Obrazy na stronie
PDF
ePub

beatus Hieronymus, quia neque in Veteri Testa- Apterea, inquiens, quia dies mali sunt, in quibus mento, neque in Evangelio iste versiculus inveniri multa mala fiunt, nolite fieri imprudentes, sive non potest, nisi tantummodo in isto loco, nisi et ab hoc considerantes, sed estote intelligentes quæ sit volunloco exempli causa sit alibi positus a doctoribus. tas Dei, id est quid placeat Deo, et in quibus operiSic cum dictaret Apostolus hanc Epistolam, subito bus voluntas Dei impleatur. Spiritus per eum locutus est hoc, sicut et alia Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed multa, ideoque ait: Propter quod, id est quia omne impleamini Spiritu sancto. Per luxuriam debemus quod manifestatur per confessionem, jam incipit intelligere omnia vitia quæ per ebrietatem solent lumen esse, dicit Spiritus sanctus, subaudis per me. evenire, quia, ut quidam doctor dicit, ebrietas nulSurge, qui dormis et exsurge a mortuis, et illumi- lum vitium excusat. Sed notandum quia sicut illi nabit te Christus. Dormire dicitur et mortuus esse qui replentur vino, replentur inverecundia, impaqui in peccato jacet, quia anima quæ peccaverit tientia, luxuria, impudicitia, superbia, cæterisque ipsa morietur. Surge de vitiis ad virtutes, qui dor- vitiis: ita illi qui replentur Spiritu sancto, remis modo in peccatis, exsurge a mortuis ad vitam, plentur castitate, humilitate, mansuetudine, cætede peccato ad bona opera, et præbebit tibi Christus risque virtutibus, loquentes vobismetipsis in psalmis lumen fidei et cognitionis suæ, lumenque bonæ ope- B et hymnis et canticis spiritualibus. Nobismetipsis in Bet

rationis.

psalmis loquimur, quando alternatim canimus psalFratres, videle quomodo caute ambuletis,non quasi mos. Psalmi dicuntur a psallendo, qui in psalmis, insipientes, sed ut sapientes. Alloquitur Apostolus id est in psalterio inveniuntur. Hymnus Græce, LaEphesios, et in illis omnes homines, hortaturque tine eloquio sonat laus Dei. Hymnus autem si com. ut caute et considerate vivant sicut sapientes, et non ponitur et non cantatur, non est hymnus : si composicut insipientes. Fratres autem illos vocat in fide nitur et cantatur, sed non in laudem Dei, non est et in societate dilectionis, quia unum Patrem omni- hymnus. Hymnos autem Latinos, Ambrosius et Hipotentem Deum omnes habemus : non per naturam larius, clarissimi viri, composuerunt præcipue. Bene sed per adoptionem. Videte, fratres, id est conside- autem, cum dixit canticis, subjunxit spiritualibus, rate quomodo caute ambuletis et ordinate vivatis et quia sunt cantica quæ non sunt spiritalia neque in conversamini in medio nationis pravæ et perversæ, laudem Dei cantantur, sicut sunt cantica sæcularium non quasi insipientes, id est infideles qui non habent hominum. Cantica autem spiritalia sunt quæ composapientiam veram in se Christum habitantem, sed suerunt prophetæ afflati Spiritu sancto et repleti,ut ut sapientes fideles qui sapientiam substantialem in sunt cantica Moysi et Annæ et Debboræ, et Isaiæ, et vobis habetis. Quanta enim distantia est inter lumen C Ezechiæ, cæterorumque prophetarum. Hoc vero et tenebras, inter fidelem et infidelem, tanta diffe- distat inter canticum et psalmum, quia canticum ore rentia est inter sapientem et insipientem, quia lu- solummodo profertur et decantatur; psalmus autem, men et sapientia non potest esse in eo, nisi fidem addito quodam instrumento musicæ artis,id est psalomnipotentis Dei habeat. terio. Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Ideo dixit in cordibus vestris, quia multi sunt qui cantant ore, quorum mens non concordat voci, et qui magis attendunt ad sonoritatem vocis,ut auditoribus placeant, quam considerent mente quid dicunt. Illi vero cantant in corde, quorum mens concordat voci, juxta illud beati Benedicti : Sic stemus ad psallendum, ut inens nostra concordet voci nostræ, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christo Deo et Patri. Pro omnibus beneficiis nobis a Deo datis, vel pro omnibus prosperis et adversis debemus gratias agere Deo Patri, qui omnibus creaturis est Deus Pater, id est creator et factor. Et quomodo? In nomine Domini nostri Jesu Christi, dicentes ei : Gratias tibi referimus, Domine, sancte Pater, qui nos per Filium tuum fecisti et redemisti, et viam patriæ cœlestis aperuisti. Et ideo in nomine Domini nostri Jesu Christi gratias referre debemus Deo et Patri, quia per illum qui mediator est noster, preces et sacrificia offerimus nostra, et transmittimus ad Deum Patrem, dicentes: Suscipe, Domine, preces populi tui per Dominum nostrum Jesum Christum.

Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Quomodo tempus malum: quod secundum dispositionem Dei semper volvitur mensibus, diebus et noctibus, horis, momentisque currentibus? Sicut enim dicitur mala esse domus, quæ malos habitatores habet ita dicuntur mali dies, in quibus mala fiunt a malis hominibus. Quid est quod dicit, redimentes tempus? Id est, vestrum illud facite ; verbi gratia : alii vendunt illud, mala operando ad malum suum, vos redimite illud a vobis, talia opera faciendo, pro quibus remunerationem capiatis Quicunque enim D hoc facit quod sibi utile est, tempus redimit sibi et acquirit, quia suum illud facit, et in suam salutem illud occupat.

Propterea, subaudis quia dies mali sunt, nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Prudens dicitur quasi porro videns, qui a longe considerat quem finem sua opera habitura sint : et qui scit quid debeat appetere, et quid vitare; et qui considerat quæ placeant, aut quæ displiceant Deo. Econtra ille qui inconsiderate et improvide omnia agit et qui non considerat ad quem finem opera sua deducat, et quid placeat voluntati Dei, appellatur imprudens et stultus. Unde dicit Apostolus: Pro

Subjecti invicem in timore Christi. Sicut auditores et subjecti suis prælatis subditi sunt causa obedie n

tiæ et reverentiæ, sic debent etiam prælati humiliare A et solet esse rugatum, id est plicatum et duplicatum se erga subjectos, inquantum vident illos equales per loca. Est et aliud vestimentum,quod neque masibi in virtutibus et vitæ meritis: inquantum autem culam neque rugam habet, ut est linteum bene extenvident illos erigi in superbiam contra se, et vitia sum. Post resurrectionem siquidem Ecclesia sine masectari, debent officium suæ præposituræ ostendere, cula est et ruga, quia erit sine peccato, et extensa et fortiter redarguere et increpare, quod probari in contemplatione omnipotentis Dei sicut linteum. potest ex factis apostoli Petri. Qui cum vidisset Cor- Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet nelium centurionem cum omni domo sua humiliter eam, sicut et Christus Ecclesiam. Hoc dupliciter pose velle adorare, econtra ille humiliavit se illi, di- test intelligi, ut sit sensus: Sicut carnem suam odio cens: Surge, nam et ego homo sum (Act. x). Ubi au- nemo habet, sic etiam suam uxorem nemo debet tem vidit Ananiam et Saphiram a via veritatis rece- odio habere, quia de corpore ejus facta est. Aliter: dere, et vitiis subjacere, potentiam sui officii et carnem posuit hic pro uxore,quæ est ex viri corpore præposituræ ostendit, solo verbo illos interficiens sumpta. Nemo enim carnem suam odio habuit, id (Act. v). Sed ista omnia in timore Christi sunt agen- est nemo uxorem suam odio debet habere: sed debet da, id est pro amore Dei, non causa adulationis, nec illam nutrire et fovere, sicut Christus tam corporaB patrocinationis, quod quidam faciunt ut possint in-liter quam spiritualiter fovet et nutrit Ecclesiam. venire gratiam prælati, et ut liberius quæ eos delectant operentur.

Membra enim sumus corporis ejus. Sicut generaliter omnis Ecclesia corpus est Christi, ita singuli electorum membra sunt corporis ejus, id est membra Ecclesiæ. Non illius corporis membra sumus quod ipse assumpsit in utero virginali, sed membra Ecclesiæ quæ est corpus ejus. Alius est enim in Ecclesia oculus, sicut quilibet prædicator: alius auris, ut bonus auditor: alius manus, qui est eleemosynator: alius pes,qui curam infirmorum et mortuorum gerit : De carne ejus et de ossibus ejus sumus nos. Duplici intelligentia accipi potest. De carne et ossibus ejus sumus,quia sicut nos constamus ex carne et ossibus, ita et ille verum corpus habet ex carne et ossibus. Aliter in Ecclesia sunt fortes in fide, in opere, in prædicatione, qui designantur per ossa, ut fuerunt apostoli, martyres, et modo episcopi et prælati; et C sunt infirmi, qui designantur per carnem, qui indigent sustentari a fortibus, sicut caro ab ossibus. Qui fortes et infirmi sicuti membra ejus dicuntur, ita etiam recte ossa et caro illius appellantur.

Viri,diligite uxores vestras,sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Sicut Christus dilexit sponsam suam Ecclesiam, intantum ut seipsum traderet Judæis pro ea ut eam sanctificaret, id est, ut sanctam faceret per fidem suam, per baptismi sacramentum, per remissionem peccatorum, ita et vir debet uxorem suam diligere, et castam custodire, ut sit sancta et si necessitas evenerit, debet pro illa animam suam ponere. Sequitur ergo de Ecclesia, mundans eam lavacro aquæ, id est lavacro baptismatis, in verbo vitæ, id est in sanctificatione sui nominis, per quam sanctificationem accepit homo vitam æternam. Post abre nuntiationem enim diaboli, sanctificat illum sacerdos, dicens: Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et quare hoc fecit Christus? Quare mundavit,et quare quotidie mundat in lavacro baptismi per invocationem sui nominis! Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem peccati maulam aut rugam duplicitatis mente, aut aliquidhusmodi, id est aliquid vitii, sed ut sit sancta et anaculata. In præsenti quidem sæculo, una modo potet dici et esse Ecclesia gloriosa, videlicet quia reges et principes hujus sæculi habet subjectos, et continet in se diversos ordines et gradus,tamen sine macula peccati et ruga non potest esse, quia multi sunt in ea pœnitentes. Et si dixerimus quia pecca- D tum non habemus, nosipsos seducimus, et verilas in nobis non est (Joan. 1), etc. Non est homo super terram,qui faciat bonum, et non peccet (III Reg. VIII). Quapropter melius est ut referamus hæc verba ad generalem resurrectionem, quando erit gloriosa, quia fulgebit sicut sol in regno Patris sui, et erit sine macula peccati, et sine ruga duplicitatis : quia incorruptibilis erit in corpore, et incommutabilis in anima. Per hoc etiam quod dicit sine macula et ruga, ostendit etiam Ecclesiam vestimentum esse Christi, juxta quod ei Pater dicit per prophetam Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut vestimento vestieris (Isa. XLIX). Vestimentum enim quoddam solet habere maculas et quasdam notas ex aliqua tinctione,

Propter hoc,id est,propter hanc dilectionem quam debet habere vir cum uxore, relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Quantum ad litteram pertinet, ita fit: Relinquit homo patrem et matrem et conjungit se suæ uxori, et sunt duo in carne una, id est de una carne. Vel etiam relinquit in illa conjunctione concubitus, quando simul miscentur, in carne una sunt : spiritualiter autem potest referri ad Christum et ad Ecclesiam, qui propter Ecclesiæ dilectionem reliquit Deum Patrem, per hoc quod non in forma divinitatis, quæ æqualis est Patri, apparuit, sed semetipsum exinanivit, et adhæsit uxori suæ sanctæ Ecclesiæ dilectione, et carne quam assumpsit, et sunt modo duo Christus et Ecclesia in carne una : quia de una carne sunt, et Christus verus est homo, per se verum corpus hominis, et Ecclesia similiter. Hæc autem primo vates Adam de Christo et Ecclesia prophetavit.

Sacramentum hoc, subaudis quod dixi modo, magnum est. Sunt sacramenta majora, sunt et minora. Ut ergo Apostolus ostenderet tam secundum litteram, quam secundum spiritualem sensum, hæc debere intelligi, ideo subjunxit: Sacramentum sive

mysterium hoc quod ego dixi, propter quod relin- A est nobis colluctatio adversus illos solummodo, sed quit homo patrem et matrem, etc., magnum est,quia pertinet ad Christum et ad Ecclesiam : unde etiam subdit: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia, subaudis id esse completum.

CAPUT VI.

Fratres, de cætero confortamini in Dómino et in potentia virtutis ejus. Post specialia præcepta quibus admonuit Apostolus viros et mulieres, patres et filios, dominos et servos, subjunxit illis ista generalia non solum ad Ephesios, quibus mittebat hanc Epistolam, sed ad omnem sexum et ad omnem conditionem et dixit: De cætero, id est deinceps, et præter illa quæ superius diximus, fratres mei in fide et dilectione, et qui unum Deum omnipotentem habemus, confortamini in Domino, et in fide illius, et in potentia virtutis ejus. Nolite confidere in vestra fortitudine,neque in meritis vestris,neque in potentia principum hujus sæculi, sed in Domino et in potentia virtutis ejus confortamini.

Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidius diaboli. In hoc nomine quod est armatura comprehenduntur omnia vasa bellica, lorica videlicet, galea, scutum, lancea, tela, cæteraque instrumenta armorum ; spiritaliter autem quod debemus intelligere per armaturam Dei? Dominum Jesum Christum cujus protectione defenduntur omnės electi, et quam induunt, juxta quod idem Apostolus alias dixit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. 111). Tunc enim induunt electi Christum, quando virtutes quæ in Christo sunt, per adjutorium illius assumunt. Quod ergo dicit: Induite armaturam Dei, tale est ac si diceret : Induite Dominum Jesum Christum, id est omnes virtutes quas scitis in illo esse, in vobis assumite, verbi gratia: Et ille justus, verus. patiens, castus, mansuetus, appellatus est agnus, et leo, et vitulus induit vos justitiam, veritatem, patientiam, charitatem, castitatem, mansuetudinem estote agnus, id est mites leo, fortes in fide et bono opere contra diabolum estote et vitulus, mortificantes vosmetipsos cum vitiis et concupiscentiis, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Multis modis insidiatur nobis diabolus. Denique insidiatur nobis per malas suggestiones, insidiatur per vitia carnis nostræ et incentiva malarum delectationum insidiatur per ministros suos, per hæreticos videlicet et falsos fratres, atque paganos: sed contra hos omnes debemus nos viriliter pugnare, ne possimus superari. Poterat aliquis dicere: O Paule,quare præcipis nos omnem armaturam Dei induere? Ad hæc ille subjunxit, quia nobis, inquiens, non est colluctatio adversus carnem et sanyuinem,sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus. Carnem et sanguinem appellat in isto loco Apostolus omnes qui constant ex carne et sanguine a quibus plerumque, suadente diabolo, impugnantur, et dicit: Quia non

B

В

adversus dæmones qui principantur malis hominibus, et potestatem exercent super illos, regunt illos potius ad malum quam ad bonum, ipsique appellantur spiritalia, subaudis dæmonia. Nequitiæ, hoc est malitiæ,qui morantur in hoc aere, Coeli nomine appellatur aer in Scripturis sanctis, unde et aves cœli dicuntur.Qui, ut prophetæ dixerunt et ut doctores etiam nostri opinantur, ita plenus est dæmonibus et malignis spiritibus, sicuti radius solis minutissimus atomis, id est pulvisculis individuis. Contra hos ergo pugnandum est nobis potius quam contra homines constantes ex carne et sanguine, quia quidquid mali contra nos homines machinantur, ab illis suggeritur, et si superavimus illos qui sunt principes militiæ, et quorum instinctu vitia carnis nostræ contra nos sæviunt, tunc facile superare poterimus omnes ministros illius, verbi gratia, sicut superato principe, exercitus facile fugatur. Quod probari potest ex libro Judith, quo narrante, dicimus quia Holoferne principe militiæ interempto, multitudo exercituum in fugam versa est, et a Judæis facillime est superata Judith x). Sed quærendum est quomodo pugnare possumus contra dæmones, qui spiritus sunt? Nonne omnibus patet contra spiritum armis materialibus non posse pugnare, quia spiritus sunt invisibiles? Quapropter necesse est ut arma spiritalia formentur, videlicet supra memorata, et décertemus eo modo quo legimus (Gen. XXXI) luctatum esse Jacob cum angelo, orando, jejunando, vigilando, C cæterisque bonis operibus insistendo, ut sicut ille meruit ab angelo sancto benedici, cum quo luctabatur orando, ita et nos, superato diabolo, a Domino benedici mereamur. Cæterum quæri potest, ubi acceperit Apostolus, ut dæmones et malignos spiritus principes et potestates ac rectores tenebrarum harum, id est hominum infidelium appellaret. Deum ignorantium et peccatorum, de quorum numero fuerant illi quibus quondam dicebat : Fuistis aliquando tenebræ (Ephes. v), id est infideles et peccatores, Deum ignorantes? Ad quod dicendum, quia ex libro Danielis illud accepit, ubi legitur: Principes Græcorum et principes Persarum (Dan. x); ex libro quoque Ezechielis ubi dicitur ad principem Tyri: Tu signaculum similitudinis in paDradiso Dei fuisti (Ezech. XXVIII): et cætera quæ ibi dicuntur de hoc et de principibus aliarum gentium, Ægyptiorum videlicet, Assyriorum, Idumæorum. Nam principes illi, id est dæmones, intelliguntur illis gentibus præpositi. Sicut enim unusquisque fidelium habet sibi angelum delegatum ad custodiam sui ita et pagani habent malos qui eis principantur permissione Dei, et sicut Michael præpositus est genti Judæorum vel Christianorum, de quo dicitur: Et nemo est adjutor meus nisi Michael princeps vester (Dan. x): ita habent et gentes in infidelifate manentes malos principes. Dicamus et altius : Apostolus repletus gratia Dei cognovit per Spiritum sanctum, quia sicut boni reges Israelitarum signifi

[ocr errors]

IN EPIST. AD PHILIPP.
A

cabant Dominum Jesum et principes qui sunt in
Ecclesia, verbi gratia, qualis fuit David qui interpre-
tatur manu fortis sive desiderabilis, aliique quam-
plurimi et sicut populus Israel significabat popu-
lum credentium qui sunt veri Israelitæ, ita mali re-
ges et principes cum suis gentibus, qui contra popu-
lum Dei pugnabant, ut fuerunt reges Ismaelitarum,
Assyriorum, et Idumæorum, et Philisthinorum, si-
gnificabant dæmones, qui principantur paganis et
hæreticis, qui Ecclesiam Dei semper impugnant.

libus: vel etiam quia propter observantiam Evangelii meremur reconciliari Deo.

In omnibus, subaudis discipulis et certaminibus, sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela no quissimi ignea exstinguere. Quidquid missile est vel jacitur, telum potest appellari: proprie tamen illud quod in longum protenditur, ut lancea. Nam telon dicunt Græci longum, unde mustela dicitur mus longus. Sicut ergo scutum se tenentem protegit et tela repellit, ita fides hominem munit, et ab eo diaPropterea, subaudis quia non est nobis colluclatio boli jacula et infestationes repellit, ita tamen si fuerit adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes; bonis operibus adornata. Tela denique diaboli ignea accipite armaturam Dei, illam quam supra diximus, appellat suggestionem pravam, quæ nos incendit ad id est, omnes virtutes, ut possitis resistere in die malo, mala opera agenda, et quæ exstinguitur per virtutem et in omnibus perfecti stare, id est : in omnibus pro-B fidei. Et galeam salutis assumile. Galea in capite posperis et adversis perseverate firmi in fide bonisquenitur, omnesque corporis sensus munit et protegit, operibus. Diem malum appellat præsens tempus, non quod per se sit malum, sed quia multa mala in eo fiant. Vel etiam diem malum dicit, diem judicii, in quo omnes mali damnabuntur.

State ergo succincti lumbos vestros in veritatem. Lumbos succingimus, cum luxuriam refrenamus. State, inquit, in fide, in bono opere, et restringite lumbos a luxuria, ubi maxime viget et hoc in veritate facite, non in mendacio, neque per hypocrisim, neque ut laudem hominum capiatis; vel in veritate dicit, quasi pro amore nominis Christi, qui est veritas. Induti loricam justitiæ. Recte justitia lorica comparatur, quia sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: justitia etenim lorica potest comparari, quia sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit, ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque comprimit.

C

visum videlicet in oculis; auditum in auribus, gustum in ore, olfactum in naribus, tactum in toto corpore, Quid debemus ergo intelligere per galeam, quæ, ut diximus, omnes sensus corporis protegit? Dominum Jesum Christum et protectionem illius; per caput vero mentem, quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Ponamus igitur galeam in capite, id est protectionem Christi recondamus in secreto mentis nostræ, habentes in illo fiduciam, non in nobismetipsis, et ipse tuebitur omnes sensus nostros, ne a diabolo hoste antiquo possint vulnerari; et gladium spiritus, quod est verbum Dei, subaudis assumite. Gladius Spiritus sancti intelligitur verbum Dei, ut Apostolus ait, id est doctrina et scientia divinarum Scripturarum, quæ per Spiritum sanctum nobis tribuitur. Idcirco autem gladius appellatur, quia sicuti gladio fugantur hostes, ita per cognitionem divinarum Scripturarum possumus fugare omnes insidias et omnia machinamenta diaboli, appetendo illa quæ Scriptura docet, et vitando quæ prohibet et non solum dæmones per ejus cognitionem et adjutorium Dei possumus superare, sed etiam auctoritate illius hæreticos convincere, et errorem illorum destruere.

Et calceali pedes, subaudis sint vobis, in præparationem Evangelii pacis ; et est sensus : Sicut ille qui calceatos habet pedes, serpentes spernit, spinasque onemque asperitatem vitæ pro nihilo ducit,ita et vos diabolum serpentem antiquum, spinas quoque, id est punctiones passionum, omnemque asperitatem vitæ Gratias, id est fides et remissio peccatorum, sit hujus contemnite, et liberi ad prædicationem Evan- vobis in incorruptione, id est in integritate cum omnigelii ncedite. Aliter: per calceamenta quæ ex mor- bus qui diligunt Dominum Jesum Christum. Aliter : tuis animalibus fiunt, debemus intelligere dicta et Gratia, id est fides et remissio peccatorum, societas exempla sanctorum patrum præcedentium. Calceatos æterna sit vobis cum omnibus sanctis in incorruergo pedes habemus, cum dictis et exemplis præceptione, hoc est in generali resurrectione, ubi accidentium patrum muniti, securi ad prædicandum pient omnes electi incorruptionem in corpore et imEvangelium pacis accedimus. Evangelium autem mortalitatem in anima, fulgentes sicut sol in regno pacis dicitur, quia ibi continetur pax quam Christus Patris sui, cum quo felices in sæcula sæculorum maapostolis commendavit, et in apostolis omnibus fide- nebunt. Amen.

D

IN EPISTOLAM PAULI AD PHILIPPENSES.

ARGUMENTUM.

Philippenses sunt Macedones, id est Græci. Græcia enim a diversis regibus diversa nomina sortita est. Vocatur enim Macedonia a Macedone rege, et Æmathia ab Æmatho, et Thessalia a Thessalo: generali

ter autem omnis terra Græcorum Græcia vocatur a Græco rege, ut Servius dicit: Hi Phlippenses postquam acceperunt verbum prædicationis ab Apostolo, fortes in fide fuerunt nec receperunt falsos apostolos, sicut in argumento ostenditur.

CAPUT PRIMUM.

A nant, non est necesse cum mærore orare, sed gratias Deo reddere pro his vero qui labuntur, cum gemitu et nærore est orandum.

Paulus. Quare posuit nomen suum in primordio Epistolæ ? Ut majoris auctoritatis esset Epistola. Sic namque soliti sunt agere reges et principes. Quare non servavit morem suum, ponendo nomen apostolatus sui in Epistola hac, sicut in omnibus, præter in illa ad Hebræos? In qua ideo prætermisit, ne utilitas lectionis differretur. Philippenses ergo, ut diximus, postquam per illum crediderunt, non dubitaverunt quin ipse esset Apostolus et magister gentium, ideoque non fuit necesse ut eis scribens, apostolum se nominaret. Corinthii vero, seducti a falsis prophetis, recesserunt a fide, et dubitaverunt illum esse apostolum a Deo electum et missum, dicentes Vere Paulus non vidit Christum in carne, neque ejus doctrina est vera. A quo necesse duxit se B apostolum nominare, inquiens; Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Galat. 1). Sciendum etiam beato Paulo revelatum esse per visum quod Philippensibus verbum Dei deberet prædicare. Nam apparuit ei, ut legimus in Actibus apostolorum (cap. xv1). vir Macedo, deprecans eum et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos. Qui vir angelus Dei fuisse creditur illi genti positus a Deo. Et Timotheus. Quare interponebat nomina discipulorum in Epistolis suis? Ut majoris auctoritatis esset, secundum quod Dominus dixit: In ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Deut. xxvi), et ne aliquis diceret, in mendacio ista excogitata sunt, vel etiam complebat ipse Apostolus quod docuerat dicens : Si cui revelatum fuerit sedenti aliquid, prior taceat (I Cor. XIV). Nam quando dictabat Epistolas, omnes discipuli ejus aderant : et si alicui illorum alia revelata essent, quæ ipse non dicebat, aut aliter quam dicebat, quia idem Spiritus sanctus erat in discipulis, qui et in magistro: sicuti ab illo dicebatur, ita ponebat ille in ordinem, non invidens bonus magister suis discipulis, et insuper nomen illius ponebat in exordio cum suo, quia partem ejus habebat. Servus. Sicuti gloriabatur aliquis consulum servum se esse imperatoris, ut Andromachus servus Octaviani, ita et Apostolus, ut ejus Epistola firmior esset, dicebat se servum esse Christi, omnibus sanctis, id est omnibus sanctificatis in baptismate, et in ea sanctificatione manentibus, qui sunt Philippis cum episcepis, id est cum presbyteris: quia una civitas non potest habere plures episcopos. Philippis est civitas Græciæ, quam ædificavit Philippus pater adoptivus Alexandri, vocans eam nomine suo Philippis; et diaconibus, subaudis sit salus et remissio peccatorum.

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, id est, in memoria fidei vestræ, in qua solide permanetis, gratias reddo Deo vel memor vestri semper in meis orationibus gratias ago illi, qui vos confirmat semper in fide.

Cum gaudio, subaudis spiritali, deprecationem faciens, non cum morore. Pro illis qui in fide perseverant et fidem quam tenent, bonis operibus exor

Super communicatione vestra, id est, de communione quam habetis nobiscum, vel quia recepistis Evangelium et participastis fidei ejus vel etiam de : communione et participatione, qua nobis participastis in prædicatione, quia prædicatis jam sicut et nos, a primo die, id est a primordio fidei, fratres confidimus in Domino Jesu, quia qui cœpit in vobis opus bonum, id est Christus qui dedit vobis initium fidei et bonæ conversationis, dabit et perseverantiam usque in diem mortis, vel usque ad diem judicii per successionem.

Sicut est mihi justum, id est justum est mihi hoc intelligere de vobis, quia permanebitis in fide Christi, et ideo debeo gaudere et hoc sentire, id est intellige re, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, subaudis vestri reminiscor.

Testis est mihi Deus quomodo vos cupiam in visceribus Jesu Christi. Viscera dicuntur filii : et viscus dicitur quidquid intra corium est. Ideo duobus modis intelligitur. Cupio, inquiens, omnes vos filios Dei esse, vel cupio ut ipse sit templum vestrum, et vos communicantes corpori et sanguini ejus maneatis in illo.

Et hoc oro ut charitas vestra, et cætera, id est, sicut fides habet initium, habet incrementum et perfectionem, ita charitas. Oro, inquit, ut non solum in Deum et proximum, sed etiam ad inimicos C extendatur charitas vestra, in scientia, subaudis legis, et in omni sensu, id est doctrina Evangelii, ut probetis, id est intelligatis majora de Deo, ut sitis sinceri, id est perfecti in Deo, et fide, et in omni bonitate. Sinceris materia est solida et firma, quæ nullius rei varietate maculatur, ita debet et fides solida esse. Sine offensa, id est, sine offensione, in diem judicii, repleti fructu justitiæ, id est, sitis repleti omnibus virtutibus, de quibus dicit Apostolus: Fru ctus autem Spiritus est gaudium, pax (Gal. v), et¿. In gloriam et laudem Dei, ut glorificetur Deus in vobis et Dominus Jesus laudetur, per quem omnia bona habemus.

Scire autem vos volo, fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii. Sciens D beatus Apostolus Philippenses contristari de suis tribulationibus et condolere de suis infirmitatibus, ne illi deficerent in fide audientes eum talia pati, scri· bebat eis dicens: Scio quidem vos compati afflictionibus meis, sed innotescere vobis volo quia que circa me sunt, vincula videlicet, carcer et cippus, magis ad profectum, id est, ad utilitatem et augmentum sunt Evangelii, quam ad contrarietatem. Ita ul vincula mea in Christo, id est, quæ non pro aliquo alio crimine sustineo, sed propter Christum, manifesta fierent in omni prætorio et in cæteris omnibus locis. Prætor dicitur a præeundo et quasi præceptor, quia præcepta dat populo. Prætorium autem dicitur quasi præceptorium, eo quod ibi prætores sive præ

« PoprzedniaDalej »