Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXXVII.

De nullo ante finem vitæ hujus pronuntiari potest quod in electorum gloria sit futurus; et nullius lapsi est desperanda reparatio.

с

dicit: Memor esto mandatorum patris tui, quoniam A humana cognitione secreto, præfinitio hujus electio præcepit tibi accipere uxorem de genere patris tui. Et nis abscondita est. nunc audi me, frater: noli computare dæmonium illud, sed postula eam. Et scito quoniam dabitur tibi hac nocle uxor et cum intraveris in cubiculum, tolle de jecore piscis illius, et impone super carbones, et odor manabit, et odorabitur illud dæmonium, et fugiet, et non apparebit circa illam omnino in perpetuum. Et cum cœperis velle esse cum illa, surgite primum ambo, et deprecamini Dominum cœli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Et 924 nolite timere; tibi enim destinata est ante sæcula, et tu eam sanabis (Tob. vi, 16 seqq.). Quamvis ergo quod statuit Deus nulla possit rationo non fieri, studia tamen non tolluntur orandi, nec per electionis propositum liberi arbitrii devotio relaxatur: cum implendæ voluntatis Dei ita sit præordinatus B effectus, ut per laborem operum, per instantiam supplicationum, per exercitia virtutum fiant incrementa meritorum; et qui bona gesserint, non solum secundum propositum Dei, sed etiam secundum sua merita coronentur. Ob hoc enim in remotissimo ab Ms. Camberon., supplicantium. b Ms. Camb. et Jol., ac si forte.

Et de nullo ante ipsius finem pronuntiari potest quod in electorum gloria sit futurus, ut perseverantem humilitatem utilis metus servet, et qui stat videat ne cadat (I Cor. x, 12); b et si forte aliqua victus tentatione corruerit, non absorbeatur tristitia, nec de ejus miseratione diffidat qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). Dum enim in hoc corpore vivitur, nullius est negligenda correctio, nullius est desperanda reparatio. Oret itaque sancta Ecclesia, et pro iis qui crediderunt gratias agens, proficientem eis perseverantiam petat; pro iis autem qui extra fidem sunt, poscat ut credant. Nec ideo ab obsecrationibus cesset, si pro aliquibus exaudita non fuerit. Deus enim qui omnes vult ad agnitionem veritatis venire (I Tim. 11, 4), polest quemquam sine justitia refulare.

• Editi alias, qui ruunt.

d In ms. Joliensi omittitur est hoc loco.

APPENDIX

AD OPERA

S. PROSPERI AQUITANI.

[ocr errors]

Hic liber de Vita Contemplativa, ut qui S. Prospero ab erudissimis viris per longum temporis lapsum fuerilladscriptus, in omnibus antea editis exstabat. Nos vero, quia jamdudum verum dignoscere auctorem licuit, et aliunde in nostra universali Bibliotheca suus cuique scriptori assignatur locus et ordo, hoc opusculum tunc edi curabimus cum et Pomerii opera. Edit.

ADMONITIO

IN CONCILII ARAUSICANI II CANONES DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO. Omnibus sancti Prosperi operibus annecti solet concilium Arausicanum secundum, canones viginti quinque complexum. Et merito quidem. Nam hujusce concilii decreta, illa maxime dogmata statuunt quæ contra Semipelagianos Augustinus primum, ac deinde S. Prosper, Augustiui doctrinæ strenuus assertor et vindex, defenderant. Quin immo ex ipsissimis utriusque Patris verbis concinnata notantur, cum sint ex diversis S. Augustini libris hausta, et speciatim ex sententiis illis excerpta quas S. Prosper de operibus S. Augustini collegerat. Nec solum ex Augustino, sed etiam ex operibus a Prospero ipso post Augustini obitum exaratis : quomodo ex libro contra Collatorem decerpti canones 6, 7 et 8. Qua episcoporum illorum agendi ratione manifestum est, probatam fuisse a Patribus Arausica convenientibus, tum Augustini, tum speciatim S. Prosperi nostri doctrinam immo etiam a Felice IV, quo Romæ sedente, et ad id celebrandum eos admonente, el auctoritate sua muniente, habitum est concilium. Hæc docent Patres in Præfatione his verbis: Pervenit ad nos esse aliquos qui de gratia et libero arbitrio minus caute, et non secundum fidei catholicæ simplicitatem, sentire velint. Unde id nobis, secundum auctoritatem et admonitionem sedis apostolicæ, justum et rationabile visum est, ut pauca capitula ab apostolica nobis sede transmissa de gratia et libero arbitrio, quæ ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac causa collata sunt, ad docendos eos qui aliter quam oportet sentiebant, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Cui concilio postea assensum suum approbationemque authenticam concessit Bonifacius II in epistola ad Cæsarium Arelatensem in hunc finem data. In quibusdam vero suis canonibus, maxime in octavo, ex professo Patres illi rejiciunt distinctionem illain quam Cassianus collatione decima tertia confinxerat, duplicis generis prædestinatorum, quorum alii meritis quibusdam gratiæ donum præverterent, alii nullis meritis præcedentibus a Deo gratia donarentur, quamque S. Prosper fuse refellerat in libro contra Collatorem per multa capita. Diversas quoque hujusce auctoris Scripturarum explicationes singulis membris applicatas circa finem canonis 25 paucis verbis rejicit, sic statuens: Hoc etiam salubriter profitemur el credimus, quod in omni opere bono, non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis nullis præcedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenía fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio, ea quæ sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est quod et illius latronis, quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchæi, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinæ largi

tatis donum.

Arausione convenit hæc synodus secunda quinto nonas Julii anno Christi 529, ut observat Jacobus Sir

mondus, sub Felice papa IV, regnante in Italia Athalarico Amalasuntæ filio, in Gallia vero liberis Clodovei. Concilio præsedit Cesarins Arelatensis: quod approbavit Bonifacius II pontifex in sua ad Cæsarium ipsum epistola, quam ex antiquis mss. Sirmondus in lucem protulit. Hac synodo contra Semipelagianos, qui in Gallia, maxime in secunda Narbonensi provincia, per hujus hæresis præcipuos assertores eximii ingenii viros Cassianum et Faustum percrebuerant, Christi gratiæ necessitas, etiam ad fidei omnisque piæ vitæ initium, commendata est.

CONCILII ARAUSICANI II CANONES

DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO.

"Concilium Arausicanum 11 in dedicatione basilica a Liberio patricio constructæ celebratum v nonas Julias, Decio Juniore V. C. consule, id est, anno Christi 525, Felicis IV papæ anno 3.

faciat ut invocetur.

III. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri; non autém ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis: contradicit Isaia prophetæ (Isaiæ LXV, 1), vel Apostolo idem dicenti Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant ( Rom. x, 20). Quod Deus ut a peccato purgemur voluntatem nostram non exspeciel, sed præparet.

PREFATIO. Cum ad dedicationem basilicæ quam A Quod gratia Dei non ad invocationem detur, sed ipsa illustrissimus præfectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, et ipso invitante convenissemus, et de rebus quæ ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos fuisset spiritalis oborta collatio: pervenit ad nos esse aliquos qui de gratia et libero arbitrio minus caute, et non secundum fidei catholicæ regulam sentire velint. b Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem sedis apostolicæ, justum et rationabile visum est, ut pauca capitula, ab apostolica nobis sede transmissa, quæ ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac præcipue causa collata sunt, ad docendos eos qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui hucusque non sicut oportebat, de gratia et libero arbitrio credidit, ad ea quæ fidei catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat.

Quod per peccatum Adæ non solum corpus, sed anima etiam læsu fuerit (Aug. lib. 11 de Nupt. et Conc. cap. 34).

I. Si quis per offensam prævaricationis Adæ non totum, id est, secundum corpus et animam, in delerius dicit hominem commutatum; sed animæ libertate illæsa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium : Pelagii errore deceptus adversatur Scripturæ dicenti : Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xvIII, 20); et: Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis (Rom. vi, 16)? et: A quo quis superatur, ejus et servus addicitur (II Petr. 11, 19).

Quod peccatum Adæ non ipsi solum nocuit, sed ad posteros quoque transiit ( Aug. lib. xv ).

B

11. Si quis soli Adæ prævaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quæ poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animæ, per unum homi- C nem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12).

IV. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem diconti : Præparatur voluntas a Domino (Prov. vIII sec. LXX); et Apostolo salubriter prædicanti: Deus est qui operatur & in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. 11, 13). Quod initium fidei non ex nobis, sed ex gratia Dei sit (Aug. lib. de Præd. SS. a cap. 1 usque ad 9.)

V. Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem e sacri baptismatis pervenimus, non per gratiæ donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit; apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus quia qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Philip. 1, 6); et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed eliam ut pro illo patiamini (Ibid., 29); et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. 11, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodam modo fideles esse definiunt.

Quod sine gratia Dei credentibus et petentibus misericordia non conferatur, cum gratia ipsa faciat ul credamus et pelamus (Aug. lib. de Dono Persever. c. 23; Prosp. contr. Coll. cap. 6).

VI. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus,

psisse reperitur, erratum fuisse, cum assignatum est temporibus Leonis magni, admonet Spondanus, tom. II Epitom. p. 20.

In editionibus Lov., Duac. et Colon., Unde et nobis. Mutatum in Append. to. X Aug., ut supra. Sic et infra de certis Scripturarum voluminibus, ubi nunc Aug. editio, de sanctarum.

a In vetere codice Lugdunensi inscriptio est : Constitutio episcoporum in civitate Arausicana, de gra tia et libero arbitrio. In edit Lovan., Duac. et Colon., Canones concil. alterius Arausicani, circa tempora Leonis papæ primi. De libero arbitrio, vel de diversis conditionibus, et de rebus necessariis per capitula requirendis. Hoc quidem primo Baronius collocaverat ad annum 463, sed postea in addit. to. X voluit in annum 529 transferri. Cæsarium enim episcopum Arelatensem, qui ei præfuit concilio, non illis temporibus sedisse docetur variis in locis: quem et pervenisse ad annum Christi 544 constat ex ejus vitæ scriptoribus. Insuper tempus Liberii patricii præfecti D sacri: et infra, et hoc, ante non ex vobis; quibus ca

Galliarum, qui huic Arausicano concilio subscri

Aug.

In edit. Lovan., Duac. et Colon. desunt, et ita. , mors, quæ restituta sunt în append. tom. X

d In Lovan., Duac. et Colon., in nobis.

e Editio concilii in append. tomi X Aug. addit hic,

rent Prosperiani codices.

manu tua accepimus damus tibi (I Paral. xxix, 14). Quales nos diligat Deus (Prosp. sent. 56). XII. Tales nos amat Deus quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito. De reparatione liberi arbitrii (Aug. lib. x、v de Civ. Dei c. 11; Prosp. sent. 152).

desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilanti-A ab illo acciperet quod voveret, sicut legitur: Quæ de bus, studentibus, petentibus, quærentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel hæc omnia sicut oportet agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur ; et aut humilitati, aut obedientiæ humanæ subjungit gratiæ adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiæ donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti, Quid habes quod non accepisti (I Cor. iv, 7)? et: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 20).

Quod virious naturæ bonum aliquod quod ad salutem pertineat cogitare aut eligere sine gratia non possimus (Aug. lib. de Gratia Christi, cap. 26).

VII. Si quis per naturæ vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitæ æternæ, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicæ prædicationi consentire posse confirmat, absque illumiuratione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat

omnibus suavitatem a in consentiendo et credendo veritati, hæretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5); et illud Apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra cx Deo est (II Cor. i, 5). Quod per liberum arbitrium ad gratiam baptismi pervenire nullus possit (Prosper. contra Coll. cap. 2, 7, 18; el Resp. ad definit. 6 Cassiani).

Vill. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus qui de prævaricatione primi hominis nati sunt, constat esse viliaLumi), ad gratiam baptismi posse venire contendit; a recia lide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatuin: aut certe ita læsum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis æternæ per semetipsos conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit (Joán. vi, 44). Sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xv1, 17); et Apostolus: Nemo potest dib Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancio (1 Cor. xii, 3).

cere,

De adjutorio Dei per quod bona operamur (Prosper. sent. 22).

с

IX. Divini est muneris, cum et recte cogitamus el pedes nostros a falsitate et injustitia e continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.

De adjutorio Dei omnibus semper implorando (Prosp. contra Collat. cap. 24).

X. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare. De oblatione volorum (Aug. lib. xvII de Civ. Dei c. 4: Prosp. sent. 54).

е

XI. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi

Duac. et Colon, omittunt in, Melius Lovan. etapp. tom. X Aug. non omittant.

Editio tom. X Aug. in append., Dominus Jesus. Prosperiani libri addunt textui sacro, Dominum Je. sum, vocem hanc, Christum.

Sic Angust. editio et in Sentent. libro. Lovan., Duac. et Colon. hic, tenemus.

d Duo mss. scilicet Lugdunensis et Remensis, ac sanalis.

• Emendatur ex tomo X Aug. in append. et libro Sent. Prosperi:nam Lovan., Duac. et Colon. hic, vo

B

C

D

XIII. Arbitrium voluptatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest re parari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vIII, 16.) Quod ut liberemur a miseria, misericordia Dei præveniamur (Prosp. sent. 211).

XIV. Nullus miser de quantacumque miseria liberator, nisi qui Dei misericordia prævenitur: sicut dicit Psalmista: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVII, 8); et illud, Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. LVI, 11). Quod per gratiam Dei in melius mutetur fidelis (Aug. serm. in ps. LXvш; Prosp. sent. 225).

XV. Ab eo quod formavit Deus, & mutatus est Adam, sed in pejus per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit prævaricatoris primi; hæc, secundum Psalmistam, mutatio est dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 41).

Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum, cum ex Deo sit (Aug, de Spir. et Litt. c. 28; Prosp. sent. 260).

XVI. Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit vel ut audiretur insonuit. Nam sicut Apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. 11, 21). Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. iv, 8; Psal. Lxvi, 19). Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo (Matth. xxv, 29).

De fortitudine Christiana (Aug. lib. 1 Op. Imp. n. 83; Prosp. sent. 297).

XVII. Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quæ diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v. 5), b nullis meritis gratiam prævenientibus.

h

Nullis meritis gratiam præveniri (Aug. lib, 1 Op. Imp. num. 133; Prosper. sent. 299).

XVIII. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quæ non debetur, præcedit ut fiant. Neminem nisi Deo miserante salvari (Aug. epist. 186, n. 37; Prosper. sent. 310).

XIX. Natura humana, etiam si in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum

verit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur: cæteris omissis. Titulum quoque ex libro Sententiarum supra edito correximus, oblatione, loco vocis obligatione, quæ etiam in append. August. irrepsit. f Nonnulli mss., Arbitrium libertatis. 8 Lovan., Duac. et Colon., mulatur.

Hæc verba ad finem canonis 17 leguntur in codicibus Prosperi Lovan., Duac. et Colon. hic non vero in editione tom. X Oper. S. Aug., nec in sent. 295, nec in libro Oper. Imperf. contra Julianum. Forte huc irrepserunt ex titulo canonis sèquentis.

sine gratia Dei salutem non possit custodire quam A ceremus. Diffundit enim charitatem in cordibus noaccepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare

[ocr errors]

quam perdidit?

Nihil boni hominem posse sine Deo (Aug. l. 11 cont. duas epist. Pelag. c. 8; Prosp. sent. 314). XX. Multa Deus facit in homine bona quæ non facit homo: nulla vero facit homo bona quæ non Deus præstet ut faciat homo.

De natura et gratia (Aug. 1. de Grat. et Liber. Arbit. cap. 13; Prosper. sent. 317).

XXI. Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. 11, 21): sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit : Non veni legem solvere, sed adimplere (Math. v, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixi', venisse se quærere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).

De his quæ hominum propria sunt (Aug. tract. 5 in Joan.; Prosper. sent. 325).

XXII. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitia, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi gutuis quibusdam irrorati, non deficiamus in via.

De voluntate Dei et hominis (Aug. tract. 19 in Joan.; Prosper. sent. 540).

XXIII. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando auteni ita faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et præparatur et jubetur quod volunt

De vite et palmitibus vitis (Aug. tract. 81 in Joan.; Prosper. sent. 368).

XXIV. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam præciso palmite, potest de viva radice alius pullularare qui autem præcisus est, non potest sine radice vivere.

De dilectione, qua diligimus Deum (Aug. tract. 102 in Joan.; Prosper. sent. 372).

XXV. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde pla

B

C

a Editi Prosperiani, quod perdidit. Verum, quam D perdidit habetur apud Augustinum loco in margine citato, et in append. tom. X, nec non in sententia Prosperi.

b Sic legitur canon iste in edit. append. tom. X Aug. et locis Aug. et Prosperi in margine citatis. In edit. vero Prosperi Lovan., Duac. et Colon., Multa in homine bona fiunt.

Editi Lovan., Duac. et Colon., Si quis autem habet homo veritatem atque justitiam. August. append. tom. X et loci in ora libri citati babent ut legitur in textu.

d Edit. Lovan., Duac. et Colon., et non Christo. In append. tom. X Aug. et locis in margine notatis, utrumque, non Christo

In cod. Prosp. Lov., Duac. et Colon., diligit.... et infra, diffudit. Append. tom. X Aug. hic et Sent.

stris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio (Rom. v, 5).

Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et prædicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina prævenerit. Unde Abel justo, et Noe, fet Abrahæ, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini, illam præclaram fidem quam in ipsorum laude prædicat apostolus Paulus, non per bonum naturæ quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam: quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio & haberi, ferri: secundum illud quod jam supra dictum est, et sed Christi novimus simul et credimus largitate conprædicat Paulus apostolus: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. 1, 29); et illud: Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 6); et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum esí (Ephes. 11, 8); et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (1 Cor. v, 29): non dixit, quia eram, sed ut essem; et illud: Quid habes quod non accepisti (I Cor. Iv, 7)? et illud: Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. 1, 17); et illud: Nemo habet quidquam, boni, i nisi illi datum fuerit desuper (Joan. m, 27). Inuumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia quæ possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio prætermissa sunt; quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.

h

Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, i quod accepta per baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante el cooperante, quæ ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate prædestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.

Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono, non nos incœpimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis, nullis præcedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio, ea quæ sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem Dominus ad Paradisi patriam revocavit (Luc. xxm, 43), et Cornelii Centurionis, ad quem Angelus Domini missus est (Act. x, 3), et Zacchæi,

Prosp. ut in textu.

f Sic editio concilii in append. tom. X Aug. ac mss. recensiti. Prosperiana vero, Lovan., Duac. et Colon., et Abraham... in ipsorum laudem.

8 Lovan., Duac. et Colon., habere. Melius legi haberi convincit editio append. Aug. tom. X el sensus loci.

h Desunt hæc verba, Jesu Christi in Lovan., Duac. el Colon. Prosperi editionibus. Habentur in appendice August. tom. X. In utroque textu Apostoli desunt hæc duo, Domini nostri.

i In Lovan., Duac. et Colon. Prosp. edit., nisi illud. Addititium videtur illud, quo caret editio August. append. conformiter textui sacro.

1 Lugdunensis codex, post acceptam baptismi gra

tiam.

qui ipsum Dominum suscipere meruit (Luc. xix, 6), A illa tam admirabilis fides non fuit de natura, a sed divinæ largitatis donum (Vide supra lib. Prosp. contra Cassianum, cap. 7).

Et quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque quæ supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis, medicamentum esse et desideramus et cupimus: placuit ut eam etiam illustres ac magnifici viri qui nobiscum ad præfatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent.

CÆSARIUS in Christi nomine episcopus, constitutionem nostram relegi, et subnotans subscripsi, quinto nonas Julii, Decio juniore viro clarissimo consule. JULIANUS AMARTOLUS episcopus relegi et subscripsi.

CONSTANTIUS in Christi & nomine episcopus consensi et subscripsi.

CYPRIANUS.... episcopus.... subscripsi.
EUCHERIUS.... episcopus.... subscripsi.

a Codex Lugdunensis, sed gratiæ largitate donata. Remensis et Bellovacensis, sed de divinæ largitatis dono.

b Edit. Prosp. Lovan. et Duac., placuit ergo ut etiam. Aug. append. tom. X ut in textu.

Hæc vox Amartolus additur in edit. append. torn. X. Aug., abest a Prosperi libris Lovan., Duac. et Colon. excusis; additur quoque in eadem Aug. edit. in Christi nomine, et consensi.

d Editio append. tom. X. Aug. supplet hujus episcopi nomen, et subscriptionem, cum absit a codicibus Prosperi.

elu codicibus Prosperi legebatur: Petrus, Marcellinus, Felix, Liberius, viri clarissimi et illustres præfecti prætorio Galliarum atque patricii consentientes subscripserunt. Emendavimus ex editione concilii ut habetur in append. tom. X Augustini, erasis virgulis, et plurali mutato in singulare. Nam recte observat Spondanus tom. II Epitomes ad annum 529, pag. 2, falso referri eidem concilio interfuisse quatuor præfectos prætorio, ut textus depravatus habet. Nam, ut codex Vaticanus docet, quatuor sunt illa nomina per

B

Item EUCHERIUS.... episcopus.... subscripsi.
HERACLIUS.... episcopus.... subscripsi.
PRINCIPIUS.... episcopus.... subscripsi.
PHILAGRIUS.... episcopus.... subscripsi.
MAXIMUS.... episcopus.... subscripsi.
PRÆTEXTATUS.... episcopus.... subscripsi.
ALETHIUS.... episcopus.... subscripsi.
LUPERCIANUS.... episcopus.... subscripsi.
VINDEMIALIS.... episcopus.... subscripsi.

• PETRUS MARCellinus Felix LIBERIUS Vir clarissimus et illustris præfectus prætorii Galliarum atque patricius, consentiens subscripsi.

SYAGRIUS vir illustris consentiens subscripsi. OPILIO vir illustris consentiens subscripsi. PANTAGATHUS vir illustris consentiens subscripsi. DEODATUS vir illustris consentiens subscripsi. CARIATHTO Vir illustris consentiens subscripsi. MARCELLUS vir illustris consentiens subscripsi. 6 NAMATIUS vir illustris consentiens subscripsi. sonæ unius et in ipsius synodi exordio, non quatuor qui interfuerint ibi præfecti, sed unus dumtaxat Liberius patricius nominatur: ac denique hoc tempore Athalarici regis, non quatuor præfectos Galliam administrasse, sed unum hunc Liberium patet ex ejusdem regis epistola ad eumdem Liberium data (Cassiod. I. vIII, ep. 6). Qui quidem ille ipse esse Liberius invenitur, cui Theodoricus Athalarici prædecessor fasces antea crediderat. Quippe qui inter alia præclare ab ipso, bello paceque in Italia, Gallia et alibi gesta, commendatus ex eo habetur, quod Italos Gothis consociarit, tertia agrorum parte illis concessa (Ibid., I. 11, epist. 15, ad Senat.).

f Ex eadem edit. tom. X. Aug. Oper. mutamus subscripsit, quod legitur in codicibus Prosperianis, in suscripsi hic et in sequentibus.

Hoc nomen, et hæc subscriptio additur ex Augustini tom. X in append.: cum desit editionibus Prosperi, Lovan., Duac. et Colon. Cujus auctoritate in subscriptionibus sex quæ præcedunt posuimus, vir illustris, ubi antea habebatur, vir clarissimus.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE PROMISSIONIBUS ET PRÆDICTIONIBUS DEI.

Cassiodorus in libro Institut. Divin. Litter. capite primo, hortatur ut assidue et attente legantur libri tres in quibus sanctus Prosper omnes verbi divini auctoritates in centum quinquaginta tribus capitulis, ad instar centum quinquaginta trium piscium quos Evangelica retia de hujus sæculi tempestuosa profunditate traxerunt, complexus est. Que vix est ullus dubitandi locus ab eo dici de hocce opere cui titulus cst, de Pro missionibus et Prædictionibus Dei. Hanc enim illius fuisse mentem, inde conjicitur, quod ipsemet, libri ejus. dem cap. 17, de historicis Christianis sermonem persequens, de Prospero ita loquatur (Cap. 84): Sancius quoque Prosper Chronica ab Adam ad Genserici tempora et urbis Romæ deprædationem usque perduxit. Quibus verbis hunc Pro-perum qui Chronica scripsit, eumdem se existimare satis innuit quem tres libros totius divinæ auctoritatis elucubrasse antea testatus erat: uterque enim sanctus illi reputatur. At Chronica illa Cassiodorum Prosperi nostri opus intellexisse ex eo quisque intelliget, quod Gennadius Chronica ejusdem nomine prætitulata vidisse se testetur in Catalogo, ex quo sua haud dubie mutuatus est Senator, qui janí citato capite, hujus operis lectionem impense commendat.

Hoc vero opus hodie in quinque partes, ut ab auctore exierat, distributum habetur. Ille autem ad centum quinquaginta tres illos pisces quos apostoli, post Christi resurrectionem, uno retis' jactu cepisse referuntur in Evangelio (Joan. xxi, 11), alludens, sub centum quinquaginta tribus titulis (ut notavit Cassiodorus) omnes Christi Domini promissiones, per totum Scripturæ sacræ campum diffusas, voluit contineri : quas ideò ille in unum collegit, ut eas vere a Christo fuisse impletas, aut in posterum certo certius implendas före demonstraret. Cum autem promissiones illæ partim ante legem, partim sub lege factæ, tandem tempore manifestate hominibus gratie, impletæ inveniantur, non defuere qui hocce opus nomine Libri ante legem, sub iege el sub gratia, designarent. Cassiodorus vero locum ex parte tertia petituni tamquam sancti Prosperi dictum produci!. Doctissimus quoque Annalium Ecclesiasticorum conditor ad annum æræ Christiane 444 auctorem operis de Promissionibus et Prædictionibus Dei Prosperum esse scribit, atque ita illum longis itineribus per Italiam Africamque circumducit; tum illi nova bella contra Pelagianos attribuit, quae omnia ex eodem fonte manant. In utriusque supra memorati auctoris sententiam multi, re maturius non examinata, toti descenderunt. Nec tamen facile definiam an ex sola utriusque auctoritate recte concludi possit hujus operis auctori Prosperi nomen fuisse. Quæ conjectura a quibusdam non improbata, ab aliis omnino refutatur. Hos inter eminentissimus cardinalis Norisius, Historiæ Pelagianæ libro secundo, capite decimo quarto, rem pro verosimili supponens, libri auctorem putat agnosci posse sanctum Prosperum, Rhegiensem episcopum, alium a Prospero Aquitano, quem umquam episcopali dignitate auctum fuisse non credit vir doctissimus."

« PoprzedniaDalej »