Obrazy na stronie
PDF
ePub

terpretatur populus Alexandriæ,describiturque situs A congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. Pluipsius Alexandriæ. Hebraice enim Noma Alexandria dicitur. Loquitur ergo propheta ad Niniven: Nunquid melior es aut potentior es populis Alexandriæ, quæ super Nilum et mare posita, hinc inde fluminibus ambitur? « Aquæ in circuitu ejus. » Ex una enim parte Nilo, ex alia lacu Mareotico, ex tertia mari cingitur.

<< Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis. Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo, sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem. » Quid Æthiopia et Ægyptus ut cæteræ, quæ describit, nationes in præsidio fuerint Alexandriæ, ipse situs provinciarum ostendit. Sed et ipsa (inquit) in transmigrationem ducetur. « Parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta, et tu quæres auxilium ab inimico.» Hæc describit propheta, ostendens quæ et quam crudelia victores victis faciant mala : nulli ætati, nulli sexui, nulli parcant conditioni Cum ergo hæc passura sit Alexandria potentissima civitas, quid miraris, o Ninive,si etiam tibi hæc ipsa evenerint? Et tu ergo bibes de eodem calice, et ad tantam venies ignominiam et necessitatem, ut etiam ab hostibus tuis postules auxilium.

res fecisti negotiationes tuas, quam stellæ sunt cœli. Bruchus expansus est, et avolavit; custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ consident in sepibus in die frigoris. Sed ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.» Adhuc ad Niniven sermo dirigitur. Non (inquit) mirum, si tam facilis est subversio tua, sicut excussio primitivarum ficorum, cum omnis populus tuus effeminatus sit, et nequeat resistere.Pandentur ergo portæ, non amicis, sed inimicis. Vectes quibus claudebantur, ignis absumet. Quia ergo longa erit obsidio, hauri tibi aquam, et cura ne potus desit obsessis. Muni turres tuas, intra in lutum, subaudis nudis pedibus, et calca, subaudis illud, subiB gens, hoc est macerans et compingens: et cum inde feceris lateres, tene illos, et obstrue interrupta murorum. Prope est enim obsidio. Sed cum hæc omnia feceris, gaude operibus, et tam velociter, veluti bruchus devorat herbam terræ. Sed et cum immensam bellatorum multitudinem congregaveris, ita ut brucho densissimo et locustis comparari possit, et cum in unum congesseris omnes thesauros et divitias, qui non possunt numerari, sicut nec astra coli, sic in momento temporis amittes hæc omnia, sicut locusta et bruchus vel atelebos, sole incalescente avolant, nec reperiuntur. Tres enim sunt species locustarum, locusta major et volans, bruchus locusta sine alis, atelebos minimum genus et stridulum, inter locustam et bruchum,modicis pennis reptans potius quam volans. Natura est omnium locustarum ut frigore torpeant, volitent calore. Tropologice populus Ninive, sæculares homines sunt, ita carnis passionibus et illecebris evirati, ut mulieribus comparentur, et nihil virile possideant. Quapropter aperientur portæ eorum, id est sensus corporis inimicis, id est dæmonibus. Habent vero quasi fortissimos vectes rationem et intellectum, quibus poterant oppilare sensum suum. Sed hos vectes consumet ignis, quia superantur ignitis diaboli jaculis Unde præcipitur talibus, ut aquam sermonis divini hauriant. Aquam enim profundam dicit Salomon ex ore viri, et ibi invenient aliquod salutis remedium. Jubetur quoque sumere lutum et subigere, et lateres conficere, ut meminerit se de luto confictum, mortalem sumpsisse conditionem. Sed ipsum lutum aqua sermonis Dei temperet, ut lateres conficiat quibus munitio construatur, ne iterum hostis per portas possit ingredi, hoc est exemplis Scripturarum instruatur, ut sciat diaboli resistere tentationibus. Deinde jubetur ut multiplicetur sicut bruchus, hoc est crescat et augeatur numero virtutum, ut sicut ante multiplicabat mundanas negotiationes, ita multitudinem peccatorum exæquet multitudine virtutum.

C

« Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis, si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. » Omnia (inquit) firmamenta muri tui, videlicet bellatores tui, sic erunt sicut ficus primitivæ, quas grossos vulgo dicunt, quæ concussa leviter ab arbore defluunt, et cadunt in os comedentis, pari modo et tu facillime capieris, nec multus in capiendo labor erit militibus. Hæc juxta litteram.Secundum allegoriam, quia Ammon populi interpretantur, talis potest esse sensus: Considerate populos Ecclesiæ, qui siti sunt super amnes propheticos, et habent in circuitu flumina doctorum. Cujus initium a mari est, id est a lege Veteris Testamenti amara, et quam nemo sine lege Christi potuit adimplere. Habet in defensione Æthiopiam: «Ethiopia præveniet manus ejus Deo (Psal. LXVI): quæ etiam per Ægyptum figuratur, quoniam in tenebris ante Christi scientiam versabatur. Habet et populos Libyæ arenosæ et sterilis, ac solis ardore perustæ, id est eosdem gentiles, qui D primo sine humore spiritualis gratiæ et lavacro baptismatis squalebant. Cum hæc omnia habeat, nisi tamen custodierit omni diligentia suum cor, ipsa quoque captiva ducetur, et parvuli ejus rudes in fide elidentur, et præcipitabuntur in peccatum, et hostes, id est spirituales adversarii, præclaras ejus virtutes annihilabunt.

< Ecce populus tuus mulieres in medio tui. Inimicis tuis ad apertionem pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. Aquam propter obsidionem hauri tibi, exstrue munitiones tuas, intra in lutum et calca, subigens tene laterem. Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus:

« Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui. Latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. » Cum (inquit) populus tuus effeminatus, et quasi fragilis ut mulieres

fuerint, non mirum si dormierint pastores tui,id est principes et subreguli tui. Et si edomiti sunt vel interfecti, qui primi in acie stare debuerant, dispersus est populus tuus ob timorem venientis Nabuchodonosor: interfectis enim principibus, reliqua multitudo imbellis dispersa est in montibus, et non est qui congreget fugientes, et ad resistendum cogat exercitum.

<< Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua,» id est non parva, et quæ possit latere, quæ a nullo medicorum possit curari. « Omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te. Manifestum est quia quicunque audierint subversam Niniven, et regem quondam potentissimum prostratum, stupebunt attoniti tantæ rei magnitudine, et compriment manus, ut solent facere stupentes, vel certe præ gaudio insultantes ruinæ tuæ, plaudent manibus. Cur autem hoc', ostendit subdens: Quia super quem non transiit malitia tua semper?» Idcirco (inquit) nullus potest super te dolere, et vulneri tuo dare lacrymas, quia nullus est super quem malitia tua non transierit. Nec dicit,

steterit, sed « transierit, » quia malitia Assyriorum et superbia eorum transitoria et caduca erat, nec semper poterat permanere. Tropologice hæc verba ad mundi principem referri possunt. Qui quondam gloriabatur: « In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum, » cui etiam exprobrans propheta, dicit : « Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris?» Dicitur ergo ei per apostropham: O Assur, dormierunt pastores tui in adventu Christi Domini, quia pascebant homines non in salutem, sed ut saginatos omni immunditia et iniquitate, avidius eos devorarent. Populus tuus, qui te quondam colebat, discessit a te, et confugit ad montes, ad apostolorum et doctorum præsidia. Et nunc omnes insultant tibi, qui a te decepti fuerant, quia aut nullus aut rarus est, quem non aliquando deceperis, et super quem non transierit malitia tua. Super quem enim stat malitia, non potest insultare ei. Cum vero transierit malitia, et successerit bonitas, tunc insultabunt diabolo, et bonis operibus quasi complosis manibus super eum concrepabunt.

IN HABACUC PROPHETAM

Habacuc propheta, qui apud Hebræos Chabacuk dicitur, prophetavit jam Juda, id est duabus tribubus a Nabuchodonosor in captivitatem ductis. Quod scire possumus ex libro Danielis, qui fuit unus ex captivitate Judæ, ad quem cum in lacu positus esset, hic propheta cum prandio de Judæa per angelum deportatus est. Interpretatur autem Chabacuk amplerans, sive amplexatio, quia amabilis Domini fuerit, vel quia luctatus est cum Domino, et quasi quodam certamine eum amplexus sit. Nullus enim prophetarum tam audacter ad disceptationem præsumpsit Dominum provocare et dicere: « Usquequo, Domine, clamabo, etc. »

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

iniquitatem videam et laborem, id est afflictionem, quam ab hostibus sustineo? Hoc dicebat propheta præ angustia mentis turbatus, et quasi dubitans nihil fieri sine Dei providentia, veluti ignorans sanctos tribulationibus probari et proficere, sicut aurum in igne proficit ad claritatem. Sed et hoc potest dici, quia non ex persona sua, sed ex imperfectorum talia propheta dicat, qui ignorantes occulta Dei judicia, cum viderint malos extolli, bonos premi, audent causari contra Dominum, qui scit quid, cui, vel quando conveniat. Tale quid et Psalmista deplorat, dicens: Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo, etc. Job quoque enumeratis felicitatibus, quibus reprobi stipantur in mundo, ita conclusit: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. « Et factum est judicium et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium, quia impius prævalet adversus justum, propterea egredietur judicium perversum. » Dolet propheta sive populus, ex cujus persona loquitur, quia non veritate, sed potentia adversum se judicatum sit, et nihil ex lege, sed per vim omnia sustinuerint, unde ipsum judicium nullum finem habuerit. Finis enim judicii est, judicare juste. Quare autem ista dixerit, ostendit subdens: Quia impius, id est Nabuchodonosor, prævalet adversus justum, id est Judam. Nechao impius rex Ægypti, adversus sanctum Josiam. Daniel et tres pueri martyres serviunt regi iniquissimo Nabuchodonosor. Potest hoc et ad sanctos referri, qui queruntur cum contra eos persecutores prævaleant, cur judex impiissimus, acceptis muneribus, înnoxium damnet, et reum absolvat.

« Aspicite in gentibus, et videte, et admiramini, A tabit aggerem ex lapidibus et terra, capiet eam, subet obstupescite, quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum enarrabitur.» Vox Domini respondentis contra hoc, quod propheta causatus fuerat innocentem populum ab impiis supe ratum. Hane (inquit) iniquitatem, quam vos putatis in solo Israel factam, cernite in aliis fieri gentibus. Non enim Judas tantum et Hierusalem Chaldæis traditi sunt, sed omnes per circuitum nationes. Dicit etiam Nabuchodonosor tantam potestatem et virtutem habiturum, ut si quis dixerit, præ rei magnitudine videatur incredibile. Quod vero illud opus sit, ostendit cum dicit :

« Quia ecce ego suscitabo Chaldæos,gentern amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

audis munitionem. « Tunc mutabitur spiritus,» subaudis ejus, hoc est in superbiam erigetur, credens se esse Deum. Unde et statuam aurean erexit sibi, eamque omnes gentes adorare præcepit Et cum hoc fecerit, pertransibit, id est sensum humanum amittet, et ejicietur ab hominibus, et post hæc corruet, id est esse desinet. Hæc est fortitudo ejus dei sui. Hoc per ironiam legendum est, ut sit sensus. Hæc est fortitudo quam dedit ei Bel deus suus. Talis enim fuit ejus fortitudo, qualis et Belis dei sui. Tropologice, Chaldæi (qui dæmones interpretantur) malos designant alios, per quos vindictam Deus exercet. Immittit enim Deus indignationem et iram et tribulationem per angelos malos. Ipsi sunt gens Bamara, quia nulli parcunt. Velox spiritualis naturæ << Horribilis et terribilis est : » Chaldæorum gen- subtilitate, ambulans super latitudinem terræ, hoc tem fuisse pugnacissimam et robustissimam testes est per spatiosas sæculi vias. Ex semetipso judicium sunt Trogus et Pompeius a, et cæteri qui barbaras ejus egredietur, quia ad pœnam secundum sua facta historias conscripserunt. Nec contenta suis finibus, tradetur, et illius potestati permittunturimpii,sicut huc illucque discurrens, vagabatur super altitudi- Philetus et Hermogenes, quos Apostolus tradidit nem terræ, rapto vivens et gladio, et possidens ur- Satanæ, ut discerent non blasphemare. Nunquid bes non suas. « Ex semetipsa judicium et onus ejus non tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus, egredietur. Leviores pardis equi ejus, et velociores et non moriemur? » Intelligens propheta ex verbis lupis vespertinis, et diffundentur equites ejus. Equi- respondentis Domini, idcirco Nabuchodonosor contra tes namque ejus de longe venient, volabunt quasi Judam, vel diabolum contra justos accepisse potestaaquila festinans ad comedendum.Omnes ad prædam tem justo judicio : quod vero vivimus et ab eo intervenient.» Hoc est. ex sua genta principes et judices fecti non sumus, tuæ clementiæ est. « Domine, in constituet, nec habebit satellites aliarum gentium. judicium posuisti eum » id est Nabuchodonosor, et Vel certe ex ipsa judicium ejus egredietur, ut, sicut per ejus potentiam juste judices, et corrigas peċC fecit, sic recipiat, et sicut vastavit alios, sic ipsacantes. Hoc est enim quod sequitur, « et fortem, ut vastetur. Leviores, id est velociores pardis equi ejus, quod est animal velocissimum, et pulchra varietate distinctum. Lupis quoque vespertinis eorum equos comparat, quia sæviores dicuntur nocte esse vicina, diurna fame in rabiem concitati. Comparantur quoque aquilæ, quæ velocissime festinat ad devorandum. Sequitur : « Facies eorum ventus urens, et congregabit quasi arenam captivitatem, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet. » Quomodo ad flatum urentis venti cuncta marcescunt virentia, ita ad aspectum illorum omnia vastabuntur, tantusque erit numerus prædæ et captivorum, ut arenæ maris possit æquari, quod tamen per hyperbolen accipiendum est.Ipse quoque,id est Nabuchodonosor,de regibus subaudis aliarum gentium triumphabit. Et tyranni ridiculi ejus erunt, » quos triumphans ante suum currum præcedere faciet, tantæque erit superbiæ, ut naturam superare contendat. Denique Nabuchodonosor, volens capere Tyrum civitatem in maris medio sitam, jactis in mare immensis molibus, tantum comportavit aggerem,ut pene ipsum mare insulam faceret, ut in aquis pedestre iter statuerit. Ridebit (ait) super omnem munitionem, quasi facillime capi possit, et compor* Ex uno et eodem duos inducit scriptores.

a

D

corriperes, fundasti eum id est ad hoc tantam et tam solidam ei dedisti fortitudinem, ut per eum corriperes delinquentes. Hæc autem, quæ ad litteram de Chaldæis et rege eorum dicuntur, possunt etiam ad diabolum referri, quem Deus in judicio posuit, et quasi carnificem fortissimum, ut per eum malos suppliciis afficiat, bonos autem afflictos probet.

« Mandi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. >> Scio (inquit), Domine,quod malum et injustum non libenter aspicias, nec potest quisquam dubitare de justitia tua. Verumtamen cur permittis Babylonios tanta agere, et ab impio Nabuchodonosor justum opprimi Israel,

« Quare non respicis super inique agentes,et taces devorante impio justiorem se?» Justum autem dicimus Israel, non quod perfecte justus sit, sed quod in comparatione opprimentis impii justus videatur.

« Et facies hominis quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. » Sicut (inquit) pisces maris et irrationabilia jumenta et reptilia sine principe sunt, et infirmiora devorantur a fortioribus,et qui jus habet virium, dominatur in alterum,sic inter homines nihil valet ratio, sed fortitudine, cuncta fiunt. Et cum tua providentia regantur omnia, non possum scire cur impius vincat, justus vincatur. Hoc autem dicit, non quod sic sentiat, sed humanæ impatientiæ suscipit formam.

184 << Lotum in hamo sublevabit,traxit illud in sagena A cordibus nostris. » Et hoc ideo, quia adhuc visio sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabi- procul est,in tempore constituto, et cum finis rerum tur et exsultabit, propterea immolabit sagenæ suæ, advenerit, probabitur vera fuisse visio. Manifeste et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est autem prophetia hæc de adventu Christi est, et pars ejus. Quia dixerat: Erunt homines sicut pisces quæstio illa soluta est quam propheta fecerat, cur maris, servat metaphoram piscium Sicut (inquit) mali dominarentur, quia videlicet iniquitas tam diu piscator mittit hamum, rete et sagenam, ut quod regnatura esse in mundo, et spiritualis Nabuchodohamo capere non potuerit,reti comprehendat: quod nosor homines quasi pisces capturus, donec ille per autem rete evaserit,sagenis latioribus circumdetur; incarnationem veniat. « Si moram fecerit, exspecta ita rex Babylonis cum cuncta vastaverit, et omnes illum, quia veniens veniet, et non tardabit » Si (ingentes bello et quasi dolis ceperit, gaudebit et sa- quit) pro ardore implendæ visionis moram tibi facrificabit sagenæ suæ et reti suo, idolo videlicet cere visus fuerit ille qui veniet, noli desperare, sed Belis, sive statuæ aureæ, quam statuit in campo exspecta patienter, quia veniens veniet, et non tarDuran, provinciæ Babylonis. Cui quasi pinguissimas dabit. « Ecce qui incredulus est, non erit recta anima immolabit victimas, omnes videlicet nationes quas ejus in semetipso. Justus autem in fide sua vivet. »> vicerat, cogens ad cultum ejus. In ipsis enim idolis B Si quis incredulus est hujus promissionis, et fluctuat, incrassata est pars ejus, et per ea credidit se omnes dubitans venturum hoc quod videt morari, non erit habere divitias. « Et cibus ejus electus, propter recta anima ejus, sed infidelitatis fortitudine deprahoc ergo expandit sagenam suam, et semper interfi- vabitur. Alia translatio dicit: Non placebit animæ cere gentes non cessat,» id est principes et reges, meæ, id est displicebit mihi. Si autem ille displicet, quos veluti magnos pisces cepit, et suo subjugavit qui non credit, ergo justus qui crediderit meæ proimperio, et propterea non cessat impugnare et ju- missioni, vivet in fide sua. gulare omnes gentes. Juxta tropologiam, diabolus quem rex Babylonis significat, misit hamum, primumque hominem traxit de paradiso, et circumdedit eum sagenis et multiplicibus fallaciis, et per eum omnes homines constituit peccatores. « Et cibus ejus electus, » quia dedignatur quosque viles et sæculares tentare, sanctos quoque et perfectos aggreditur, et nunquam genus humanum persequi et decipere cessat.

CAPUT II.

<< Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem,et contemplabor ut videam quid dicatur mihi,et quid respondeam ad arguentem me.» Conquestus fuerat primo propheta, et responderat ei Dominus dicens << Aspicite in gentibus, etc. Ad quam Domini responsionem temperavit quæstionem, tanquam superioris dicti agens pœnitentiam, et blandiendo dicit : « Deus meus sancte meus, non moriemur,» nihilominus tamen idipsum, licet cum veneratione quadam, sciscitatus est. » Mundi sunt oculi tui, ut non videant malum. Quare non respicis super inique agentes, etc. Nunc vero dicit exspectare se quid Dominus respondeat, ut quod dictum fuerat, omnibus dicatur. « Super custodiam meam stabo, » hoc est, in sublimitate et celsitudine prophetæ meæ, ut videam post eversionem templi et civitatis, ac populi captivitatem, quid sequatur.

<< Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum per tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. » Secundum quod Dominus per Isaiam dixerat : « Adhuc te loquente, dicam ecce adsum, » nunc Dominus respondit, et præcipit prophetæ ut scribat visum, id est prophetiam, et explanet eum,id est diligenter et manifeste scribat in tabulis cordis, juxta Apostolum, qui loquitur ad Corinthios « Epistola nostra vos estis scripta in

Et quomodo vinum decipit potantem, sic erit vir superbus, et non decorabitur, qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Nunquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus? Et dicetur, væ ei qui multiplicat non sua. Hic jam manifeste Nabuchodonosor pronunCtiatur interitus. Sicut (inquit) vinum potantem inebriat, ut neque pes, neque mens suum teneat officium, sic vir superbus, vel generaliter omnes vel specialiter Nabuchodonosor non decorabitur, nec voluntatem suam perducet ad effectum. Quasi mors enim et inferus non satiatur occisis, et omnia rapiens,nullum suæ avaritiæ finem ponit. « Usquequo et aggravat contra se densum lutum ? » Et specialiter contra Nabuchodonosor, et generaliter contra omnes avaros sermo dirigitur. Omnis avarus non sua multiplicat, quia divitiæ quas per fas et nefas coadunat, cum eo perseverare non possunt, sed ad alios possessores transeunt. Pulchre autem nimias divitias densum lutum appellavit, quia animæ sinceritatem confundunt, et gravissimo iniquitatis pondere mentem premunt.

D

« Nunquid non repente consurgent qui mordeant te,et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ, civitatis et omnium habitantium in ea.» Medos et Persas insinuat, qui, contra Babyloniorum regnum consurgentes.primo momorderunt, detrahentes luxuriæ eorum,postea laceraverunt et discerpserunt, interfecto Balthasar et omnibus regni principibus dispersis. Tunc fuit eis in rapinam vastator totius orbis, et spoliatus est ab omnibus populis, qui ejus crudelitatem evadere potuerunt. Hoc autem veniet, ait, propter sanguinem

cibus legitur negative. Non sunt hæc a Domino exercituum; et est sensus: Talis ædificatio, quæ fit in sanguinibus et iniquitate, non est a Domino.

hominis, id est Judæ, et iniquitatem terræ, subaudis A terra gloria Domini replebitur. In quibusdam codiIsrael civitatis,id est Hierusalem. et omnes habitantes in ea, omnem populum designans. Illud autem quod supra positum est, « usquequo, vel increpantis est vox, vel ad prophetæ affectum respicit, desiderantis ruinam malitiæ et superbiæ interitum.

Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali. » Adhuc contra impium regem loquitur, qui congregat avaritiam malam domui suæ, nec intelligit divitias ex malo quæsitas, causam sibi esse ruinæ; simulque arguitur superbiæ, quod ad avium similitudinem in excelso posuerit nidum suum, arbitrans posse se liberari de manu mali, id est nunquam se venturum in hostium potestatem. Malam autem dicit avaritiam pecuniæ et divitiarum, quia est et bona avaritia, id est cupiditas spiritualium divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, licet aut raro, aut nunquam nomen avaritiæ in bono positum legatur.

D

« Cogitasti confusionem domui tuæ. »Dum (inquit) ponis in excelso nidum tuum, nihil aliud egisti,nisi cogitasti confusionem tibi et posteris tuis, quia hæc sollicitudo finem habebit ignominiam. « Concidisti populos multos, et peccavit, anima tua. Quia lapis de pariete clamavit, et lignum quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit. » In hoc (inquit) quod plurimos occidisti,in tuam ipsius animam desævisti, et in tantam crudelitatem exarsisti, ut lapides destructarum civitatum et ligna eversorum ac combustorum parietum, contra tuam crudelitatem clamarent. Lignum autem quod inter juncturas est, illud historialiter designat lignum, quod ad continendos parietes, in medio structuræ poni solet. Notandum quod in LXX Interpretibus habetur, Scarabæus de ligno clamabit, muscam juxta litteram designans, quæ solet in juncturis parietum in hieme vel in tempestate latere ; ut sit sensus: Etiam muscæ in foraminibus lignorum absconditæ, contra tuam superbiam et avaritiam clamabunt.

« Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate. » Adhuc contra Nabuchodonosor sermo contexitur, eique dicitur: Væ quod ædicaverit Babylonem in sanguinibus et mortibus, et moenia illius in iniquitate construxerit.

« Nunquid non hæc, » subaudis quæ dicuntur, « a Domino sunt exercituum? » Non (inquit) attendatur persona loquentis, ne ex utilitate personæ putentur contemnenda esse quæ dicuntur. Domini enim sunt verba quæ a prophetis dicuntur. « Laborabunt enim populi in multo igni, et gentes in vacuum, et deficient. Incensa Babylone, frustra laborabunt ut exstinguant ignem, et nitentur in nihilum. Deficient enim populi Chaldaici, et lassabuntur, nec poterunt semel accensum ignem exstinguere.

Quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. » Cum Babylon fuerit eversa, manifesta fiet omnibus potentia Dei, et sicut aquæ fundum maris contegunt,sic universa

« Væ qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. » Tradunt Hebræi hoc loco rem fabulosam magis quam veram : Sedecias (inquiunt) rex captus est a Nabuchodonosor in Reblatha, quæ est Antiochia, et erutis oculis ductus est in Babylonem : ubi cum quadam die convivium regifico luxu celebraret, jussit ibi Sedecia dari poculum, quo venter potantis solveretur in fluxum, sicque introductum, ante ora potantium compulsum, in ventris stercore fuisse pollutum ; et hoc est quod dicitur: « Væ qui potum dat amiB co, etc. quod videlicet rex potentissimus quondam, ad tantum dedecus sit adductus. Unde minatur ei Deus, quod ipse quoque bibiturus sit hujuscemodi potionem. Sed melius hoc non de cathartica potione, verum de malis quæ passurus erat Nabuchodonosor, intelligimus. Calix enim vel potio in Scripturis passionem vel afflictionem solet designare. Invehitur ergo propheta contra regem impium, quod oblitus suæ conditionis, et quasi ipse non esset homo, nec posset pati quæ aliis inferebat, inebriaret omnes homines felle et amaritudine malorum, ut eorum nuditatem (hoc est, ignominiam) aspiceret, ut ex illorum miseria suam exaggeraret potentiam. Est autem metaphora ebrii hominis, quod sicut ille nudatur, ejusque ignominia conspicitur, ita Nabuchodonosor C inebriaverit omnes calice furoris, cunctosque spoliatos dimiserit, et quondam gloriosos ad ultimam redegerit servitutem. Hoc est enim « repletus est, » subaudis amicus.

<< Ignominia pro gloria. Bibe tu quoque et consopire, circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam » Quia (inquit) plurimos inebriasti, bibe tu quoque de calice Domini. Inebriaberis calice, id est suppliciis dexteræ Domini, et omnia quæ absorbueras egeres, et de sublimi gloria ad extrema venies mala.

<<< Quia iniquitas Libani operiet te. Libanus pro templo ponitur, quod de lignis Libani ædificatum est. Hinc alius propheta dicit : « Aperi, Libane, portas tuas.» Dicit ergo quod iniquitas Libani, id est Deversio templi et vastatio sanctuarii, eum depopulabitur et vastabit. Servat autem metaphoram, quia Libanum pro templo dixerat, ponit animalia pro sacrificiis et hostiis, dicens : « Et vastitas animalium,» id est devastatio sacrificiorum quæ in templo offerebantur, deterrebit eos,» id est Babylonios, quia injuria templi et sacrificiorum, quæ jam cessaverant offerri, deterruit eos et perdidit, « De sanguinibus hominum,» id est propter interfectionem hominum << et >> propter ‹ iniquitatem terræ » repromissionis « et civitatis » Hierusalem. « Et omnium habitantium in ea. »Juxta tropologiam increpabantur hæretici, quod omnes inebrient amaris et perversis dogmatibus, dantes amico, id est socio in fine, po

« PoprzedniaDalej »