmulus studiosus, piratione per singulas Scripturarum paginas, quod et æmulus invidus. et æmulus imitator dicitur. hic Dominus jusserit legendo, audiendo, ad mentem reautem pro imitatione ponitur. Erant enim in eadein vocat, videt nimirum quantum ex virtutibus minus habet, vel certe si ex toto nihil habet: sicque quasi ideoque ut eos caeteri imitarentur hortatur, aesi eis Laodicensium Ecclesia quos Christus flagellaverat: ex unctione collyrii reparatur ad videndum clarius, C dum per Dei verbum illuminatur intrinsecus. Qui spicitis, eorum imitamini patientiam, sustinentes diceretur: Dum quoslibet ex vobis flagellari convero ad usus necessarios reservatur, jugo et loris domatur, stimulis pungitur, verberibus cæditur, et patienter flagella in præsenti, ut postea consortium mereamini. Et age pœnitentiam propter hoc quod ægro cujus vita desperatur, quidquid animo concudixisti dives sum et nullius egco, ete. pierit, etiam saluti ejus contrarium a medico non negatur, imo conceditur. Cujus vero recuperanda salus æstimatur, quæque sunt animo ejus desiderabilia salutique contraria omnino negantur.

Ego quos amo arguo et castigo. Multis modis Deus omnipotens, misericors et miserator arguit et castigat quos amat,ideoque libenter ejus toleranda sunt verba et verbera. Aliquando hoc agit per flagella, aliquando per occultam et divinam inspirationem, seu quibuscunque et variis tribulationum et angustiarum effectibus, hinc per Salomonem dicitur : Quemenim diligit Dominus corripit (Prov. 11), flagellat autem omnem filium quem recipit, facitque Dominus hoc, si humana comparanda sunt divinis, more piissimi patris duos filios habentis, quorum unum quem vult sibi substituere hæredem, diversis modis flagellat, aut cibo aut potu excommunicat, aliquando etiam vinctis pedibus tota nocte immobilem stare facit, incessantibus contumeliis afficit, et aliquando veluti extraneum alieno obsequio subdit. Aterum vero quem sibi hæredem non destinat futurum, suæ voluntatis esse permittit, comedendi et bibendi licentiam tribuit, ad ambulandum quocunque voluerit liberos gressus concedit. Ita et omnipotens Deus

D

ubique per præsentiam suæ divinitatis et cœlum et Ecce sto ad ostium et pulso. Cum Deus omnipotens terram impleat, quid hoc loco per ostium intelligere debemus, nisi intelligentiam cordis ? Stat ergo Dominus ad ostium et pulsat, quando cor hominis, sive per internam inspirationem, sive per prædicatorum doctrinam illuminat. Pulsantem autem illum audit, quisquis illius monita opere custodit. Si quis ergo, inquit, audierit vocem meam, vel ipse divina eloquia legendo, vel ab aliis exponendo, et aperuerit mihi januam cordis sui, ut ea quæ intelligit opere perficiat, intrabo ad illum,id est illuminabo secreta illius, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. De hoc in Evangelio loquitur, dicens: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, el Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud cum faciemus (Joan. XIV). Si autem quærimus quid sit cibus Christi, quo eum reficimus,ipse utique manifestat qui dicit: Cibus meus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan IV). Unde legimus in Evangelio: quia appropinquans passioni, dixit discipulis suis: Venit enim princeps mundi hujus,et in me non habel quidquam/Joan.xwv), et quasi diceret aliquis: Cur ergo morieris, statim subjungit: Sed ut cognoscat mundus quia diligo Pa

trem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic faciam, A conversationem, et sic ad æternam pervenit beatitusurgite, eamus (Joan. XIV). Voluntatem itaque Patris dinem, nunquid ergo æquales erunt in futuro, qui non implevit, quando pro nobis ad mortis passionem per- æqualiter vicerunt in præsenti? Non utique quia stella venit. Cœna dicitur communis refectio, quia zolvov a stella differt in claritate,sicet resurrectio mortuorum Græce dicitur commune. Item coenat itaque cum (I Cor. xv). Verumtamen sciendum est, quia quod membris caput, et membra cum capite, quia et Chri- illi tales et cæteri non habebunt in se, habebunt in stus mortuus est pro electis, et electi moriuntur cum prælatis suis. Qui ergo per se non judicabunt, judiillo, ut et ipsi perficiant voluntatem Patris. Pascit cabunt utique per suos præpositos. Tanta enim nos Christus, quia illuminat nos fide sua. Pascimus erit in illis charitas, ut quod quisque viderit in alet nos vicissim Christum, quia lætificamus eum nos tero, suum deputet. Ideoque quod non habebit in se, fide nostra et opere. Dicatur itaque : Si quis audierit habebit in altero, sicque omnes electi potestatem vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad habebunt in prælatis, sicut etiam habet potestatem illum, et cænabo cum ipso, et ipse mecum, ac si dice- totum corpus hominis loqui per os, videre per ocuretur : Qui operando et amando sermones meos fue- los, audire per aures, odorari per nares, operari rit exsecutus, et ad percipiendam meæ divinitatis per manus, cum singula membra habeant officia dulcedinem dilatatus, hunc per internam gratiam B sua, quia quod unumquodque membrum non habet tangens, irradiabo et cœnabo cum illo, et ille mecum, quia in faciendo voluntatem Patris, et ego illius, et ipse meis compassionibus concorporatus uterque delectabitur.

Qui vicerit, faciam illum sedere mecum in throno meo. Quia thronus est sedes judicis. Per thronum judiciaria designatur potestas, in qua venturi sunt sancti ad judicium cum capite suo; dicatur ergo : Qui vicerit tentamenta diabolica et desideria carnis suæ, faciam illum sedere in throno meo, id est, faciam illum regnare et in judicio judicare. Sicut et ego vici diabolum, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit ipse diabolum, quia sicut legimus in Evangelio, tentavit eum tribus modis, sed superatus est ab illo. Unde et angeli accedentes ministrabant ei (Malth. Iv). Vicit Judæos, qui eum morti tradiderunt, quando post tres dies devicta morte resurrexit in æternum victurus. Sedet et in throno Patris, id est, coæqualis illi et coeternus manet in eadem potentia. Nec moveat quemque quod unus thronus judiciaria potestas intelligitur, cum in Evangelio legimus Domino dicente discipulis : Vos qui secuti estis me (Matth. XIX), etc. In sequentibus quoque libri hujus legimus viginti quatuor thronos, duodenarius enim bis ductus XXIV reddit. In quo numero comprehenduntur omnes patriarchæ, et apostoli, omnesque perfecti, qui cum Domino venturi sunt ad judicium. Nam in duodecim patriarchis omnes Patres perfecti in Veteri Testamento comprehenduntur: per duodecim apostolos omnes in Novo, sicut per duodecim tribus Israel omnes gentes. Dicitur itaque unus thronus singulariter, propter unam potestatem judiciariam. Dicuntur duodecim propter perfectionem electorum qui judicaturi sunt. Dicuntur viginti quatuor, propter eos qui in utroque Testamento perfecti cum Domino ad judicium sunt venturi. Sed cum constet quia non omnes qui vincunt, in judicio cum Domino sessuri sunt, sed tantum perfectiores, merito quæritur quare hic Dominus promittat, qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo et ut apertius hoc fiat, ponamus duos homines sub exemplo, quorum unus passus est pro Christo, alter autem tantum diabolum et incentiva carnis, mundanamque vicit PATROL. CXVII.

in se, habet in altero. Sed ut ad hanc dignitatem perveniat Ecclesia, in hac interim peregrinatione humiliata gemit, nec quærit celsitudinis culmen, ubi tota vita sanctorum humiliationis obtinet no

inen.

Qui habet aurem, id est intelligentiam cordis, audiat, id est intelligat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Hic aperte monstratur, quia quod unicuique Ecclesiæ dictum est, omnibus Ecclesiis generaliter convenit. Notandum autem quod non dicit angelus, audiat quid Filius dicat ecclesiis, cum specialiter in persona illius apparuit, sed quid spiritus dicat. In quo nomine trinitas tota intelligitur, quia quorum una est substantia, una operatio, una et locutio est. Quod C enin nomine spiritus tota significetur trinitas, Dominus in Evangelio manifestat, dicens: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. Iv). Aliquando autem Filius Dei loquitur de sua divinitate specialiter. Unde est : Oportet Filium hominis pati, crucifigi, mori et sepeliri (Matth. XXVI), quod solummodo ad eum pertinet, quamvis et hæc sine Spiritu dici non possint. Hic autem ex persona deitatis loquitur. Ideoque verba Filii verba sunt Patris et Spiritus sancti.

CAPUT IV.

Post hæc vidi. Mos est prophetarum antiquorum visionis suæ tempora describere per reges, et numerum annorum, et mensium, et etiam dierum. D Unde Ezechiel dicit : In anno quinto, transmigrationis Joachim, in mense quinto decima die mensis factum ad se verbum Domini. Similiter Daniel, anno tertio regni Nabuchodonosor, etc. Iste autem novus propheta tempus suæ prophetiæ nequaquam describit per tempora, id est per annos aut menses, sed tantum mentionem facit unius diei, cum dicit: Fui in spiritu in die Dominica, unde datur intelligi, quia omnem hanc prophetiam una die vidit. Ideoque quod dicitur, post hæc vidi, non ad vicissitudinem temporum referendum est, sed ad ordinem visionum. Postea scilicet quam superius viderat, vidit et ista quæ sequitur. Vidit autem hoc non corporeo intuitu, sed mente, sicut post videbimus. Et ecce

32

ostiúm apertum in cœlo. Cœlum in hoc loco Fccle- A siam significat. Dicit enim Dominus per prophetam : Cœlum mihi sedes est (Isa. 1). Salomon quoque diĉit: Anima justi sedes est sapientiæ (Sap. v). Si ergo anima justi sedes est sapientiæ, quæ Christus est, juxta quod Paulus dicit (1 Cor. 1), Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, et cælum sedes est Dei, titique Ecclesia est cœlum in quo ipse sedet. In hoc cœlo, id est in Ecclesia est ostium hoc apertum, id est Christus, qui dicit: Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur, etc., usque'pascua inveniet (Joan. x). Nemo enim venit ad Patrem, nisi per ipsum, per quem ingreditur ad fidem. Egreditur a fide ad speciem, et inveniuntur pascua æternæ refectionis. Hoc ostium prius erat clausum, quia ante adventum ipsius, ejus mysteria latebant omnibus, nisi B tantummodo prophetis, qui per Spiritum sanctum illuminati, videbant ejus incarnationem, passionem, mortem et resurrectionem, quia eadem mysteria jam érant revelata per totum orbem, per prædicationem cæterorum apostolorum. Vidit autem Joannes hoc ostium dupliciter, vel oculis scilicet corporeis vidit hæc omnia, utpote qui illi adhærens, miracula illius vidit quando mortuos suscitavit, illuminavit cæcos, et his similia præsente illo complevit. Ad novissimum quando mortuus est, et matrem ejus virginent in suam curam suscepit, vel oculis mentis, sicut in hac prophetia aperte ostenditur. Et vox prima quam audivi tanquam tubæ loquentis mècum dicens: Vox prima quam audivit Joannes, Vetus Testamentum intelligitur, ubi mysteria Christi Ecclesiæque sunt prædicta. Omnia enim quæ in hac prophetia vel jam impleta, vel in proximo complenda cognovit, ante in lege et prophetis cæterisque Scripturis Veteris Testamenti sunt prænuntiata. Quæ vox bene tanquam vox tubæ fuisse dicitur, quia per ora prædicatorum sonuit, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi ruba exalta vocem tuam (Isa.LvIII). Tubis quoque Judæi utebantur in prælio, et nos sacra Scriptura admonet in bello, dum pugnamus contra diaboli tentamenta et contra incentiva carnis nostræ. Sed videamus quid ipsa vox dixerit: Ascende huc,id est, ad ostium. Omnis enim Scriptura Veteris Testamenti ad mysteria Christi contuenda nos invitat. Unde est illud Michee: In novissimis diebus erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes (Mich. TV). Mons iste Christus est, quem vidit Daniel præcisum sine manibus, qui crevit et implevit universam terram (Dan. 11). Domus autem Jacob Ecclesia est fidelium. Hoc est itaque Joannem ad ostium apertum ascendere, quod Ecclesia ad montem, id est, ad Christum confluere. Dicatur itaque Joanni, et in illo omnium choro doctorum: Ascende huc, non gressibus corporis, sed gressibus mentis et fidei, et vide in Christo jam omnia completa,quæ prius sunt per prophetas prænuntiata. Et ostendam tili quæ oportet ficri cito. Id est, in præsenti tempore, quod æternitati comparatum, brevissimum horæ momentum est. Sciendum vero, quia in eo

quod dicitur: Ostendam tibi quæ oportet heri cito, non quod jam non essent denegatur, sed quoniam deinceps mansura essent declaratur. Dignitas enim Ecclesiæ jam exaltata erat, quando Joannes ista cernebat, quæ usque in finem sæculi, quo cum Domino ad judicandum ventura est, hac sententia perduranda monstratur.

Post hæc statim fui in spiritu. Non est ita intelllgendum, quod spiritus ejus à corpore fuerit ablatus, et sic viderit istam visionem, sed sicut jam superius dictum est, mente totum hoc vidit. Vis enim Spiritus sancti sublevavit mentem illius, ad contemplanda mysteria coelestia, nihilque per corpust vel vidit vel audivit, sed à Spiritu sancto in extasi raptus, id est ductus est ut ea videret et audiret, spiritualiter audiens retineret, possetque ea scribere

et ad posteros mittere. Si vero ad electos referre volumus, spiritualis in hoc eorum conversatio declaratur, quibus per Paulum dicitur: Non estis in carne, sed in spiritu. Et alibi: Spiritu ambulaté, et desideria carnis non perficietis (Galat. ). Et ecce sedes posita erat in cato. Si sedes est Ecclesia, sicut supra dictum est, anima justi sedes sapientiæ, et cœlum etiam ipsa Ecclesia, videndum est quemadmodum sedes sit in cœlo, quod ita simpliciter dicere possumus, quia Ecclesia quæ est sedes Dei, licet in hac adhuc carne versetur, tamen jam mente cœlum inhabitat. Juxta illud Apostoli. Nostra conversalio in cœlis est (Philip. Mi). Et aliter præsens Ecclesia quæ adhuc corpore peregrinatur à Christo. C in cœlo est mente, quæ jam regnat cum illo. Sed melius est ut subtilius hæc verba perscrutemur, quod exemplo Veteris Testamenti melius videbimus, in quo legimus octo animas in arca diluvii tempore salvatas. Quo in loco octo animæ multitudinem significant fidelium, arca quoque universalem Ecclesiam. Sicut itaque ibi, quod est arca, hoc sunt octa animæ, et quod octo animæ, hoc est arca, id est, generalis Ecclesia, ita et hic, quod est sedes, hoc est celum, et quod cœlum, hoc est sedes. Sic itaque dicitur, sedes posita erat in cœlo, quasi dicatur Ecclesia in Ecclesia. Et supra sedem sedens. Consuetudo est istius prophetiæ, ut aliquando per sedentem Deum Patrem intelligat, aliquando Deum Filium, Patrem quippe ibi sessorem intelligi vult, ubi dicit: vidi in dextera sedentis librum apertum, dexteram scilicet sedentis in throno Filium appellans, per quem facta sunt omnia, ipsum vero seden tem Deum Patrem intelligens. Ific autem per seđentem debemus intelligere Dominum Jesum Christum, sicut sequentia verba aperte docebunt. Superius legimus quod viderit ambulantem similem Filio hominis in medio septem candelabrórum aureorum, ħie autem dicitur quod viderit eum sedentem. Ambulat itaque Dominus in medio electorum suorum, quando dona gratiæ suæ illis diffundit, sedet vero quando singulorum merita dijudicat. De quo subditur:

D

Et qui sedebat similis erat aspectui tapidis jaspidis et sardinis. Id est, vultus et facies ejus similis érat

pitiatio consistit Unde angeli in ejus nativitate pacem annuntiaverunt, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11). Et ipse ascendensad Patrem, dicit discipulis suis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. xiv). Unde irin si additur una littera in Græco, id est, i, ut irinidicatur, hoc ipsum sonat, quia elprvn, pax dicitur. Iris itaque erat in circuitu sedis, quia ipse est corona et protectio sanctorum suorum. Nam et in arcu duo sunt principales colores viridis scilicet, id est aquosus, et rubeus. In quibus nimirum designatur aperte aqua baptismatis et sanguis redemptionis, vel gratia Spiritus sancti. Per hæc enim duo ab omnibus emundamur peccatis. De quibus duobus mysteriis tota Ecclesia cingitur, et per hæc in novitatem gratiæ Dei renovatur. Vel per hos duos colores possumus intelligere duo judicia: unum quod factum est per aquam atque aliud quod faciendum est per ignem. Sive per nubem imbriferam possumus intelligere sanctos, qui pluunt verbis, coruscant miraculis, et claritate superni luminis irradiati et illustrati piissimis supplicationibus pro nobis justitiam conditoris ad pietatem inflectunt, sicut Moyses, qui intercedens pro populo Israel, dicebat: Aut dimitte eis hoc peccatum, aut dele me de libro tuo (Exod. xxxII). Quod autem sequitur : Similis visioni smaragdinæ, quia smaragdus lapis est viridis coloris, per hune lapidem sicut et supra per jaspidem divinitas Filii Dei exprimitur, per quem tota Ecclesia mundatur et gubernatur.

:

aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Per lapidem A quia videlicet in Christo omnis nostra salus et projaspidem, qui utique viridem colorem habet, debemus intelligere claritatem divinitatis Dei Filii, in cujus contemplatione constat satietas et summa refectio omnium sanctorum. Unde est illud : Per me si quis introierit, salvabitur, et pascua inveniet (Joan. x). Hæc enim erit remuneratio electorum, scilicet Dei vultus, in cujus visione satiabuntur omnibus modis. Unde est Oves meæ vocem meam audient, et ego vitam æternam do cis (Ibid.). Sardinis autem lapis terræ rubræ similitudinem habet, et idcirco per eum humanitas Filii Dei signatur, quæ rubore sanguinis perfusa est tempore passionis, unde et angeli interrogantes aiunt:Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? (Isa. LXII.) Qui itaque habet virorem in divinitatis claritate, habet etiam ruborem in humanitate, per quam et Adam, qui rubra testa interpretatur, ad cœlestia revocavit. Aliud est enim quod viret, et aliud quod rubet. Sed hoc tantum non duo, sed unus, quia unus homo et Deus ex duabus constat naturis. Perfectus enim Deus, perfectus est et homo, et ideo quod in eo viret, potentiæ est, quod rubet misericordiæ. Et qui ex eo quod viret, nos creavit : ex eo quod rubet, nos redemit. Possumus et per hos lapides Ecclesiam intelligere, quæ virorem jaspidis habet in contemplatione Dei manens, atque ideo jam hujus mundi prospera pro nihilo deputat, dum pascuis æternæ viriditatis inhæret. Cui in Canticis canticorum dicitur : Quæ habitas in hortis,amici auscultant te, fac me audire vocem tuam (Cant. VIII). Habet quoque et sardium, qui lapis, ut diximus, rubrum habet colorem, quoniam electi ne divina extollantur visione, fragilitate humanitatis monentur. Unde et Danieli vel Ezechieli divina mysteria contuentibus angelus dicit, Filii hominis, ac si eis diceret: Et claritatem supernæ gratiæ aspicitis, tamen memores estote quia homines estis, et de propagine hominis peccatoris descendistis, ideoque ex humana infirmitate rubra terra estis. Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. Ips Græce, Latine dicitur arcus. Arcus autem in die pluviæ paret, et est signum propitiationis, dicente Domino tempore diluvii ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus, et recordabor fæderis mei (Gen. 1x). Quid itaque per arcum debemus intelligere, nisi Dominum Jesum Christum ? Quod certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Nam ingreditur radius solis in nubem imbriferam, et sic formatus est arcus, quod utique valde Christo congruit. Ipse est enim sol per divinitatem, de quo scriptum est: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiæ. Radius istius solis, id est claritas lucis æternæ ingressa est nubem, quando in utero virginis accepit carnem. De hac quippe nube per prophetam dicitur: Ecce Dominus ascendit super nubem levem et ingredietur Egyptum (Isa. xix). Quæ nubes, id est, caro Domini, recte imbrifera dicitur, propter multitudinem scilicet doctrinarum. Est autem arcus signum propitiationis,

Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor,et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. Dominus in Evangelio duodecim tantum thronos, super quos duodecim testatur sessuros in judicio apostolos dicens:Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX), quare ergo Joannes viginti quatuor commemorat? Nimirum propter geminum Testamentum, Vetus scilicet et Novum. Dicuntur itaque duodecim propter dignitatem apostolicam. Dicuntur et viginti quatuor propter Patres utriusque Testamenti, qui cum Domino venturi sunt ad judicium. Nam et in duodecim tribubus Israel omnes gentes intelliguntur. In duodecim apostolis D omnes perfecti, qui exemplum apostolorum in præsenti vita sunt secuti, sicut in Petro cæteri apostoli et prædicatores acceperunt claves regni coelorum. Est quoque unus thronus, sicut supra legimus, id est una judiciaria potestas: sunt et viginti quatuor, propter numerum prophetarum, et apostolorum cæterorumque fidelium, Ipsi quippe erunt sedes in quorum cordibus Deus sedebit, ipsi et sedebunt, quia et alios judicabunt. Unde et Psalmista: Illic sederunt sedes in judicio (Psal. cxx1). De quibus adhuc subditur : Circumamicti vestimentis albis. Hoc enim non solum ad apostolos pertinet, sed et generaliter ad omnes qui vestimenta baptismatis inviolata a capitalibus criminibus custodiunt. Baptizati enim Christum sunt

« PoprzedniaDalej »