Obrazy na stronie
PDF
ePub

minibus misericordia impendenda est, et doctrina fidei imitando patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. v). Maxime autem ad domesticos fidei oportet bonum operari. Domestici dicuntur a domo, qui in una domo nutriuntur et conversantur. Ad omnes quidem bonum debemus operari, hoc est, ad hæreticos, ad paganos, sed maxime ad illos qui in una domo, id est in unitate Ecclesiæ nobiscum sunt, et qui eamdem fidem habent, et præcipue ad illos qui iter rectitudinis nobis ostendunt verbo et exemplo.

et vestimentum quia dignus est operarius mercede A officio quam in doctrina verbi. Omnibus enim hosua quia Dominus ordinavit de Evangelio vivere qui Evangelium annuntiant. Possumus et per verbum intelligere et devotionis fructum, et rem beni operis et studii, ut illud Moysi : Quomodo palam factum est verbum istud (Exod. II) ? Ut referamus hoc ad discipulum, communicet autem, id est placabilem se faciat studio, et fructu devotionis discipulus, vel qui catechizatur magistro qui se instituit bonis, et docibilem et obedientem in omnibus bonis quæ Deo non displicent. Poterat aliquis discipulorum dicere: Non habeo quod impendam magistro : quia ager meus, id est annona mea siccitate aruit, vinea mea grandine consumpta est, oves pestilentia correp. tæ sunt,sues sagina tumescente mortuæ sunt. Sed ut Apostolus omnem occasionem excluderet, dixit :

Nolite errare, Deus non irridetur. Hoc est: nolite mentiri, quia homo potest mendacium suscipere, Deus vero non potest et Deus qui omnia secreta cordium penetrat, non potest falli. Dicis, o auditor quicunque es, non posset te sumptus ministrare magistro tuo, premente te nimia egestate: noli te decipere quasi fallere possis Deum, sed unde tu vivis, inde sustenta et magistrum, quia si non habes ex præsenti anno fruges, habes ex præterito, potes etiam impetrare mutuo a vicinis de futuro.

Quæ enim seminaverit homo, hæc et metel, hoc est, qualia fecerit, talia recipiet. Duos agros habemus, corpus et spiritum. Si seminavimus in carne, id est si carnalia opera egerimus, et carnalia desideria secuti fuerimus, de ipsa carne metemus corruptionem, hoc est, damnationem accipiemus, et trademur in die judicii pœnis inferni, ubi corripiemur a vermibus et igni perpetuo. Si vero seminaverimus in spiritu, hoc est, si spiritalia opera impleverimus et præceptis sancti Spiritus obedientes fuerimus, de spiritu, spiritalibus operibus, Spiritu

sancto donante, vitam æternam accipiemus.

Bonum autem facientes non deficiamus, id est a bono opere quod inchoavimus, non cessemus, sedin hoc

Videte, qualibus litteris scripsi vobis mea manu. In fine omnium epistolarum suarum Apostolus nomen suum Hebraicis litteris scribebat, ne a pseudoBapostolis ejus dicta corrumperentur in hac vero epistola, sicut tradunt doctores, ab hoc loco usque ad finem propria manu scripsit, ut eos ad fidem Christi plenius traheret, dum viderent ejus amorem erga se.

[ocr errors]

Quicunque enim placere volun! in carne, hi cogunt vos circumcidi, id est qui volunt placere in carnali circumcisione scribis et pharisæis suis ministris, illi cogebant, circumcidere gentiles, et hoc ideo ut persecutionem crucis Christi non paterentur. Nam Octavianus, Caius, aliique imperatores decreverant, ut ubicunque essent Judæi, suis legibus uterentur, et Judæi qui legem et Evangelium volebant tenere, idcirco se circumcidebant, ne propter nomen Christi persequerentur, dicentes se Judæos esse, et circumcisos, et legem custodire. Sed ideo non custodiebant, quia erant homicidæ, adulteri, invidi, cupidi, aliisque vitiis pleni. Ut in carne vestra glorientur. Gloriabantur Judæi, dicentes: Tot gentiles heri coegi ad circumcisionem, tot hodie.

Mihi autem absit gloriari. Nolo gloriari in divitiis hujus mundi et dignitatibus, sel in cruce Christi, id est passione illius quæ in cruce est celebrata, gloriabor, unde est mea redemptio et salvatio. Vel in cruce Christi gloriabor, id est, ex hoc gloriabor si derseveremus, ut salutem consequamur quam Do- potuero imitari passionem Christi, ut qualia ipse sustinuit pro me, talia sustineam pro nomine ejus. minus promisit, inquiens: Qui perseveraverit usque Per quem, subaudis crucem vel Christum. Dicit in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Tempore enim beatus Hieronymus quia crux masculini generis est suo, id est tempore congruo et opportuno, metemus, hoc est, mercedem nostri laboris accipiemus, non apud Græcos, et interpres hujus Epistolæ eumdem deficientes, a percipienda mercede operis. Modo est D articulum et ejusdem generis transtulit in Latinum quem invenit in Græco. Potest et referri ad Christempus seminandi, hoc est, bonum operandi : in tum, vel pro amore passionis ejus. Mortuus est die autem judicii vel in die mortis erit tempus mesmihi mundus et ego mundo, quia nec quæro nec sionis et collectionis. Illa nunquam deficiet collecdiligo ea quæ sunt in mundo, nec mundus, id est amator hujus mundi quærit vel diligit me. Verbi gratia: sicut sunt duo mortui, ex quibus nullus tangit vel diligit alterum,

tio, quia illa vita sine termino manet, annisque volventibus illa semper juvenescit et pollet.

Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Tempus seminandi et operandi virtutes, præsens vita est, quia post istam non erit tempus vel spatium pœnitentiæ atque salutis. De hoc tempore dicit Apostolus alibi: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (11 Cor. vi). In isto tempore debemus operari bonum ad omnes homines, ad fratres, ad hæreticos, ad paganos, tam in eleemosynæ

In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, id est utrum sit circumcisus an incircumcisus, nec

prodest, nec obest in fide Christi, tantum ut per illam circumcisionem non credat se posse salvari. Si vero hoc credit, tunc obest.

Super Israel Dei, non super Israel carnalem, sed

super omnes gentes veros Israelitas, qui Deum A bus solent servi fugitivi vinciri comprehensi a domimente vident.

Nemo mihi molestus sit, id est nemo mihi quæstiones moveat de circumcisione et sacrificiis legalibus, quia multum tractavi de his omnibus sæpe vobiscum. Ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto. Stigmata sunt notæ servilium pœnarum, qui

nis suis. Et beatus Apostolus stigmata sive notas ferebat, quæ pro Christo sustinuerat, quia adhuc plaga virgarum et lacerationum in corpore ejus apparebant, et quomodo catenis fuerat astrictus et per plateas tractus, etc.

IN EPISTOLAM AD EPHESIOS.

ARGUMENTUM.

Ephesus civitas est Asiæ et Græciæ, cujus habitatores Ephesii nominantur a nomine suæ civitatis quam incolunt. Ili accepto verbo veritatis ab Apostolo perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos sicut et Galatæ et alii. Ad hos ergo cum venisset Apostolus mansit cum eis anno uno et mensibus sex, instanter prædicans verbum Evangelii, et confortans in fide credentes. Erant autem misti in eadem civitate magi et philosophi, judæi et gentiles, contra quos Apostolus viriliter pugnavit pro veritate Evangelii quasi ad bestias, sicut alibi dicit: Si ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest si mortui non resurgunt? (I Cor. xv.) Ipsos ergo appellavit bestias propter sævitiam et propter bestiales mores. Ephesus interpretatur voluntas in ea, et ubi quoniam ira omnipotentis Dei fuerat propter idololatriam atque maleficia, ibi per prædicationem Apostoli, voluntas Dei omnipotentis requievit. Sed et hoc sciendum, quia hanc Epistolam de Roma, positus in carcere, per Tychicum Diaconem misit eis: et pene omnibus Epistolis difficilior est, quia sicut cor in medio ventris, ita ista in medio corpore Epistolarum consistit.

CAPUT PRIMUM.

Paulus. Multi quærunt quare Apostolus, qui ante Saulus vocabatur quam ad fidera veniret, postea Paulus sit appellatus. Ex qua quæstione diversa est auctoritas Patrum. Beatus Hieronymus dicit, quia a primo spolio quod abstulit diabolo, et attulit Ecclesiæ, Paulus sit appellatus a Paulo Sergio, scilicet viro prudenti, quem Christo acquisivit. Dicit etiam beatus Hieronymus quia humilitatis causa appellavit se Paulum, quasi modicum. Nam paulum sive. paululum, modicum dicimus, ut in Virgilio habetur' de Achæmenide fugiente Polyphemum :

Atque procul paulum conspectu territus hæsit. Paulum enim pro paululum posuit. Sic et ipse Apostolus alibi ait: Mihi omnium minimo data est gratia (Ephes. 1), et: Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. xv). Quidam etiam dicunt illum fuisse binomium, ut Claudius, quod auctoritate Patrum non roboratur. Auctoritatis autem causa nomen suum posuit in omnibus Epistolis suis, præterquam ad Hebræos, veluti solent facere hoc modo reges Nero imperator Senecæ suo salutem. Apostolus. Hoc nomen Græcum est, licet quidam dicant Hebræum et interpretatur missus. Et recte

B

semetipsum nominat apostolum, quia a Domino missus est, dicente ipso ad eum: Ecce ego mittam te longe in regiones et gentes (Act. xxn). Hoc etiam nomen apostolatus, dignitatis causa posuit, ut majoris honoris essent ejus Epistolæ apud auditores.Apostolorum autem genera sunt quatuor: Primum est quod neque ab hominibus est, neque per hominem, sed a Deo tantummodo: de quorum numero fuerunt Moyses et Isaias, aliique quamplurimi prophetæ et apostoli qui quamvis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat et verus Deus. Moysi dictum est: Mittam te ad Pharaonem (Exod. III); et Isaiæ (Isa. vI): Quem mittam? et quis ibit nobis? Et ille: Ecce ego, mitte me. Et Dominus: Vade (inquit) ad populum (Exod. xIx) istum. Secundum genus a Deo est, sed per hominem, de quorum numero fuit Josue, qui Deo præcipiente per Moysen missus est, aliique quamplurimi, qui electi vocibus populi pro meritis vitæ Deo volente electi sunt, quia C voluntas populi aliquando voluntas Dei est. Tertium genus est quod ab homine tantummodo et non a Deo, cum favore hominum aliquis eligitur, non pro bona conversatione, neque causa religionis, sed pretio subrogatur in sacerdotii dignitatem: de quorum numero dicit uni beatus Ambrosius : O episcope, vere nisi centum solidos, dedisses, hodie episcopus non esses. De istorum etiam numero erant illi de quibus dicitur in libro Regum, quia temporibus dotes idolorum (III Reg. XIII). Quartum genus est, Jeroboam implebant manus suas, et fiebant sacerquod neque a Deo, neque per hominem, sed a semetipso fit, ut sunt pseudoprophetæ et pseudoaposmetipso fit, ut sunt pseudoprophetæ et pseudoapostoli, qui dicunt: Hæc dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Sciendum etiam, quia inter istos D omnes sunt quidam tantæ dignitatis, ut et prophetæ et apostoli sint, ut Moyses, Jeremias, Isaias, Joannes Baptista, quo dicitur: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Marc. 1), ex quibus fuerunt apostoli, qui præmia electorum, et mala reproborum suis prædixerunt auditoribus : quidam vero solummodo prophetæ officio funguntur Jesu Christi. Jesus nomen est hominis assumpti a verbo, sicut ad Mariam angelus ait: Vocabitur nomen ejus Jesus (Luc. 1); Christus vero nomen est dignitatis. A chrismate enim, id est ab unctione dicitur Christus. Nam sicut apud Romanos diadema et purpura reges facit, ita antiquo tempore apud Judæos unctio chrismatis reges et sacerdotes faciebat : et per illam unctionem visibilem, invisibilem merebantur acci

IN EPIST. AD EPHIES.
A

pere gratiam Spiritus sancti : verbi gratiam : sicut in
baptismate modo accipiunt credentes Spiritus sancti
dona. Christus vero non est unctus oleo visibili,sed
plenitudine Spiritus sanctus repletus, de quo dicit
Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ
(Psalm. XLIV). Paulus ergo apostolus est Jesu Chri-
sti, quia ab illo est electus, et ab illo est missus.
Per voluntatem Dei,subaudis Patris. Ideo autem dicit
per voluntatem Dei Patris, quia voluntas una est
Patris et Filii.Omnis salutatio Epistolarum istarum
potest etiam media distinctio in hoc loco esse, ubi
dixit in Christo Jesu, ut quidam simplicium dicunt,
et postea subinferri, gratia vobis; sed melius et
congruentius est perfectam distinctionem ibi pone-
re. Et cum subauditione salutem dicit, ac deinde
alium versum incipere, Gratia vobis et pax: quia quod B
dicit omnibus sanctis qui sunt Ephesi, salutem op-
tat, tertia persona est, quam requirit omnis saluta-
tio et quod subnectit, Gratia vobis, jam secunda
persona est, ad quam debitus convertitur postea sa-
lutationis sermo: quare autem dicit, cum omnibus
sanctis et fidelibus? Quia non omnes fideles sancti
sunt. Sunt enim catechumeni fideles, quia credunt
in verum Deum, sed quia nondum sunt baptizati,
non sunt sancti. Ideo addidit in Christo Jesu, quia
sunt muiti qui sunt fideles, sed non in Christo Jesu:
sicut sunt servi, qui non ideo sunt fideles dominis
suis, ut gratiam Jesu Christi inveniant, sed gratiam
do minorum suorum, et quia timent flagellari ab il-
lis. Illis ergo Apostolus optat salutem qua sanctifi-
cati sunt in baptismate, et fideles sunt in Christo
Jesu, hoc est fidem habent Jesu Christi et fidem
quam habent, bonis operibus exornant.

C

qui est Pater Domini nostri Jesu Christi, hoc est, hominis a se assumpti. Homo siquidem assumptus a Verbo totius Trinitatis operatione formatus est in utero virginali Ethoc attendendum, quia a laudibus et benedictionibus inchoat Apostolus, sicut soliti sunt agere sancti Patres, et benedixit Deum, a quo omnia quæ benedici merentur, benedicuntur. Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus in Christo. Cum dixit, in omni benedictione, quid necesse fuit addere, spiritali vel in cœlestibus, vel in Christo? Quia.est benedictio temporalis, non in cœlestibus sive in Christo, et terrena. Benedictio temporalis est turba filiorum, famulorum atque ancillarum Benedictio terrena, divitiarum exuberantia et frugum. Quæ etiam benedictio usque ad animantia pervenit, sicut legitur in Genesi, quod benedixit Deus omni creaturæ, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1). Benedictio vero spiritualis et æterna, et fides, spes, charitas, cæteræque virtutes. In cœlestibus vero subnexum est, quasi de cœlestibus : quia omne datum optimum et omne donum perfectum, desursum est (Jac. 1). Addidit etiam quasi per Christum: quia quidquid boni habemus,non nostris meritis, sed per illum et ab illo habemus. Sed quæstio oritur, quare dixerit in omni benedictione spirituali, cum nullus hominum possit habere in præsenti sæculo omnes benedictiones, id est virtutes sive omnia bona Spiritus sancti, usquequo illud impleatur quod alibi idem Apostolus ait : Cum tradiderit regnum Deo Patri, tunc erit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv). Nam in præsenti sæculo dona Spiritus sancti singulis dividuntur, non tamen omnia singulis dantur,quia alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, etc.,usque dum subjungitur : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult? (1 Cor. XII). Quæ quæstio tripliciter solvitur: vel quia quod unusquisque in se habet, in generalitate habet, charitate fraternitatis hoc faciente. Verbi gratia: quia unus habet charitatem, alius castitatem, alius abstinentiam, alius mansuetudinem, alius sapientiam; vel quia in omni benedictione quam habemus, ab illo benedicimur; vel tertio modo potest esse præteritum tempus pro futuro, ut sit sensus: Qui benedicet nos post generalem resurrectionem,

Gratia vobis, subaudis sit, id est fides, salus et remissio peccatorum, quæ vobis gratis data est in baptismate; et pax, qua reconciliati sumus Deo per passionem Filii ejus a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quidam volunt dicere: Gratia vobis a Deo Patre, qui gratis misit nobis Filium suum, et pax a Domino Jesu Christo per cujus passionem pacificati sumus Deo et angelis; sed utrumque possumus referre ad utramque personam, ut dicamus hoc modo: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et gratia et pax a Domino Jesu Christo. Videtur tamen quibusdam personam Spiritus sancti prætermisisse Apostolum,sed subtiliter inspicientibus patebit nihilominus totius D in omni benedictione spirituali. Sequitur : Trinitatis mentionem fecisse. In eo enim quod dixit, Gratia vobis,comprehendit personam Spiritus sancti, quia gratiam, hoc est remissionem omnium peccatorum, per donum sancti Spiritus accepimus: sive ubi una persona Trinitatis ponitur, ibi tota Trinitas intelligitur, quia sicut inseparabilis est substantia divinitatis, ita inseparabilis est virtus operationis.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Hoc dupliciter potest accipi: Benedictus, inquit, Deus, creator omnium rerum, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi et qui illum genuit ante omnia sacula in natura divinitatis. Aliter: Benedictus Deus Filius, qui erat in principio Verbum, et

Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati în conspectu ejus in charitate. Ex superioribus ista pendent. Sic, inquit, benedixit nos, sicut elegit, hoc est prædestinavit et præordinavit in ipso, hoc est in Christo. Omnipotens ergo Pater ante omnem creaturam spiritualem videlicet atque corporalem, prædestinavit omnes credentes in Christo, ut ipse sit caput omnium in se credentium, et omnes credentes sint ejus membra, et hoc ideo, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Dei Patris in charitate et dilectione. qua diligitur Deus et proximus,vel etiam in ea charitate, qua ipse dilexit nos, in ipsa nos prædestinavit. Qui

in tantum dilexit nos, ut Filium suum unigenitum A remissionem peccatorum per Spiritum sanctum nodaret pro nobis, sicut etiam Joannes dicit: Sic Deus bis daret, sed etiam mysteria cognitionis suæ nobis dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret revelaret, quæ in Novo et Veteri Testamento conpro mundo (Joan. 11). Hoc autem distat inter imma- tinentur, in omni sapientia divina et humana visiculatum et sanctum : quia immaculatus est puer vel bilium et invisibilium rerum, et in omni prudentia vialiquis hominum, quando ab omnibus maculis pec- sibilium mortaliumque rerum Nam sapientia est, ut catorum mundatur in baptismo: sanctus vero effi- quidam dicunt, cognitio divinarum humanarumque citur labore et studio, tradendo corpus suum variis rerum, visibilium et invisibilium, mortalium et imtormentis pro Christi nomine, sicut sancti marty- mortalium: prudentia vero visibilium et humanares fecerunt, sive mortificando sive vitiis et concu- rum atque transitoriarum. Aliter : Sapientia estcopiscentiis. Vel ideo nos elegit, ut sancti et imma- gnitio sanctæ trinitatis; prudentia vero visibilium culati essemus quod nondum eramus, cum dixit: rerum, elementorumque cognitio, ut cognoscat hoSicut elegit nos. id est præordinavit sua dispositio- mo-mundum a Deo esse factum, quando ei placuit, ne, quia futurum erat ut in Christum crederemus, et quomodo ei visum est; ut cognoscat etiam curqui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Je- sum siderum, quantum humanæ fragilitati permitsum Christum in ipsum, secundum propositum vo- B titur, ordinemque temporum, et quomodo facta luntatis suæ. Predestinare est præordinare et præ- sunt ista, et ad quem finem tendant. finire, quando illud quod facturi sumus, longe ante præfinimus in corde, quando et quomodo illud opere impleamus. Adoptio autem sive optio dicitur electio. Unde dicimus optimum, hoc est electum. Sic ergo Deus Pater præfinivit, et statuit in voluntate et dispositione sua, ut nos in electionem filiorum ejus reciperemur per Jesum Christum in ipsum, hoc est, ut in ipsum Jesum Christum credentes, filii Dei efficeremur per gratiam, qui non eramus per naturam Secundum propositum voluntatis suæ, id est secundum quod disposuit in voluntate sua, in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilectione Filii sui: Deo dicit gloriam et gratiam. Gloria autem referenda est ad redemptionem nostram, qua nos redemit; gratia autem ad redemptionem peccatorum, quam nobis gratis dedit in baptismo per fidem passionis suæ, et per gratiam sancti Spiritus. Elegit itaque nos in electionem filiorum per Jesum Christum in laudem gloriæ et gratiæ *suæ, ut ipse laudetur et gratificetur ab omni creatura rationabili. In qua subaudis gratia, gratificavit nos, hoc est gratis redemit et dedit remissionem peccatorum et sic postmodum gratos et acceptos nos fecit sibi, et hoc per passionem dilecti Filii sui. Dicit beatus Hieronymus, quia in Græco sermone non babetur, Filio suo, sed tantummodo absolute: dilecto ut ostendatur dilectus esse omni creaturæ rationabili. Ita autem dicitur a gratia gratificare,sicut a justitia justificare.

In quo, id est Christo, vel per Christum, habemus omnes redemptionem sive liberationem de morte ad vitam, per sanguinem passionis ejus, et remissionem peccatorum, in baptismate,per fidem passionis ejus, sicut Joannes dicit: Qui dilexit nos, inquiens, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. 1), hoc est per passionem suam et per fidem; secundum divitias gratiæ suæ,subaudis, habemus nos redemptionem et remissionem peccatorum. quæ, subaudis gratia, superabundavit, id est supercrevit, in nobis in omni sapientia et prudentia. Divitiæ gratiæ ejus sunt misericordia et pietas, quæ in tantum crevit in nobis, ut non solum redimeret et

C

D

Ut notum faceret nobis, Deus Pater, sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, id est in Christo. Sacramentum est res secreta, id est mysterium, hoc est aliquid occultum. Quod fuit istud sacramentum quod nobis manifestavit Deus Pater? Mysterium nativitatis Christi, passionis atque resurrectionis ejus nostræque redemptionis. Voluntas enim Dei Patris fuit quam proposuit, sive disposuit vel decrevit in Christo sive per Christum implere, ut nos per adventum Filii sui redimeremur. Hæc ergo sacramenta voluntatis suæ nobis manifestavit Deus Pater per incarnationem Filii sui, secundum quod ei beneplacuit, et secundum quod ipse in eo decrevit, et quando hoc factum sit manifestavit dicens: in dispensatione, hoc est, in dispositione vel ordinatione plenitudinis temporum præfinivit ipse Deus Pater instaurare omnia in Christo, sive per Christum. Dicit beatus Hieronymus quia præ nimio amore quo Apostolus Christum diligebat, sæpe extraordinarie nominis ejus mentionem, ponebat, sicut et ipse Apostolus de seipso dicit : Imperitus fui sermone, sed non scientia (II Cor. XI). Restaurare est ad instar prioris status aliquam rem quæ lapsa fuerat revocare. Restauravit ergo Deus Pater per Filium suum omnia quæ in cælo et in terra sunt quando angelicam naturam et humanam reparavit. Quæ in cœlo sunt reparavit, quando angelorum numerum, qui quondam imminutus fuerit ex lapsu angeli, per reparationem generis humani complevit, et eis lætitiam reddidit, quam amiserunt peccante homine. Ea quæ in terra sunt reparavit, quando genus humanum, quod in mortem ruerat peccando, ipse sua passione sua redimendo, de morte revocavit ad vitam. Aliter: Per cœlum possumus intelligere Judæos, qui cœlestia mandata acceperant ; per terram vero gentiles qui solummodo terrena cogitabant atque quærebant, et pro Deo idola colebant. Reparavit ergo Deus Pater omnia quæ in cœlo et quæ in terra sunt per passionem Filii sui, quando hoc quod periit in Judæis in infidelitate manentibus, ex multitudine gentium venientium ad fidem complevit, et hoc in dispensatione plenitudinis temporum fecit,id

plenda, pro qua datur. Ipse ergo Spiritus sanctus credentibus est arrha, quia ab illo operationem miraculorum accipiunt, aliasque virtutes, spem videlicet, fidem et charitatem, interpretationem sermonum cæteraque hujusmodi. Et si in præsenti tantam gloriam habeamus ab illo, cum adhuc arrham teneamus, non aliud quid putandum est quantæ dignitatis erimus, cum nobis in æterna felicitate complebitur quod modo deest in qua sine fine præsentia Dei fruituri sumus? Et notandum quia in redemptionem acquisitionis nostræ, et laudem gloriæ Christi habemus nos arrham Spiritus sancti, quia per illum acquirimur Deo, redempti sanguine ipsius, id est Christi, et baptizati in fide ejus, ut ipse Deus omnipotens laudetur et glorificetur.

est in ætate sæculi sexta, quam Deus ipse decre- A ex pretio compleatur. Unde dicitur arrha a re comverat et statuerat. De hac plenitudine temporum dicit alibi idem Apostolus Postquam venit plenitudo temporum, id est sexta ætas, misit Deus Filium suum (Gal. iv). Et quod dicit hic pluraliter temporum, et alibi singulariter, tempus unum idemque est. In quo, id est in Christo sive per Christum, sorte sive electione vocali sumus, subaudis ad vitam æternam, prædestinati, sive præordinati secundum propositum ejus, id est secundum dispositionem Dei Patris, qui omnia operatus est secundum consilium voluntatis suæ, hoc est secundum quod ipse vult et ordinat. Ideoque sumus prædestinati sive præordinati ad vitam æternam, ut simus in laudem gloriæ ejus, subaudis nos Judæi qui ante speravimus in Christo, hoc est, ut laudetur et glorificetur ipse ab omnibus. Et laudetur non solum ex salute gentium, sed etiam ex nostra, cum fuerimus justificati per baptismum et per fidem passionis ejus, qui non poteramus justificari per legem, quæ neminem ad perfectum adduxit. Sciendum quia ipse nostra laude non eget, sed nos egemus ut illum laudando perveniamus ad gratiam illius. Verbi gratia: sicut sol non eget nostro aspectu, ut nos claritatem ejus videamus et splendorem, sic nos indigemus illius calore et illuminatione, ut ab illo illuminemur et caleamus.

Propterea, subaudis quia vos arrham Spiritus sancti habetis, acquisiti estis Deo, et ego audiens fidem vestram, quæ in Domino Jesu, id est quam habetis in fide et dilectionem Christi,quam habetis in omnes sanclos, hoc est in omnes sanctificatos in baptismate. Non cesso gratias agens pro vobis, subaudis Deo, memoriam faciens vestri in orationibus meis, primum pro me,deinde pro vobis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, id est Deus Pater qui est Deus, assumpto homine a Verbo, et Pater gloriæ, id est Pater Verbi, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis sive manifestationis, in agnitione ejus, hoc est, in cognitionem Dei Patris. Quare dixit, non cesso pro vobis gratias referre Deo? Nunquid semper poterat inC sistere laudibus et orationibus? Non, sed propter maximam assiduitatem dixit talia Ideo autem diximus Deum Patrem Deum esse hominis assumpti a Verbo quia in veritate ita habetur, sicut ipse ex parte humanitatis loquitur in passione, Deus, Deus meus,quare me dereliquisti (Matth. xxvII); et resurgens a mortuis, dixit Mariæ: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx). Pater autem gloriæ est, id est Pater Verbi, quia ipse Filius gloria appellatur, dicente Patre ad eum: Exsurge, gloria mea, exurge psalterium (Psal. LVI, id est chorus omnium virtutum. Per illum enim glorificatus est Deus Pater.

In quo, id est in Christo sive per Christum el vos, subaudis Ephesii, cum audissetis verbum veritatis, hoc est, Evangelium salutis vestræ, subaudis, recepistis finem ejus, in quo, id est in Christo credentes signati, id est sigillati vel assignati estis Spiritu promissionis sancto, id est per Spiritum sanctum, qui promissus est a Domino apostolis, et per quem nos habemus promissionem vitæ in baptismo. Assignati ergo sumus Deo per Spiritum sanctum, quem percepimus in baptismo, quia signaculum similitudinis Dei,quod perdidimus peccante primo parente nostro, illud recipimus in baptismo, hoc est innocentiam et sanctitatem animæ, in qua homo factus est ad imaginem et similitudinem Dei : non enim in corpore fuit illa similitudo et imago, sed in anima. Habemus siquidem innocentiam animæ receptam, purgati ab omni labe peccati, et immortalitatem in corpore jam Illuminatos oculos cordis vestri, subaudis et det tenemus in spe. Qui, subaudis Spiritus sanctus, est vobis, ut sciatis quæ sit spes vocationis a subsequenpignus hæreditatis nostræ in redemptionem acquisi- D tibus in sanctis, hoc est ut habeatis spem percipiendi tionis. Dicit beatus Hieronymus in explanatione vitam æternam. Sequitur, et omnia sub pedibus ejus hujus Epistolæ, quia melius est dicere, qui est arrha subjecit. Quæ omnia ? scilicet genera hominum, et hæreditatis nostræ quam pignus: quia ita habetur omnia quæ in terra sunt et in cœlo continentur. Quæin Græco. Interpres enim qui hanc Epistolam trans- stio oritur in hoc loco cum Psalmista dicat, omnia tulit de Græco sermone in Latinum, non intelligens subjecta esse potestati Filii Dei, sicut et in hoc loco proprietatem verbi, pro arrha transtulit pignus. dicitur, quare Apostolus in Epistola ad Hebræos diAliud siquidem est pignus, aliud arrha : pignus est cat, necdum videmus subjecta omnia ei? (Heb. II.) vadium sive vadimonium, quod ideo datur ut reci- Quæ quæstio hoc modo solvitur, quia duæ sunt subpiatur, et solent hoc dare homines, quorum pecora jectiones, voluntaria sive spontanea, et coactiva sive inveniuntur in aliorum segetibus, aut vineis,aut cui potestativa. De voluntaria igitur subjectione dicit aliquod damnum committunt; arrha autem est quam Apostolus ad Hebræos necdum esse subjecta omnia solent negotiatores dare illi a quibus aliquid emunt, ei, per fidem et voluntatem: quia necdum omnes quæ ideo datur non ut recipiatur, sed ut quod de est gentes crediderunt in eum. De coactiva vero sive po

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »