Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

minus malum, ne majus peccatum, id est homici- A sto in fine mundi sunt suscepturi. « Ecce venit, dium veniret. « Si quis (inquit) legitimam dimiserit dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare uxorem, et aliam duxerit, excepta causa fornicatio diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum nis, mœchatur. » Et operiet iniquitas vestimentum eum?» Ille de quo supra dixit : « Statim veniet ad ejus, id est carnem, qua anima induitur sicut ve- templum suum dominator, et angelus testamenti. » stimento corpus, ut in quo peccavit, in ipso punia- Ecce venit, nullamque faciet moram, et quis poterit tur. « Custodite spiritum vestrum, et nolite despi- cogitare cum quanta gloria et majestate venturus cere. Quia (inquit) uxores non potestis sine magno sit? Si nemo potest cogitare, quis poterit ferre? peccato dimittere, custodite animas vestras, et no Ipse enim quasi ignis conflans, exurens peccalite despicere uxores, si pauperes, vel si aliqua sunt tores. Ignis enim in conspectu ejus ardebit, etc. Huc fœditate deformes. igne consumentur ligna, fenum, stipula. Nec solum erit quasi ignis, sed etiam, « et quasi herba fullonum, » quæ Hebraice dicitur borith, qua vestes nimium sordibus infectæ lavantur. Illis enim qui graviter peccaverunt, erit ignis conflans et exurens : illis vero qui levia peccata commiserunt, erit herba fullonum. Hinc per Isaiam dicitur: « Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris. » Qui enim habent sordes levium peccatorum, spiritu judicii purgabuntur; qui vero sanguine, hoc est, gravibus criminibus infecti sunt, spiritu ardoris exurentur ut purgentur.

«Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis : Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Aut certe ubi est Deus judicii? » Reversus populus de captivitate, cum videret cunctas per circuitum nationes, quæ idolis serviebant, ipsosque hostes et prædatores suos Chaldæos divitiis et prosperis gaudere successibus, omniaque quæ bona putantur in sæculo possidere se vero qui veri Dei cultores erant, egestate et servitute opprimi, scandalizabatur, et dicebat non esse Dei providentiam, sed casu omnia fieri quodque pejus est, malos dicebant placere Deo, bonos displicere. Hoc David propheta plenius exsequitur, dicens se prope dubitasse, et prolapsum fuisse, cum videret pacem peccatorum, tandemque adjecit : «Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Quo morbo genus humanum laborat, et hujusmodi deplorat querimoniam.

CAPUT III.

<«< Et sedebit conflans et emundans argentum, hoc est, intellectum et eloquium, ut quidquid mistum est stanno vel plumbo, camino Domini exuratur, et purum aurum argentumque remaneat. « Et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. » In filiis Levi omnes sacerdotalem intelliC gimus ordinem, a quibus judicium incipiet, quia scriptum est: « Tempus est ut incipiat judicium de domo Domini; » et alibi: «A sanctuario meo incipite. » Si autem sacer ordo flammis purgandus est et colandus, quid de cæteris dicendum est, quos nullius commendat privilegium sanctitatis?

« Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. » Hanc prophetiam de Joanne Baptista præmissam esse ipse Dominus in Evangelio exponit, dicens : « Hic est de quo scriptum est Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, et præparabit viam tuam ante te. » Sed in Evangelio Dei Patris vox est ad Filium loquentis: hic vero Christus loquitur de Joanne : Ecce ego (inquit) mittam angelum meum, qui præparabit viam ante faciem meam. Præmisit enim Salvator Joannem ante se in deserto prædicare baptismum pœnitentiæ. Quod vero sequitur: « Et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis. » Ita de se Christus Do-D minus, quasi de alio loqui incipit, consueto more Scripturarum. Ipse est enim dominator, qui dominatur omni creaturæ, ipse angelus Testamenti Novi, ipse quærendus et desiderandus ab omnibus, qui ab antiquis patribus semper exspectabatur. Præparante ergo Joanne in cordibus hominum viam Domino, statim venit ad templum suum, id est ad Ecclesiam suam dominator Dominus, sive ad singulorum corda fidelium, quibus loquitur Apostolus : « Templum Dei sanctum est quod estis vos. » Hebræi hoc quod dicitur:Mitto angelum meum, » ad Eliam referunt. Quod vero sequitur: « Statim veniet ad templum dominator, » Antichristo coaptant, quem pro Chri

« Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. » Cum (inquit) filii Levi purgati fuerint, tunc placebit Dɔmino sacrificium quod offertur pro Juda et Hierusalem, id est pro his qui Dominum confitentur factis et verbis, quique pacem ejus mente contemplantur. Quod autem sequitur: « Sicut dies sæculi et sicut anni antiqui, » hoc significat quod sicut in principio placuerunt Domino, sic post peccatum per pœnitentiam purgati placere incipiant.

« Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. » Terribile valde est, « accedam ad vos in judicio, et ero testis velox. » Ipse qui judex est, erit et testis, quia judicabit facta operum exterius; ipse testis erit latentis conscientiæ maleficis, adulteris et perjuris. Hæc crimina occulte patrata proferentur in medium. Sequuntur et illa quæ manifesta sunt: qui calumniantur mercedem mercenarii, cum dicat Dominus : « Merces mercenarii apud te omnino non maneat; » sed viduas et pupillos

calumniantur, cum dicat propheta: «Non despiciet A creditur) ac Nehemiæ, fames facta est gravissima, Dominus clamorem pupilli et viduam, cum effuderit loquelam gemitus, » etc.; et opprimunt peregrinum, cum Dominus specialiter præcipiat: « Peregrinum et advenam non contristabis. » Altiore quoque sensu, peregrinum dicit catechumenum, qui necdum civis effectus est supernæ Hierusalem per baptismum. Nemo ergo putet levia peccata perjurium vel fraudem, aut calumniari viduam et pupillum et opprimere peregrinum, cum hoc Dominus maleficiis et adulterio conjungat, et similes se judicaturum.

[ocr errors]

Ego enim Dominus, et non mutor. »Ne putaremus ejus mutari naturam, dum judicat, et aliquam iræ vel furoris in se suscipere passionem, cum dixisset: « Accedam in judicio, » consequenter addidit: Et non mutor. » Ipsi enim verissime dictum est : « Tu autem, Domine sabaoth, cum tranquillitate judicas. » « Et vos, filii Jacob,et non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. >> Vos (inquit Dominus), o filii Levi, per maleficia et adulteria cæteraque mala sæpe mutamini ego vero, qui judex justus sum et cum tranquillitate judico omnia, nulla personarum varietate permutor. Cum ergo me severum et justum judicem fatear, vos tamen, o filii Levi, non estis consumpti, licet sitis conflati igne tribulationum, nec per flagella a malis vestris emundati. Tale est et illud quod per Jeremiam dicitur: « Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. » Nec hoc novum est aut semel a vobis commissum, ut aliquam mereamini veniam, hæreditariam habetis impietatem a diebus patrum vestrorum, recedendo a legitimis et non custodiendo quæ præcepi. Hoc et de his qui sunt in Ecclesia constituti dici potest: et sunt filii Jacob supplantantis vitia, id est doctorum et magistrorum Ecclesiæ discipuli, qui nomine tenus in Ecclesia, sed non recedunt a vitiis, nec custodiunt præcepta Dei,falso nomen sibi Christianæ religionis assumunt. « Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. » Magna Dei clementia hortatur contemptores ut ad se redeant, et se ad illos promittit reversurum. Sed illi non intelligentes peccando se a Domino recessisse, impudenter interrogant: In quo revertemur ?»qui nunquam recessimus a te. Quibus Dominus respondit:

Si affliget homo Deum, quia vos configitis me et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis et in penuria, vos maledicti estis, et vos configitis me gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum, et beatos vos dicent omnes gentes. Eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. Temporibus Malachiæ (qui et Esdras esse

B

ob quam pauperes qui erant in populo, compulsi sunt vendere filios suos et filias, sed et possessiones suas omnemque substantiam : denique dicebant, sicut in libro Esdræ legitur: « Filii et filiæ nobis multi sunt nimis, et accipiamus in pretio eorum frumentum, et comedamus et vivamus. Alii dicebant : « Agros nostros et vineas et domos opponamus, et accipiamus frumentum in fame. » Illi vero qui habebant in horreis frumenta, nolebant Levitis reddere decimas, qui nullas habebant hæreditates, sed primitiæ et decimæ erant hæreditas eorum. Si (inquit) homo potest affigere Deum, id est fraudare, vos me fraudastis, quia ministris meis decimas et primitias non reddetis. Ego fraudem sustineo, cujus ministri Levitæ coacti penuria templum deseruerunt. Sic autem dicit se fraudari in his qui sibi serviunt, sicut se dicit visitari in his qui sunt in carcere, accipere cibum et potum in esurientibus, cæteraque quæ memorantur in sex operibus misericordiæ. Quod autem dicitur:« Si affigit homo Deum suum, » quamvis simpliciter pro defraudat vel supplantat accipi possit, tamen occultiore intellectu ad Domini passionem referri potest, ut sit sensus: Non mirum si me modo in ministris meis affigitis, et quantum in vobis est suspenditis, quia aliquando me in memetipso clavis affigetis in cruce. Quia ergo non reddetis decimas, quas per Moysen sacerdotibus et Levitis jussi dare, idcirco vos maledicti estis in fame et penuria, et propter hoc C fames ista vobis superinducta est. Vos enim me, et non ministros meos, configitis gens tota; et ut sciatis me irato vobis hoc evenisse, hortor et commoneo ut inferatis decimas in horrea templi mei, unde ministri cibum habeant. Et probate me super hoc, si non aperuero vobis cataractas cœli, hoc est, si non tantam copiam pluviarum vobis effundo, ut credantur fenestræ cœli apertæ, et effundam super vos benedictionem usque ad abundantiam. Verbo effusionis nimiam largitatem ostendit, et increpabo pro vobis devorantem, id est locustam, erucam, vel rubiginem, cæteraque quæ noxia sunt laboribus hominum, increpando, id est, nutu majestatis meæ prohibebo a vobis,et non corrumpet fruD ctus terræ vestræ tantaque erit vestra felicitas, ut cunctæ per circuitum nationes mirentur terræ vestræ fertilitatem, et eritis terra desiderabilis, quia omnes desiderabunt in ea habitare. Quod autem de illorum decimis, hoc de Ecclesiæ populis dicere possumus, quibus præcipitur non solum ut decimas dent, sed ut etiam sua omnia pauperibus et Ecclesiæ ministris largiantur. Sed si hoc facere noluerint, saltem sicut Judæi aliquam partem sacerdotibus et pauperibus tribuant, ne iratum Deum sentiant, sed potius experiantur ejus benignissimam largitatem.

<< Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: Quid locuti sumus contra te ? Dixistis, Vanus est qui servit Domino, et quod emo

[ocr errors]

lumentum, quia custodivimus præcepta ejus ? » Ut A dem talia, nedum loqui debuissent. «Et attendit Dojam superius prælibatum est, populus qui reversus fuerat de captivitate, et habebat legem Dei in notitia, et videbatur observare legem, et reddere decimas, et cætera quæ in lege jubentur implere, videns cunctas per circuitum nationes rebus omnibus abundare, se vero. penuria et egestate tabescere, dicebat: Quid mihi prodest quod verum Deum colo, ejus mandata custodio? Unde Dominus per prophetam dicit: « Invaluerunt. » id est ingravata sunt « verba vestra super me. » Sed illi, non intelligentes gravissime se peccare in verbis blasphemiæ quæ contra Dominum proferebant, interrogant: « Quid locuti sumus contra te ? » Quibus respondet Dominus: «Dixistis, Vanus est quæ servit Deo, et quod emolumentum,» id est quæ utilitas, qui fructus, quæ remuneratio, quia custodimus præcepta ejus? Hæc loquebantur, quia in præsenti tantum mercedem pro Dei volebant servitute, et idcirco nec in futuro eam merebantur invenire, nec dicebant quod ait sanctus Tobias : « Filii sanctorum sumus, et aliam vitam exspectamus.» Addunt adhuc: « Et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Est enim tristitia religionis,cum simplex quis et humilis incedit, sicut est confusio laudabilis, de qua dicitur: Et confusio adducens gloriam. » De tali tristitia dicit Psalmista: «Tota die contristatus ingrediebar. »

minus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus. » Hæc justis et timentibus Dominum inter se conferentibus, attendit Dominus, et audivit, cujus auditus æterna cognitio est, cui non est aliud audire quam videre. Totus est enim auris, totus est oculus, et de toto se videt, de toto audit. Audivit ergo, id est præscivit, et ante omnia sæcula præordinavit. « Et scriptus est liber monumenti, id est memoriæ coram eo.Liberiste æterna memoria, in qua apud Deum sancti omnes attitulati atque prædestinati sunt. De hoc libro in Apocalypsi dicitur : Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitæ, Libri aperti duo sunt Testamenta, per quæ singuli Bjudicandi sunt. Liber vero apertus, est memoria eorum quæ singuli gesserunt. Unde et bene in quibusdam codicibus habetur : Qui est vitæ uniuscujusque. Hic ergo liber monumenti scriptus est timentibus Deum, ut noverint quia cum dies judicii advenerit,reddendæ sunt blasphemis et impiis pœnæ et timentibus Deum præmia. De hoc libro et Dominus in Evangelio ait : « Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cœlo. » Quid quasi exponens Psalmista dicit: « In memoria æterna erit justus. »

C

<< Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio in peculium, et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertemini, et

« Ergo nunc beatos dicimus arrogantes,» id est videbitis quid sit inter justum et impium, et inter superbos, qui contra Deum hujuscemodi blasphe-servientem Deo et non servientem ei. » Erunt (inquit) mias jaculari non timent. Cur autem eos beatos vocaverit, ostendit subdens : « Siquidem ædificati sunt facientes impietatem,» id est in sæculi gloria, et post scelera prosperis omnibus perfruuntur. « Et tentaverunt Deum, sive restiterunt Deo, præceptis ejus contraria facientes. Et salvi facti sunt » dum suam tantum salutem putant esse felicitatem præsentis sæculi. Hæc quæ juxta litteram de Judæis dicuntur, possunt et de hæreticis et de omnibus, qui de præsentis vitæ prosperitate superbiunt, non incongrue accipi, qui in sua impietate proficiunt, et multos sui sceleris participes asciscunt.

ང་

« Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. » Sensus ille est : Blasphemantibus, et judicia Dei (quæ nonnunquam occulta, semper autem justa sunt) reprehendentibus, tunc timentes Deum ad invicem locuti sunt, subaudiendum quod retributio bonorum et malorum non semper in præsenti fiat sæculo, sed reservetur in futuro, quod homo non possit scire inscrutabilia judicia Dei, nec debeat de illius æquitate et justitia disputare. Hæc enim et hujusmodi sanctis convenit ut loquantur. Unde non dixit quid sint locuti timentes Deum,ut subintelligeremus ea locutos quæ Scripturarum vocibus continentur. Si vero secundum Septuaginta interpretes legerimus: « Hæc locuti sunt qui timent, ironicos accipiendum, et pressa voce annuntiandum,<« hæc quæ diximus locuti sunt timentes. » id est non timentes Deum, qui ne cogitare qui

D

mihi in peculium, quia eligam eos non solum generali vocatione, qua omnes Christiani vocantur, sed etiam peculiari et propria, qua soli electi vocantur, de qua Apostolus: « Quos autem vocavit, hos et justificavit. » Qua etiam se vocatum asserit dicens: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus. » Et parcam eis sicut pater homo filio servienti sibi, in quo duplex est affectus, pietatis in filium, servitutis in famulum.Tunc vos qui nunc blasphemantes, dicitis: « Quod emolumentum quia custodimus præcepta ejus?» et illorum electione, et vestra repulsione cognoscetis quid inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem.

CAPUT IV.

« Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt onines superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum.» Dies hæc,tempus judicii universalis est, quæ sanctis erit lux, peccatoribus autem tenebræ, quæ dies erit succensa quasi caminus, ut omnes impii vertantur in stipulam,et æternis dici crementur ardoribus. Cumque eos inflammaverit atque combusserit, « quæ non derelinquet eis germen et radicem. » Hoc de impiis dicitur, quid passuri sint in die judicii. Sequitur, et dicit, quid econtrario timentibus nomen Domini venturum sit.

« Et orietur vobis timentibus nomen meum sol

justitiæ, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, A Dominus in Horeb, qui mons interpretatur siccitas,

1

[ocr errors]

quia lex spiritualiter intellecta omnem vitiorum excoquit humorem. Locutus est autem ad Israel præcepta et judicia, quia illis committenda sunt mysteria Scripturarum, qui mundi cordis oculis Deum videre merentur.

,』r』

et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio,dicit Dominus exercituum. » Sol justitiæ Christus, cui Deus Pater dedit judicium, quique juste omnia judicabit, et nec vitia neque virtutes latere patietur. Qrietur timentibus Deum, oc- « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antecidet autem et obscurabitur contemnentibus et bla- quam veniat dies Domini magnus et horribilis, et sphemantibus eum ; unde et damnati dicent, quod convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad scriptum est in libro Sapientiæ : « Lumen justitiæ patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. » In hu- anathemate.» Præmonito ut meminerit legis Moysi, jus solis alis sanitas est, ut sanatos per pœniten- dicit se missurum Eliam, quia in Moyse lex, in Elia tiam protegat, et ad caulas gregis sui reportet, significatur prophetia. Unde et transfigurato in monjuxta quod in Deuteronomio scriptum est : « Expan- te Domino apparuerunt Moyses et Elias cum eo lodit alas suas, etc. Tunc egredientur qui in sæculi quentes, quia tam lex quam omnis prophetarum hujus carcere clausi tenebantur, et salient quasi p chorus, Christi prænuntiaverunt adventum. Igitur B vituli de armento, placentes Deo victimæ, renovati antequam dies judicii veniat, mittet Dominus Eliam, et nitidi,squalore mortalitatis abjecto. Vel, sicut alia qui interpretatur Deus meus Dominus, et est Theseditio dicit, vituli soluti a vinculis, a quibus libe- bites de oppido Thesbi,quod interpretatur: converrari cupiebat Apostolus, dicens: Cupio dissolvi et sio. Quorum? Videlicet prophetarum, qui nos quoesse cum Christo. » Nec tali jucunditate contenti, tidie ad conversionem et poenitentiam hortantur,ut calcabunt impios cum fuerint cinis sub planta pe- convertatur cor patrum ad filios, idest fidem quam dum eorum, juxta quod Apostolus precatur: «Deus habuit Abraham, Isaac et Jacob, et cæteri patriarconteret Satanam sub pedibus vestris velociter. chæ inspirent, et insinuent filiis propheticis lectioCalcabunt autem non insultando perditioni eorum, nibus, quatenus quod illi crediderunt de Christo imsed justo Dei judicio concordando, et nulla ad eos plendum, hi credant impletum. Sive « cor patrum, ▾ compassione animum flectendo.Nam sancti in com- id est mentem Dei dicit,quæ fuit in patribus, transparatione divinæ majestatis, se cinerem recogno- fundat in filios adoptionis, et cor filiorum convertat scunt. Unde Abraham : « Loquar (inquit) ad Domi- ad patres, ut ex gentibus et Judæis credentes Patri, num meum, cum sim pulvis et cinis. At superbi, in Christo fide et religione consentiant. Nisi enim quorum princeps dicebat: Ascendam super alti-spiritualis prophetiæ intelligentia cor patrum ad fitudinem nubium, similis ero Altissimo, » detrahen-lios, et cor filiorum ad patres eorum tali modo contur in lacum inferni, et erunt vere cinis sub sanc- verterit, veniens Dominus percutiet terram anathetorum pedibus. mate, hoc est, æternæ maledictionis alienatione, qua dicturus est his quæ a sinistris erunt : « Discedite a me,maledicti, in ignem æternum. » Non solum autem cœlum se dicit anathemate percussurum,id est, eos qui coelestem habent conversationem, sed terram, id est terrena sapientes, et terrenis operibus inhiantes. Hæc de Elia diximus, secuti doctores, quanquam multi sint etiam nostrorum qui credunt eum ad litteram venturum, et restiturum omnia, ac mortis debitum persoluturum. Cæterum Dominus interrogatus de adventu Eliæ ab apostolis, respondit : « Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quæcunque voluerunt, » Joannem in Elia volens intelligi, unde subsecutus adjunxit : Şi vultis recipere, Joannes ipse est Elias qui venturus est.

..

[ocr errors]

Mementote legis Moysi servi mei, quia mandavi ei in Horeb ad omnem Israel præcepta et judicia. » Horeb mons est in Sina, ubi Moyses accepit legem digito Dei scriptam in tabulis lapideis. Cum (inquit) sciatis pro certo venturum diem judicii, quando superborum radicem et germen flamma comburet, timentibus autem orietur sol justitia, oportet ut recordemini legis, quam per Moysen vobis dedi, et ea quæ ibi percipiuntur opere impleatis. Sed et nobis præcipitur ut recordemur spiritualis et divinæ legis, eaque non carnaliter, sed spiritualiter impleamus. Apostolus enim dicit quia lex spiritualis est. Psal-D mista quoque spiritualem ostendit esse legem, dicens: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Hanc spiritualem legem dedit

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

་་

HALBERSTATENSIS EPISCOPI

COMMENTARIUM IN CANTINA CANTICORUM

(Ex editione Coloniensi anni 1529.)

Salomon, inspiratus divino Spiritu, composuit A litatis sibi consciæ sunt, eo amplius Christum dilihunc libellum de nuptiis Christi et Ecclesiæ, et quo- gunt. Vox Ecclesiæ : dammodo epithalamium fecit Christi et Ecclesiæ,id est canticum super thalamos. Unde et Cantica canticorum vocavit hunc libellum, quia omnia cantica superexcellit. Sicut enim dicitur rex regum, et Dominus dominantium, et solemnitas solemnitatum, sic dicuntur Cantica canticorum ob excellentiam et dignitatem. Est autem in hoc obscurissimus iste liber, quia nullæ ibi persona commemorantur, et quasi comico stylo compositus est.

CAPUT PRIMUM.

« Trahe me post te, curremus. Hic est permutatio persona. Nam hactenus locuta est Synagoga, hic incipit loqui Ecclesia de gentibus : « Trahe me post te,curremus. » Quia (inquit) meam infirmitatem cognosco, et video me nihil meis viribus boni posse agere, tua gratia trahe me ad tui imitationem, vel etiam, cum cœlum ascenderis, trahe me post te. « Introduxit me rex in cellaria sua. Hic loquitur de Christo sponso suo ad animas fideles. Cellaria Dei sunt æterna beatitudo, et supernæ patriæ gaudia,in qua introducta est jam Ecclesia per fidem et spem, quandoque introducetur per rem. « Exsultabimus et

D

« Osculetur me osculo oris sui. » Desiderantis vox est Synagogæ adventum Christi. Quasi diceret : To- __ lætabimurin te.» De donis (inquit) tuis exsultabimus ties mihi adventum suum promisit per prophetas, veniat ergo jam, et osculetur me osculo oris sui, id est per se ipsum mihi loquatur. « Quia meliora sunt ubera tua vino.» Repente ad ipsum, cujus desiderio flagrabat, verba convertens, subdit : « Quia meliora sunt ubera tua, etc. Per ubera Christi,dulcedo Evangelii intelligitur, quia eo veluti lacte nutritur infantia credentium. Vinum autem austeritatem legis significat; sed ubera Christi meliora sunt vino, quia dulcedo Evangelii melior est austeritate legis. In lege enim nulla reservatur pœnitentia, sed præcipitur ut qui peccat occidatur: Evangelium autem dicit: «Nolo mortem peccatoris, » etc.

« Fragrantia unguentis optimis. Unguenta sunt dona Spiritus sancti, vel etiam opiniones virtutum, de quibus Apostolus: « Christi bonus odor sumus. » « Oleum effusum nomen tuum. » Nomen tuum, o Christe, effusum est. Chrisma Græce, Latine unctio, unde Christus: nomen Christi ab unctione vocatum est. Solet enim Spiritus sanctus olei nomine appellari, juxta quod Psalmista ait : « Unxit te Deus tuus oleo,» id est Spiritu sancto. Hoc oleum effusum est, quando hæc gratia, quamChristus singulariter habuit, data est omnibus electis: unde et a Christo Christiani dicuntur, participio nominis Christi. Et bene non stillatum, sed effusum oleum dicitur,quia abundanter hæc gratia omnibus data est fidem Christi recolentibus. « ldeo adolescentulæ dilexerunt te. » Adolescentulæ dicuntur animæ electorum, quia in baptismo reliquerunt sordes veteris hominis, et renovatæ sunt in Christo. Bene autem feminino genere dicuntur, quia animæ sanctorum quo majoris fragi

Bet lætabimur. Sed quia scimus hoc non nostri esse meriti, in te, non in nobis exsultabimus : hoc est quod Apostolus ait : «Qui gloriatur,in Domino glorietur.» «Memores uberum tuorum super vinum, » id est, memores gratiæ tuæ et misericordiæ tuæ, qua salvati sumus. Ubera enim sunt ipsa gratia, qua salvati sumus. Recordantes etiam quia tu austeritatem legis uberibus doctrinæ evangelicæ temperare dignatus es. « Recti diligunt te. Illi (inquit) qui recti corde sunt, diligunt te, id est, illi qui nihil suis meritis tribuunt, sed omnia tuæ gratiæ deputant. Nullus enim te diligit nisi rectus, et nullus est rectus nisi qui te diligit. Ecclesia de suis pressuris :

C

<< Nigra sum, sed formosa, filiæ Hierusalem.» Hic rursus loquitur Ecclesia ad sanctas animas: Nigra sum,quia persecutiones patior, sed formosa sum virtutibus, o filiæ Hierusalem, id est animæ fideles. Nigra sum,id est, deformis persecutionibus et ærumnis quas sustineo, sed formosa sum decore virtutum. Quomodo autem nigra sit, et quomodo formosa, ostendit cum subdit : « Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. » Ita enim distinguitur : Nigra sum sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis.Cedar filius Ismaelis fuit, qui interpretatur tenebræ. Ismaelitæ vero semper in tabernaculis habitare soliti sunt, et non habent domos.Dicit ergo Ecclesia se nigram esse sicut tabernacula Cedar, propter persecutiones quas patiebatur a filiis tenebrarum, quod interpretatur Cedar. Hinc Psalmista dicit: «Habitavi cum habitantibus Cedar, » id est, D conversatus sum inter persecutores et peccatores infidelitate nigros. Formosam vero dicit se sicut pelles,

« PoprzedniaDalej »