Obrazy na stronie
PDF
ePub

strorum, quia factus mediator noster abstulit peccata A quo totum corpus subministratur, id est multitudo nostra quæ quasi in medio erant quando nos sepa- sanctorum angelorum et multitudo hominum aurabant a Deo. gmentatur. Et construitur per nexus, id est copulationes et connexiones et conjunctiones, crescitque sive augetur in augmentum Dei. Sicut ergo corpus construitur ex multis membris multisque compagibus, ita ex multis gentibus, multisque provinciis ac multis generibus hominum augmentatur et crescit, quando quotidie numerus fidelium crescit.

Exspolians principatus, id est dæmoniacas potestates exspoliavit animabus hominum mortuorum, et potestatem de hoc mundo auferendo, et potestates traduxit, id est superavit cum fiducia, palam triumphans illos in semetipso, quia per se vixit innocenter, et palam est crucifixus. Triumphans, devincens, superans in semetipso iisdem modis quibus diximus. Nemo ergo vos judicet, id est nullius judicium attendatis in hac parte ut abstineatis ab his quæ Deus mandavit. Nam non quod intrat in os, coinquinat hominem (Matth. xv). In cibo aut in potu, aut in parte diei festi, dicentes alios dies festos esse. Dies ducunt et sabbata observant quiescendo a vitiis, et

transeundo de vitiis ad virtutes.

Si mortui estis cum Christo, subaudis tempore baptismatis, ab elementis hujus mundi, id est erroribus pompisque, quid adhuc tanquam viventes in mundo, subaudis in mundo, decernitis, id est cur discretionem facitis inter cibos. Aliter : Si mortui estis ab elementis hujus mundi: elementa mundi sunt omnia B corporalia et visibilia et transitoria. Quando vero gentiles Deum ignoraverunt, elementis mundi servierunt quia illis serviebant et ea adorabant. Venientes autem ad fidem mortui sunt elementis hujus mundi, id est erroribus et superstitionibus, sive variis et vanis culturis, abrenuntiantes diabolo et omnibus pompis ejus atque erroribus ejus. Possumus autem et per elementa mundi intelligere legem quæ præcipiebat discretionem facere inter pecus et pecus, et inter cibos et cibos. Sed postquam Dominus dixit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem (Matth. xv), statim omnis illa discretio cessavit. Unde dicit Apostolus tam Judæis quam gentibus : Si mortui estis cum Christo ab elementis, id est erroribus atque pompis et vanis religionibus tempore C baptismatis, quid adhuc discretionem facitis ciborum, cum Deus omnia munda esse dixerit?

Quæ sunt umbra futurorum, subaudis omnia superius dicta de cibo et potu, quæ in lege habentur, umbræ sunt aliarum rerum quæ in Christo et in Ecclesia completa sunt, et complentur. Corpus autem Christi, id est veritas et corpus illarum rerum vel umbrarum, Christus est et Ecclesia. Erant enim Judæi qui voluerunt simul observare legem et Evangelium, et ipsi suadebant Colossensibus similia agere, hoc est, in circumcisione, in celebratione festivitatum legalium. Dicebant enim : Estis baptizati, debetis circumcidi, communicastis jam corpori et sanguini Domini, debetis sacrificia legalia offerre, comedere debetis quæ lex præcipit, et abstinere ab his quæ prohibet et si ceciderit mus in puteum, non debetis bibere. Sed ut ab illis non seducerentur, scribebat Apostolus eis talia, quia in Domini adventu omnia mundata sunt, et cessavit lex in mysteriis. Nemno vos seducat, vel separet a fide, volens, subaudis vos, in humilitate, subaudis sensus decipere. Humilis dicitur humi acclivus. Volens vos decipere in humilitate, id est humili sensu et humili doctrina quæ utilitatem non habet, sicut est in differentia ciborum et de observatione. Et religione angelorum, id est in cultura angelorum. Erant philosophi gentium et aliqui Judæorum qui dicebant: Sicut sunt quatuor elementa, ita sunt quatuor angeli, qui præsunt singulis elementis. Hi ergo dicebant ad illos qui crediderant volentes apparere religiosi: quia ex quatuor elementis constatis, debetis angelis illis qui præ-D sunt elementis aliquam culturam et sacrificia offerre. Sed quia nihil erat, quod dicebant, subjunxit Apostolus: Quæ non vidit, subaudis docens, ambulans, frustra, inflatus sensu carnis suæ, id est, de suo errore et mendacio ambulans inflatus. Ex hoc enim quod videbantur aliquid scire, superbiebat in mente, præferens humilitatem in vultu. Vel, sicut alia editio habet, quæ non vidit inculcans, id est replicans frustra. Licet enim illam religionem falsam vidissent a quibusdam celebrari, tamen ipsos angelos non viderunt, neque ea quæ docebant.

Et non tenens caput, id est non adhærens capiti, id est Christo, qui est caput omnium sanctorum. Ex

Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contractaveritis. Hæc vox illorum est qui dicebant : Ne tetigeritis, ne contrectaveritis mortuum, neque scabellum ubi sedit mulier menstruata, quia immundi eritis, neque gustaveritis carnem suillam neque leporinam, quia immunda est, et cætera talia.

Quæ omnia, subaudis quæ lex concedit seu prohibet, sunt in interitum ipso usu, id est ipsa consuetudine edendi in interitum sui vadunt, quia in stercus rediguntur omnia statim ut comesta fuerint. Qua sunt quidem rationem habentia sapientiæ, subaudis mundanæ, secundum præcepta et doctrina hominum, id est secundum traditionem Scribarum et Pharisæorum, et secundum illos qui causa infirmitatis nolunt ea comedere, dicentes: Nolo comedere carnem suillam quia melancholicus sum, neque anguillam. Sed ista sapientia non secundum Deum, quia non pertinet ad religionem in superstitione et humilitate, subaudis quæ est etiam in superstitione, id est vana religione et superfluo timore: hoc est enim superstitio, subaudis humilis sensus. Superfluus timor est vana religio atque humilis sensus, ea nolle comedere, et dicere immunda, quæ Deus sanctificavit nisi causa abstinentiæ aliquis se ab his observet, sicut et a vino. Quæ sunt etiam non ad parcendum corpori, id est non ad conservandam sanitatem corporis quia dum non vult comedere quæ habet

et appetit quod non habet, dicens: Noli comedere A ita et ille servit diabolo, qui bona omnipotentis Dei hoc, quia immundum est, sed si haberem carnem arietinam, illam comederem, infirmatur et debilitatur qui talibus escis sustentatur. Quæ sunt etiam, non in honore aliquo, sed ad saturitatem carnis, id est nullum majorem honorem præstat aries corpori quam lepus præstaret, si eum comederet, tantummodo ut venter repleatur.

CAPUT III.

Fratres si consurrexistis cum Christo, id est de morte ad vitam tempore baptismatis, quæ sursum sunt sapite, id est gaudia patriæ cœlestis. Christus est sursum habitans in plenitudine paternæ majesta tis, et ubi est, illuc debemus anhelare: et quæ sursum sunt sapere, id est perpendere et intelligere, et in his animum ponere, non in his quæ supra terram sunt transitoria.

Mortui enim estis. Mortui estis peccato tempore baptismatis, sicut paulo supra diximus, et vita vestra, id est beatitudo, abscondita est cum Christo in Deo. Vita enim vestra et beatitudo Christus est, sicut ipse dixit: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvII). Ideo ubi ille est, ibi est vita et beatitudo nostra abscondita, non ut nobis denegetur vel occultetur, sed ut potius conservetur nobis ad salutem.

Cum Christus apparuerit vila vestra, subaudis in judicio gloriosus et fulgidus, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, gloriosi et fulgidi, sicut ipse promisit.

Mortificate ergo membra vestra, id est malos usus membrorum. In Epistola ad Corinthios multitudinem peccatorum appellat Apostolus, corpus, dicens ita ut destruatur corpus peccati (Rom. vI). Sicut enim multa membra faciunt unum corpus, ita multa peccata faciunt unum corpus, id est unam summam; et est sensus: Mortificate membra, id est malos usus membrorum, et malam consuetudinem peccandi per efficientem, id quod efficitur, ostendens. Neque præcipit ut mortificemus gladio materiali corpus nostrum et membranostra, sed peccata. Tunc enim mortificamus membra nostra, cum desistimus peccare: et quod peccata in nobis mortificamus, quasi tot membra occidimus, quæ sunt super terram, id est quandiu estis in mundo. Fornicationem. Fornicarii sunt cum puellis liberis, aut cum jumento, aut aliquid tale. Adulterare vero est, alterius torum violare, id est cum alterius uxore, aut cum Deo sacrata, quæ Dei uxor est. Libidinem. Omnis incontinentia libido appellatur. Concu piscentiam malam. Ideo dicit concupiscentiam malam quia est et concupiscentia bona de qua dicitur: Fili, concupisce sapientiam, serva mandatum; et : Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Concupiscentia mala est, appetere mala. Et avaritiam quæ est simulacrorum servitus. Quomodo est simulacrorum servitus, avaritia? Ideo, quia sicut ille servit diabolo, qui omnipotentis Dei culturam et religionem, quæ illi soli convenit, et singulare nomen ut Deus vocetur, quantum in se est, illi aufert, et dæmonibus impendit,

communia, quæ omnibus hominibus communiter data sunt, in proprios usurpat usus. Recte etiam avaritia idololatriæ comparatur, quia dum metallis, auri et argenti, de quibus simulacra fiunt, homines immoderate serviunt, aurum pro Deo venerantur (Exod. xx): quia servi sunt divitiarum. Vel tertio modo avaritiam idololatria comparavit, ut nihil scelestius demonstraret. Radix enim malorum est avaritia, ideoque monet illam omni ratione fugiendam.

Propter quæ facinora, id est superius dicta, venit ira Dei super filios qui perierunt in diluvio et in Sodoma aliisque civitatibus, et super filios incredulitatis, id est super illa sexcenta millia quæ in deserto B mortua sunt, incredulitatem cordis habentes, in quibus, subaudis peccatis, et vos ambulastis aliquando cum viveritis, peccato ante fidem, et essetis mortui Deo, sed nunc jam non ambulatis :

Nunc autem deponite et vos omnia, subaudis superius dicta, vel ea quæ sequuntur: iram, quia ira viri, justitiam Dei non operatur; indignationem, id est nolite indignari minoribus, si reprehendimini ab illis Malitiam. Malitia est mala voluntas. Blasphemiam, id est derisionem in Deum et proximum; turpem sermonem, id est otiosum verbum vel joculare de ore vestro, subaudis deponite.

Nolite mentiri invicem : Omne mendacium à diabolo est: quia ipse mendax est, et pater ejus, ideoque filii veritatis veritatem debent loqui cum proxiC mis, exspoliantes vos veterem hominem. Veterem hominem appellat hic Veteris hominis conversationem et vitam. Quæ est conversatio veteris hominis? infidelitas, inobedientia, concupiscentia mala, rapina, adulterium, homicidium, et cætera talia. Quousque ergo renovetur in baptismate regenerationis: semper in vetustate erit, quia originalibus peccatis et actualibus tenetur obnoxius. Sed debet baptizari et induere novum hominem, id est novam mentem, et novam novi hominis conversationem. Quæ est conversatio novi hominis? Virtutes sectari, et omnia bona in se habere. Et ne putaremus quod hominem exteriorem præciperet renovari ad alicujus rei similitudinem, subjunxit : Eum hominem, inquit, præcipio renovari, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum, id est hominem interiorem anima et mens quæ ad imaginem Dei facta est, sancta, justa et rationabilis et immortalitas. Homo autem exterior, id est corpus, non est ad imaginem Dei factus, quia Deus spiritus est. Duæ autem sunt renovationes, una momentanea, quæ fit in baptismate, altera quæ fit quotidie, quando pro studium legendi Scripturas sacras ea studet intelligere de Deo, quæ antea ignorabat, ex quo quotidie mens renovatur. Potest fieri etiam tertia renovatio post lapsum per pœnitentiam, in agnitionem, id est ad cognitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum, quia homo ad imaginem Dei factus est.

Ubi non est gentilis et Judæus. Ubi, id est in A in omni sapientia, in omni doctrina Evangelii,et in mente hominis ubi est imago Dei, non præjudicatur fide sanctæ Trinitatis, docentes et commonentes vosapud Deum sexus vel conditio, aut genus, aut pro- metipsos. Vos qui sapientiores estis, docete alios et vincia, id est nulla distantia est hominum apud commonete, atque exhortamini vos invicem, in Deum, quia in anima non est sexus, nisi tantum- psalmis, subaudis Davidicis, et hymnis, trium pueromodo sola bona conversatio cum fide recta requiri- rum et sanctorum, in gratia cantantes, id est semper tur: Barbarus el Scytha.Plus est nobis Scytha alie- reddite Deo gratias, ita ut quod ore canitis, corde nus quam barbarus. Barbarus siquidem nobis potest intelligatis, et mens concordet voci. esse quilibet cujus linguam ignoramus: Scytha autem dicitur a Scythia provincia, quæ est remota ad septentrionem, fulgoribus rigens, moribus barbara, sed omnia et in omnibus Christus. Ideo non est ulla differentia, quia omnia, subaudis genera hominum fidelium, Christum habent caput, et in omnibus illis est Christus.

Omne quodcunque facitis in verbo, id est in doctrina, aut in opere, subaudis aliquo, in nomine Domini nostri Jesu Christi, in omnibus semper dicite: Deus in adjutorium meum intende (Psal. LXIX), et semper nomen Domini invocate; gratias agentes Deo et Patri per ipsum, id est per Christum : quia ipse est mediator noster et in fide ejus salvamur. Sancti dilecti unum est. Viscera misericordiæ, id B ́ Mulieres, subditæ estole viris, sicut oportet, in Doest misericordem voluntatem. Viscera dicuntur filii. mino. Mulier, propter culpam, subdita est viro,sicut Viscus etiam significat singulariter promptissimam oportet, in Domino,sicut præcipit Dominus in Geneet bonam voluntatem ; benignitatem, id est magnam si: Sub viri potestate eris,et ipse dominabitur tui (Gen. et bonam voluntatem; modestiam, id est mansuetu- III). In primordio siquidem fidei erant multæ muliedinem; patientiam, subaudis in tolerandis adversis. res, quæ se causa religionis abstinebant a consortio Supportantes invicem. Supportare nos præcipit maritorum, quas modo alloquitur Apostolus speciaApostolus invicem secundum illud: Alter alterius liter, ne propterea quia a coitu virorum se abstineonera portate. Verbi gratia: Ille qui continens est, bant,'resisterent viris, rebellarent, sive repugnarent. et est sine uxore et filiis, et abundat divitiis bonis- Sicut enim sancta Ecclesia subjecta est sponso et que temporalibus, debet illum qui incontinens est et viro suo Christo, ita debet esse unaquæque mulier. habet uxorem et filios, sustentare si necessitas fue- Erant etiam multi viri, qui similiter abstinebant a rit. Sic de cæteris necessitatibus intelligendum imi- coitu vel qui cum aliis mulieribus coibant, et verbetando cervos, qui transeuntes per aliquod fretum ad rabant uxores suas, ne illæ similiter cum aliis ageinsulam, aut ultra fluvium, sustentantur et suppor-rent, nec aliquid auderent murmurare contra eos, tantur ad invicem, mentum ponens sequens super clunes prioris, et lassato qui prior incedebat, dat locum ut transeat, et ipse ponat iterum mentum super clunes ultimi ; et donantes, id est indulgentes, si quis adversus aliquem habet quærelam,id est veram causationem. Verbi gratia: Abstulit mihi aliquis equum meum,dum recordabor quod Dominus dixit: Si quis abstulerit quæ tua sunt, ne repetas, debeo ei dimittere, sic de omni re et commisso. Sicut Dominus donavit vobis, ita et vos. Sicut Christus qui cum non haberet quod ei dimitteretur, dimisit nobis omnia peccata in baptismate, ita et nos dimittamus proximo in nos peccanti, qui habemus quod nobis dimittatur et a Deo et a proximo,

C

quos similiter alloquitur.

Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas, id est si sustinetis ad tempus a coitu causa religionis vel quia cum aliis concubitis, nolite eas propterea ad amaritudinem provocare. Sed quæstio hic oritur, quare Apostolus uxorem diligendam prædicet: cum Dominus dicat:Qui...non odit.....uxorem., non potest meus esse discipulus ? (Luc. XIV). Quæ hoc modo solvitur, ut quantum nobis pater et mater, frater atque uxor per cognationem carnis proximi sunt, diligamus eos, et in quantum nobis adversarios in via Dei cognoscimus esse, odiendo malum eorum, et fugiendo nesciamus.

Filii, obedite parentibus, id est patri et matri, Super omnia autem hæc superius dicta, charitatem per omnia, subaudis quæ Deo placent. Si autem habete, quod est vinculum perfectionis. Vinculum D præceperint vobis homicidium, furtum, rapinam, enim perfectionis est charitas, quia per illam omnia bona ligantur ne pereant; sic homo pro dilectione Dei et proximi omnia agit: unde dicitur dilectio, quia duo homines ligat, vel hominem et Deum; in qua, subaudis pace vel charitate, vocati estis in uno corpore, ut unum corpus Christi sitis, et grati estote, id est gratiosi estote et accepti tam Deo quam hominibus.

Et verbum Christi, id est evangelica doctrina, habet in vobis, id est in corde, ore, et opere vestro, et pax Christi exsultet, ita etiam vos, in quantum humana fragilitas potest servare, sine peccati macula manentes, ut habeatis in vobis Spiritum sanctum,

aut aliquid tale perpetrare, nolite obedire illis. Hoc enim placitum est in Domino, subaudis ut obediatis eis. Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant, id est ut non exasperati a vobis fiant iracundi, id est leves ad irascendum, sed vestro exemplo discant esse patientes.

Servi, obedite dominis per omnia, subaudis quæ Deo non displicent. Servi non sunt per naturam, sed per culpam et propter peccatum, sicut Chanaan, filius Cham. Propter peccatum enim venit captivitas et per captivitatem servitus. Unde illi qui servaban tur ab hostibus, a servando dicti sunt servi, et man

cipia quasi manu capta, quia manibus capiebantur; A vendo et recte loquendo lucrantes. Tempus enim non ad oculum servientes. Ille ad oculum servit,qui sibi redimit, qui suam utilitatem in illo operatur. aliud in secreto agit, et in præsentia Domini servitium explet quolibet modo: absente autem illo,non curat de utilitate illius: sed in simplicitate cordis, id est non duplici animo, neque mala voluntate, sicut Domino, et non hominibus.Servus qui pro Dei amore Domino carnaliter servit, sperans se inde mercedem recepturum a Deo, illud servitium non homini, sed Deo impendit : ideoque mercedem licet ab illo non recipiat præsentem, tamen non debet se a servitio subtrahere; retributionem æternæ hæreditatis, id est æternam retributionem. Domino Christo servite, licet hominibus temporale servitium exhibeatis, tamen pro amore Christi illud implete.

Qui enim injuriam facit, id est si Dominus injuste affligit servum et non reddit ei dignam mercedem, damnationem inde suscipiet. Et si servus fuerit furtivus et de servitio Domini se in aliquo subtraxerit, etiam inde damnabitur. Ne servi dicant : Nos qui servi sumus non merebimur venire ad gloriam sanctorum: dicit Apostolus: Non est personarum acceptio apud Deum, id est, si dominus male egerit, et servus bene, dominus damnabitur, et servus glorificabitur.

CAPUT IV.

B

Domini, quod justum est et æquum, servis præstate, id est nolite tenere eos ut servos, sed estote eis ut patres: quia inde appellati sunt patresfamilias quidam, quod omnes in domo sua æquali amo- C re diligebant ut filios, ita et servos.

Orationi instate vigilantes.Ille vigilat in oratione, et in gratiis, Deo reddendis, qui non cum tempore neque cum desidia illud implet, sed cum hilaritate. Si enim ab homine non potest impetrari hoc quod petitur, si cum desidia illud agitur, quanto magis ■ Deo ?

Orantes simul et pro nobis, subaudis, qui verbum vitæ administravimus, ut Deus aperiat nobis ostium verbi, id est, ut corda et sensum auditorum nostrorum aperiat, ut ea quæ loquimur, et quæ ab ore nostro emittimus, ad corda et ad sensum eorum possint intrare, et intelligant quæ docemus. Tale quid legimus in Actibus apostolorum de muliere nomine Lydia, purpuraria civitatis cujus Dominus aperuit cor, ut intelligeret ea quæ a Paulo dicebantur. Aliter: ut aperiat nobis ostium sermonis,id est sensus et intelligentiam divinorum eloquiorum, ut prompti simus ad loquendum mysteria incarnationis Christi et divinitatis, propter quod,.subaudis Evangelium, ita ut oportet me loqui, id est ut sciam cui et quid et quando, vel quantum debeam loqui.

In sapientia ambulate ad eos, id est in fide sanctæ Trinitatis, ubi est omnis sapientia, et bona conversatione ibi vivite et conversamini ad eos qui foris sunt, id est ad paganos, hæreticos, et falsos Christianos, ut non possint vos reprehendere, redimentes tempus, id est vestrum facientes, et vobis bene vi

Sermo vester semper in gratia sale sit conditus,id est, ut semper gratiam et utilitatem præstet auditoribus, et gratiosus sit omnibus; et sicut sal condimentum præstat omnibus escis,ita et ille cunctorum mentes condiat, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere, id est quomodo hæretico,quomodo Christiano, ut si vos interrogaverit hæreticus, quomodo respondeatis, vos credere in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et his tribus trinitatem habere in personis, et unitatem in substantia et Dominum Jesum Christum, verum Deum et verum hominem esse: similiter et Christiano est respondendum.

Quæ circa me sunt vincula, carcerque, omnia nota faciet vobis Tychicus. Iste prædicator erat Colossensium, charissimus, subaudis in fide,quia unius fidei sumus, minister, subaudis Evangelii prædicatione et conversus in labore, quia simul laboramus in prædicatione et consolentur consolatione corda vestra, id est suo adventu et meo exemplo, ut non deficiatis in fide, sed potius consolidemini, ut si necessitas fuerit, talia sustinere possitis, qualia et ego sustineo cum Onesimo charissimo. Hic ostenditur Philomenem Colossensem fuisse dominum Onesimi et ipsum Onesinum; nota faciet vobis, subaudis Tychicus et Onesimus.

Salutat vos Aristarchus. Aristarchus discipulus fuit beati Pauli et comes in prædicatione, concaptivus meus, id est qui in vinculis tenetur sicut et ego pro Christi nomine, et Marcus. Iste est pro quo dissensio facta est inter Paulum et Barnabam, sicut in Actis apostolorum legitur qui recessit a beato Paulo de quodam conflictu, quem habuit cum persecutoribus et ut quidam dicunt, ipse scripsit Evangelium, quia licet cum beato Paulo fuisset, fuit et cum beato Petro. Consobrinus Barnabæ. Consobrini dicuntur quasi sororii, quia de singulis sororibus nascuntur. Ideo dicit consobrinum illum esse, ut majoris honoris haberetur apud illos propter Barnabam, et nisi dixisset, suscipite illum,nequaquam auderent suscipere illum : quia jam audierant illum ab eo discessisse. Emendatus et correctus iterum sociatus est ei, de quo, subaudis Marco, mandata D accepistis, id est scriptum, quia jam redeunt ad nos. Hi soli sunt superius memorati, qui sunt ex circumcisione, id est ex Judæis.

Ipsi sunt auditores mei in regno Dei, hoc est in prædicatione Evangelii, quod observatores suos perducit ad regnum Dei. Ut stetis perfecti, subaudis in fide, et pleni bonis operibus.

Qui sunt Laodiciæ, quæ est civitas Græciæ, Hierapolis est civitas Græciæ.

Salutat vos Lucas medicus. Iste est Lucas qui Evangelium scripsit, et Actus apostolorum ; qui fuit genere Syrus; et Demas. Hic ad tempus discessit ab illo, sed emendatus rediit.

Salutate fratres qui sunt Laodicia. Salutare est sa

J

[blocks in formation]

Macedonia provincia est Græcorum in qua est civitas metropolis Thessalonica, quæ postquam a Paulo apostolo fidem percepit, licet multa pericula sustinuissent a suis civibus non credentibus et a pseudoapostolis voluissent seduci, nullo modo tamen a veritate fidei recesserunt. Hos collaudat Apostolus, scribens eis Athenis per Timotheum, etc..

CAPUT PRIMUM.

Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiæ Thessalonicensium salutem. Nomen suum suorumque ponit in exordio epistolæ ob causas in aliis epistolis memoratas. Generaliter omni Ecclesiæ scribit, quia forsitan tunc temporis non habebant episcopum sibi ordinatum. Licet apud Judæos nomen Synagogæ et Ecclesiæ habebatur in usu, sicut legitur in libro Regum quia benedixit Salomon omni Ecclesiæ Israel, tamen apostoli maluerunt in suis epistolis Ecclesiæ nomen inserere quam Synagogæ, propter interpre tationem nominum. Ecclesia namque interpretatur convocatio, quæ non potest fieri nisi ex rationabili creatura Synagoga autem, quæ interpretatur congregatio, potest consistere ex irrationabili et inanimata, sicut congregatur grex ovium, congregantur lapides. Et ut ipsos ostenderet gentiles credentes amplius esse rationabiles quam Judæos infideles, qui hoc nomine Ecclesiæ maxime utuntur.

B num dantur, et exspectationem adventus Domini ad judicium. Ante Deum, id est coram Deo Patre: quia in præsentia et in conspectu Dei Patris judica

C

bit Filius mundum.

Scientes autem, subaudis sumus, electionem vestram, qua a Deo estis electi ante constitutionem mundi,quia Evangelium nostrum non fuit in sermone sive in verbo, tantum, sed in virtute et in Spiritu sancto, id est in virtute miraculorum, quæ per Spiritum sanctum operati sumus, et in plenitudine multa doctrinæ et bonorum operum. Scitis quales fuerimus in vobis, id est humiles fuimus, propter vos, ut vos potuissemus Deo lucrari, et facti estis imilatores nostri et Domini, quia qualia sustinuit Dominus, et nos propinquis nostris Judæis, talia et vos sustinuistis patienter, excipientes verbum fidei et doctrinæ in tribulatione multa cum gaudio Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus, qui erat in vobis, faciebat vos gaudere inter tormenta persecutionum ita ut facti sitis forma et exemplum fidei et doctrinæ omnibus credentibus in Achaia et Macedonia duabus provinciis.

A vobis enim diffamatus est sermo Dei. Diffamatio maxime pro vituperatione ponitur et in contrariam partem. Sed Apostolus non curans de proprietate verborum, cum debuit dicere, a vobis manifestatus et divulgatus est sermo Dei, dixit diffamatus. Non est necesse quidquam loqui vobis, subaudis, Gratias agimus Deo, id est laudes referimus illi, quia vos estis Dei prædicatores effecti. In omni loco, semper pro omnibus vobis. Et non solum pro Thes-D subaudis vobis vicino, etc. salonicensibus, sed et pro omnibus qui prædicationem eorum receperunt,

Memores operis fidei vestræ. Duo conjungit, opus et fidem, quæ perfectum hominem reddunt. Fides namque bonis operibus adornata placet Deo: quæ vero sine operibus est, mortua et inanis est. Et sustinentiæ spei Domini nostri. Sustinentia est exspectatio. Unde dicimus in Psalmis (Psal. xxiv): Elenim qui te sustinent, id est qui te exspectant, non confundentur. Sustinentiam spei Domini nostri appellat exspectationem futurorum honorum, quæ per Domi

CAPUT II.

Exhortatio nostra, id est doctrina nostra, non fuit de errore, id est de mendacio, neque de immunditia, quia non fuimus luxuriosi, neque in dolo, id est fraude, astutia ; nec in hypocrisi,id est simulatione, ut vos exspoliaremus.

Ita loquimur, non quasi hominibus, subaudis malis, placentes: ille quærit hominibus placere, qui adulatur et favet aliorum peccatis, sed apostoli non hoc faciebant alicui, sed publice increpabant.

« PoprzedniaDalej »